GILES, 8.360-463, 9.1-52

citata sunt statum; significat quotidianas fidelium aclevissimus erratus, de qualibus Salomon: Septies, inquit,cadit justus, et resurgit; qui quotidiana æque ipsorumsolertia, donante Domino, per exempla vel exhortamentapræcedentium justorum, quasi per regum ac sacerdotumDei corriguntur industriam; reges namque ac sacerdotesmerito omnes in ecclesia perfecti vocantur, cum sint membra regis ac sacerdotis summi, cum seipsos bene regere,cum sua corpora Domino hostiam viventem exhibere didicerint. Quod postmodum crescentibus malia, ipsum templum idolorum sordibus profanatum, et ad ultimum aChaldaeis destructum atque incensum est; significat graviores lapsus eorum qui per confessionem quidem rectæfidei, ac sacramentum lavacri salutaris, sanctæ ecclesiæmembris adunati, sed denuo fraude malignorum spirituumab statu fidei dejecti, ac vitiorum sunt flamma combusti.Quod diruto templo, ac destructa pariter urbe Hierusalem,cives ejus in Babyloniam transmigrati, sed post annos 70acta de malis suis pænitentia, ad patriam sunt Dominomiserante remissi, ac rursus idem templum atque urbemsanctam grandi cum labore restaurarunt ; figurate designateos qui decepti a diabolo, non solum fidei sinceritatematque integritatem boni operis perdunt, vemm etiam peracerbitatem scelerum gentilibus ac publicanis assimilarividentur, juxta illud Dominicum: Si autem ecclesiam nonaudierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Quorumtamen nonnulli per divinæ respectum gratiæ resipiscentes,ad ecclesiam revertuntur; cum illustratione Sancti Spirituscompuncti, præcepta divinæ legis, quæ reliquerant, denuoaudire incipiunt, et custodire. Septem namque sunt donaSancti Spiritus, quæ propheta Esaias manifesta distinctione enumerat. Decem vero præceptis omnis divinæ legissumma comprehenditur. Et septem multiplica per decem,septuagenarium numerum perficiunt. Unde apta significatione, qui per opera perversa in Babyloniam fuerantcaptivati, post septuaginta annos liberantur, ac domumDei et civitatem sanctam reaedificant. Quia nonnunquamhi, qui per sua peccata a communione ac societate sanctæ

ecclesiæ separati, infidelium sorti ac numero copulabantur;rursum per donum Sancti Spiritus, studio se bonæ opera—tionis exercent, ac per hoc consortium fidelium, domusvidelicet et civitatis Domini, de qua fuerant ejecti, recipiunt.Notandum enim, quod unam eandemque poenitentium adecclesiam reversionem, et domus Domini reaedificata postincendium, et civitas restaurata Hierusalem post destructionem, necnon et populus post captivitatem patriam remissus, et vasa sancta, quæ ablata erant, domum reducta,typice denuntient. Verum quia de his omnibus prophetaEzras, quomodo sint facta, sufficienter explicat, libet devolumine ejus aliqua commemorare, et, prout Dominusdederit, spirituali sensu exponere; quo manifestius patefiat,qualiter his qui per negligentiam vel errorem perierant, sitad poenitentiam redeundum ; quanta Dei gratia, quantoipsorum conatu sit admissorum poscenda vel impetrandavenia; quomodo iidem paenitentes, una cum eis qui nuperad fidem venerant, unam eandemque Christi domum ædificent, ac pariter in futuro dedicationis illius solemnia expectent.IN CAP. I.CAP. I. In anno primo Cyri regis Persarum, &c.] Narrant veteres historiæ, quibus et prophetæ Danielis scripturaconcordat, Cyrum regem Persarum, juncto sibi socio Dariorege Medorum, Babyloniorum destruxisse imperium, occiso ultimo eorum rege Balthasar, et ipsa urbe diruta acvastata. Qui videlicet Cyrus sciens a Deo Israel regnumsibi traditum, mox ut regnum illud, quod populum Israelcaptivarat, ac servitio premebat, superavit, dedit facultatemeidem populo patriam redeundi, ac domum Dei sui, quæin ea erat incensa, reaedificandi; eandemque libertatis sententiam non tantum verbo præsentibus intimavit, verumetiam eis qui longius per omnes regni sui provincias aberrant, missis epistolis mandavit, ipsum qui est Deus Israel,Verum esse Dominum et Deum cæli, omniumque regnorumauctorem, publica voce est confessus. Quæ omnia sicfutura, prophetæ sancti, et Hieremias aperte prædixerunt.

Quorum Hieremias etiam numerum annorum quibus essent in Babylonia servituri, et quando in patriam revocandi, præcinuit. Esaias autem etiam nomen regis Cyri,per quem a servitio liberandi, et in patriam revocandi,cujus permissu templum essent restauraturi, sine ullis »propheticae locutionis enigmatibus ostendit. Ait enimHieremias: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel,omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem inBabylonem: [Edificate domos, et habitate, &c. Hæc dicitDominus exercituum: Cum cæperint impleri in Babylone70 anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meumbonum, et reducam vos ad locum istum. Porro Esaias:Haec dicit Dominus Redemptor tuus, et Formator tuus exutero: Ego sum Dominus faciens omnia. Et paulo post:Qui dico profundo, desolare, et flumina tua arefaciam.Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatemmeam complebis. Qui dico Hierusalem: fEdiücaberis, ettemplo fundaberis. Hæc dicit Dominus Christo meoCyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciemejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eojanuae, et portæ non claudentur. Ego ante te ibo, etgloriosos terræ humiliabo. Portas æreas conteram, etvectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus,qui voco nomen tuum Deus Israel, propter servum meumJacob, et Israel electum meum. Et vocavi te in nominetuo, assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, etnon est amplius, extra me non est deus. Accinxi te, etnon cognovisti me. Ex qua Esaiæ prophetia credendumest, maxime Cyrum regem dilexisse filios Israel, eosque decaptivitate exemptos domum remisisse, ac templum Domini reaedificare jussisse, quod audierit prophetas eorum perSpiritum Dei de suo regno et Babyloniorum destructionefuisse prælocutos. Nam specialiter ipsum genus expugnationis, quo Babylonia destrui cæpit, expresserant idemprophetæ; quorum Esaias, Qui dico, inquit, profundo,desolare, et flumina tua arefaciam. Porro Hieremias:Murus Babylonis ille latissimus sufi'ossione suffodietur, et

portæ ejus excelsæ igni comburentur. Narrant enim historiæ, quia diviso atque exinanito per plurimos rivos flumine Euphrate, qui per medium Babylonis influebat, perarefactum ac desolatum ejus profundum, urbem hostisintraverit. Hæc de historia paucis dixerimus. At verojuxta mysticos Iensus, Cyrus rex Dominum Salvatoremet nomine designat, et factis, quod non ex nostra conjectura, sed ex manifestissimis Esaiæ verbis dicimus, quibusex persona Domini dicebat : Assimilavite, et non cognovistime. Assimilavit namque eum Deus filio suo, quamvisipse Deum se assimilantem minime cognoverit; primumin eo quod Christum suum eum cognominare dignatusest; deinde quod eum Cyrum, qui interpretatur hæres,multo antequam nasceretur, vocandum esse disposuit;hoc etenim vocabulum recte congruit illi, cui dicit idemDeus Pater: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatemtuam. De quo et apostolus: Quem constituit hæredemuniversorum, per quem fecit et secula. De quo etiam incarne apparente, inimici persequentes dicebant: Hic est-hæres, venite occidamus eum, et nostra erit hæreditas.Sed et in eo Deus Pater, quod subjecit ante faciem Cyrigentes, et dorsa regum vertit, portas æreas contrivit, etvectes ferreos confregit, videlicet Babylonis, vel aliarumquas cepit civitates; quod dedit ei thesauros absconditos,et arcana secretorum, diversarum videlicet opes ignotasprovinciarum assimilavit eum Domino et Salvatori nostro,qui prædicantibus per orbem apostoliI, gentium sibi univer—sarum colla subjecit, ipsos quoque rerum dominos, etsapientiæ secularis auctores suæ ditioni substravit; quiportas inferorum destruxit, ut ablatas inde electos suos adlibertatem patriæ cælestis introduceret; qui errores contrivit gentium, et doctrinas humana ratione munitas, perhumilium ora subvertit; ut eisdem correctis lumen suæfidei et veritatis aperiret, in quo sunt omnes thesaurisapientiæ et scientiæ absconditi. Quos videlicet thesaurosidem Dominus noster in natura Divinitatis ætemaliter exPatre habuit; sed in assumpta humanitate ex temporeaccepit, illo nimirum, ex quo ipse esse homo coepit. Assi

milavit ergo Cyrum Dominus unigenito Filio suo, Deo etDomino nostro Jesu Christo ; quia sicut ille, destructoChaldæorum imperio, populum Dei liberavit, ac patriamremisit, templumque quod erat incensum in Hierosolymis,reædiücari præcepit, et hoc ipsum edictum etiam per literas manifestare curavit, ut implerentur verba Hieremiae,quibus hoc futurum esse prædixit; ita Mediator Dei ethominum, destructo per orbem diaboli regno, electos suosqui erant dispersi, ab ejus tyrannide revocatos, in suamcongregat ecclesiam. Quæ et in præsenti justificata exfide, pacem habet ad Deum per ipsum, et ad visionemperpetuæ pacis festinat in futuro: Hierusalem quippevisio pacis dicitur. Qui etiam templum, quod erat incensum, facit restaurari, cum illos qui insidiis antiqui hostisfidem perdiderant ad salutem reducens, sua inhabitationedignos efiicit. Sed et scripturas sanctas universum misitin mundum, quibus fidEm sui nominis, ac spem salutiscunctis qui ad regnum suum pertinent, hoc est electisomnibus prædicaret. Quod ita futurum non Hieremiassolus, sed communi sensu omnes prædixere prophetæ.Juxta hoc quod ipse discipulis ait: Quoniam necesse estimpleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis,et Psalmis de me. Suscitavit autem Dominus SpiritumCyri regis Persarum, ut, agnita potestate ac providentiaDei Israel, faceret quæ de eo narrat scriptura. Et Dominus ait in evangelio Judæis: Cum exaltaveritis Filiumhominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a me ipso facionihil ; sed sicut docuit me Pater, hæc loquor. Quod veroin scriptura sua dicit idem Cyrus, Omnia regna terræ deditmihi Dominus Deus coeli; bene quidem Deum Israel;Dominum Deum cæli esse confessus est, quem etiam regnaterræ omnia in potestate habere, et cuicumque vellet, dareposse cognovit. Sed minus verum videtur sonare, quodsibi omnia regna terræ ab eo tradita dicit; nisi forte intelligendum elt, quod eo tempore, quo hæc scripsit, nullumsui regni adversarium habuerit ; vel certe victo, destructo,atque exhaulto tam robusto tamque antiquo Chaldæorumimperio, nullum suo regno in toto orbe resistere posse

crediderit. Veraciter autem hic sermo convenit majestatiejus, qui dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo et interra. Sequitur eadem scriptura Cyri:Quis est in vobis de universo populo ejus, sit Deus illiuscum eo, &c.] Magna in his verbis fides regis, magna claretpietas. Fides quidem, quod populum Israel prae cæteris .nationibus Dei esse populum intellexit. Pietas, quod nulloprorsus excepto, omnes qui vellent liberos patriam redirepermisit. Fides, quod eundem Dominum Deum et habitare in coelis, et esse in Hierusalem, et cum singulil revertentium de Babylone in Hierusalem ascendere posse confessus est. Annon luce clarius est, quod hunc non corporeum,et loco comprehensibilem, sed Spiritum, et ubique præsentem credidit? quem ita in Hierosolymis et in templo haberelocum confelsus est, ut simul eum regno cæli praesiderenon dubitaret ; ita in cælis regnare credidit, ut nihilominuscum suis fidelibus esset in terra, eorumque et animos, etmanus ad ea quæ salutaria essent, facienda dirigeret?Cæterum omnia scripturæ hujus verba spiritualem sensum redolent. Cui enim non facile pateat, solos illos,cum quibus Deus est, de confusione peccatorum, ad virtutum opera, quasi de servitio Babylonico, in Hierosolymam ad libertatem posse transire? Quia sine ipso nihilpossumus facere. Quis non videat recte in eadem sententia ascensionem esse nominatam? Quia nimirum omnesqui peccant, quique seculi curis serviunt, in imo sunt.Qui vero Deo placere desiderant, ad altiora necesse estmentem erigant, coelestia suspirent, pompas mundi omnesatque illecebras æternorum amore transcendant. Hiemsalem quoque esse in J udæa, hoc est in confessione memoratur; ut qui per oblivionem Dei captivati a Chäldæis,qui interpretantur quasi dæmonia, hoc est, malignis spiritibus mancipari meruimus, per confessionem divinæ pietatis ad visionem liberæ pacis et lucis redeamus; ibiqueædificemus domum Domino Deo Israel, hoc est in unitatecatholicæ pacis, in confessione sive nostræ iniquitatis, seudivinæ miserationis et gratiæ. Præparemus corda nostra,in quibus Dominus ipse propitius inhabitare, atque sua

praesentia illustrare dignetur. Sed et proximorum c'ordaad laudem sui Conditoris, et opera pietatis accendere curemus. Utroque etenim modo domum Domino aedificamus,cum' vel nosmetipsos in operibus justitiæ exercemus, veleos quos valemus ad iter justitiæ et exemplis provocamus,et verbis. Sequuntur reliqua ejusdem scripturæ Cyriregis:Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicunque habitant, alliuvent eum, &c.] Notanda distinctio verborum, quia omnibussolutis ab injuria captivitatis, dedit facultatem rex, ut quicunque vellet, ad ædificandum templum Domino duceascenderet. Non tamen omnes illuc ascendere jussit. Siqui enim essent de eodem populo Dei, quos plus aliis quibusque in locis libertate donate. uti delectaret, hos ascendentibus auxilio esse de suo quemque loco præcepit, datascilicet illis in necessitatem tam longi itineris pecunia sivepecoribus. Sed et alia illis dona eos dare et commendaredesideravit, quæ illo pervenientes, in templum Domini promemoria manentium offerre deberent. Omnes ergo decaptivitate Babylonica liberati sunt. Omnes pietatis actibus sunt dediti; sed perfectiores ad aedificandum Dominotemplum ascenderunt, cæteri eos qui ascenderant adjuvarunt. Quia etsi omnes electi de potestate tenebrarumeruti, ad libertatem pertinent gloriæ filiorum Dei, omnesad societatem sanctæ civitatis, id est, ecclesiæ, sed adnumerari lætantur; non tamen omnium, sed perfectorumsolummodo est, in aedificationem ejusdem ecclesiæ etiamaliis praedicando laborare. Unde tales præ cæteris fidelibus, duplici honore ab apostolo digni esse censentur ; sicutet angelus Danieli, Qui docti fuerint, inquit, fulgebuntquasi 'splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiuntmultos, quasi stellæ in perpetuas ætemitates. Qui nimirum eruditores multorum, quo magis suos adjutores adcælestia quærenda ac diligenda instituunt, eo minus ipsipro terrenis acquirendis sive possidendis curam gerunt,immo etiam sæpissime, quæcumque temporalia acquisiere,cuncta pro spe aeternorum relinquunt. Unde necesse esteorum inopiæ, ut ad prædicandum subsistant, ditiorum,5

n: EZRAM, CAP. 1. 369qui prædicare nequeunt, largitate subveniri, ut etiam ipsidivites prædicationis equdem possint esse consortes. Exquorum persona dicit Gaio Joannes: Pro nomine enimejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Nos ergo, debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Quamobrem nunc dicitur, quod hi, qui ascendebantad ædificandam domum Domini, adjuvari deberent largitione pecuniarum ab amicis suiI ubicunque habitarent, idest, sive in Chaldæa, sive aliis in locis, in quæ ob metumprofugissent Chaldæorum ; excepto, inquit, quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Hierusalem; quiaoportet eos qui temporalibus abundant divitiis, non solumex his pauperibus Christi necesnaria ministrare, verumetiam" ipsos bona quæ possunt pro se libenter operari;quatenus horum merito velut oblationis spontaneæ, et ipsiin templo Dei, quod est ecclesia, partem mereantur habere.Hæc de scriptura regis Cyri paucis dixisse suchiat. Nequealiquis ambiget, ejus verba spiritualibus redundare sacramentis; cum prædictum sit, quod Deus suscitaverit Spiritum ejus, ut hæc scribenda sive imperanda esse intelligeret; cum ad implenda prophetarum verba, hæc eum populismandasse, ipse propheta Ezras admonuerit. Quomodoenim fieret, ut arcana coelestia scribere nön posset rexdivino admonitus instinctu, qui Deum cognovisse, et confessus esse, verumque decorem domus ejus dilexisse, atqueinstaurare probatur? cum præses perfidus, hostis et homicida Redemptoris nostri, maximum fidei veræ scripseritsacramentum, ut cruci ejus superposuerit: Hic est JesusNazarenus, rex Judæorum. In cujus intentione tituli,tam fixus perstiterit, ut nullatenus eum J udæis, licet multum poscentibus, posset corrumpere. Quem etiam certinobis mysterii gratia, Hebraice, Græce, et Latine conscripsit ; quia nimirum omnis divina lex, quam habebantHebræi, omnis sapientia mundana, in qua gloriabanturGræci, omne regnum terrestre, in quo tunc maxime præeminebant Romani, Christum regem contestatur omniumsanctorum et confitentium Deum. Si ergo Deo infestiprincipis scriptura toi; et tantis est gravida sacramentis,vox.. vm. B b

quanto magis amator ac factor divini cultus rex, et Dominoinspiratus sive suscitatus, ut propheta dicit, ea quæ Dominisunt prædicare simul et scripto divulgare potuit arcana?Quem autem fructum edicta vel scripta ejus habuerint,sequens ex ordine scripturæ sacrae textus ostendit.Et surreæerunt principes patrum de Juda et Benjamin,&c.] Cyrus quidem, transducta voce, et missis literis inuniverso regno suo, permisit, immo præcepit de universopopulo Israel, qui duodecim tribubus constabat, eos cumquibus esset Deus, ascendere Hierusalem, ad ædiücandumdomum Domini. Nec tamen de omni populo, sed tantumde Juda. et Benjamin, et tribu sacerdotali ac Levitica,ad quos ipsa Hierusalem prius ac templum Domini pertinebat, ascendere voluerunt. Nam cæteræ decem tribusjam olim fuerant sub rege Hieroboam a templo Domini etcultu pietatis alienatæ, atque ob meritum tantæ trans- gressionis a regibus Assyriorum captivatæ, et ultra Medorum montes transmigratæ, neque unquam omnes perhibentur patriam remissæ. Porro duæ tribus Juda etBenjamin, quæ Hierosolymam et circumpositas Judæ regiones tenebant, una cum sacerdotibus et Levitis, ad quosministerium templi pertinebat, quamvis et ipsæ peccatadecem tribuum fuerint imitatæ, non tamen unquam habitationem urbis Hierusalem, et templi cærimonias deserebant. Unde et ultimæ sunt captæ a Chaldæis, et primæ,regnantibus Persis, domum redire permissæ; et merito,quia de tribu Juda ortus est Dominus noster, materque ejusMaria etiam de tribu Levi erat consanguinitatis jure sociata.Unde Elizabet, uxor Zacharias sacerdotis, cognata ejusab angelo nuncupatur. Tribus quoque Benjamin his sesereligiosa fide conjunxerat, maxime quod ipsa. civitas Hiemsalem in ejus sorte fuerit, atque ideo collatæ illis misericordiæ meruit esse particeps. Pulchre autem dicitur: Quiaprincipes patrum de præfatis tribubus surrexerint ut ascenderent ad ædificandum templum Domini. Principumnamque et patrum, id est, magistrorum est opere et doctrina prædicatorum, ad aedificandam mentem errantium, instudio boni operis exhortando, increpando, corrigendo cer

tamen pii laboris assumere. Qui bene— etiam surrexissedicuntur, ut ascenderent in Hierusalem ; quia quasi jacentanimo debili atque inerti, qui vel suæ 'vel fraternae salutiscuram gerere detrectant. Surgunt vero audito regis edicto,immo suscitante spiritum ipsorum Domino, ut ad ædificandam domum Domini ascendunt; cum verbis sanctarumscripturarum admoniti, et gratia sui Conditoris accensi,veternum negligentiæ prioris discutiunt; atque arreptoproposito instituti melioris, quotidianis bonorum operumprofectibus, velut quibusdam gradibus ascensionum, adsumma virtutum, quæ sunt in æternæ pacis visione, tendere satagunt. In quibus videlicet gradibus primi sunt, utquisque propriam vitam a vitiis bene vivendo compescat.Secundi, ut etiam proximos a suis erratibus sive negligentiis bene docendo convertat. Supremi, ut post bona operaet doctrinam gaudia perpetuæ remunerationis expectet.Quod autem eos qui ita ascenderunt ad aedificandumdomum Domini, universi qui erant in circuitu, adjuvaruntin argento et auro, substantia et pecoribus; superiusbreviter, quomodo sit mystice accipiendum, disseruimus;praedicatorum videlicet inopiam, divitum credentium debere copia sustentari. Quod etiam ita recte potest accipi ;quia manus ædificantium templum socii sui, qui aedificarenequeunt, datis adjuvent pecuniis ; eum viri seculares prædicatoribus sanctis liberos suos vel familiam Domino educandam committunt; ut quod per seipsos nequeunt, pereos qui perficere possunt, Domino munus suæ devotionisofferant. Dant autem vasa argentea, cum viros eloquentianitidos ; dant aurea, cum naturali ingenio præclaros; dantjumenta, cum sensu tardiores, sed ad portandum jugumleve ac suave onus evangelii mansuetos; dant pecora, cumhumiles spiritu ac mites, qui de substantiis suil, quasi delacte sive lanis, pauperibus gratis dare soleant ;. dant etiamsubstantiam et supellectilem variam, cum multifariis bonorum operum floribus insignes viros sive foeminas parentesvel Domini sui sanctis doctoribus commendant, per quosDomino consecrentur, atque in ædiücium domus ejus proficiant. Sunt enim plerique naturali dono casti, patientes,B b 2

modesti,]iberales, abstinentes, benigni, honores simul mundiac delicias respuentes, amatores justitiæ non minus quamsapientiæ, et forte sicut Cornelius, orationibus atque eleemosynis instantes ; de qualibus dicit apostolus: Quialegem non habentes, naturaliter ea quæ legis sunt faciunt.Hi cum sanctis prædicatoribus in Christo renascendi, velin fide amplius confirmandi offeruntur, quasi supellexvaria, quæ ad ædificandum domum Domini deferatur, principibus patrum tribuitur.Rem quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, &c.] Nabuchodonosor tulit vasa Domini de Hierusalem, cum quilibet immundus spiritus fidelium aliquos de ecclesia rapiens,gaudio intemæ pacis privat. Ponit autem ea in temploDei sui, cum eos consortio jungit reproborum, qui sunttemplum et civitas diaboli, capitis videlicet omnium malorum et angelorum et hominum. Sed profert ea Cyrus rex,et annumerat principi J uda referenda in Hierusalem, cumDominus noster, qui est hæres universorum, eos quos adsalutem praedestinavit æternam, de potestate Satanæ eruit,et ecclesiæ sacerdotibus reconciliandos per poenitentiamoffert; et bene annumerata esse dicit vasa principi Juda;quia novit Dominus numerum electomm suorum, nequealiqua perit ex ovibus ejus confitentibus nomini ejus magnoet terribili; J uda enim confessio interpretatur.Et hic est numerus eorum: phialae aureæ triginta, 856.]Diversa vasorum species, diversas fidelium personas siveoperationes designat. Denique in Apocalypsi legimus,quia viginti quatuor seniores habebant phialas aureasplenas odoramentorum ; et exponens scriptura subdidit,Quæ sunt orationes sanctorum. Phialæ ergo, quæ suntvasa patula, lucida ; simplicium corda designant, quænihil in se subdolæ cogitationis celare norunt, sed ea quæanimo tenent, pura solent lingua proferre. Unde rectetalibus aromata, hoc est orationes Deo acceptabiles inesserefemntur. At contra. impura reproborum pectora spongiis, quæ cæcis sunt tenebrosæ anfractibus, merito comparantur. Unde et Judæi Domino crucifixo spongiam acetoplenam obtulerunt; ut tali ministerio figurarent, quia Con-.

ditori suo ad 'se in came venienti, de' corde subdolo cogitationes et verba acerba, ac procul a meracissimo patrumsuorum sapore degenerantis. ofl'erant. Cultri vero, quibus utebantur ad incidendos ac dividendos juxta rationemcongruam artus victimarum, ut omnibus rite distinctis,pars in altari sacro igne consumeretur, pars in sacerdotum,pars in Levitarum, pars in offerentium usum cederet; illosnimirum in ecclesia demonstrant, qui discretionis suntgratin insignes, qui perfecte norunt discernere de sacrificiosalutari, quod est Christus, quæ omnibus sint dicenda,quæ perfectioribus tantum, quæ humanæ cogitationis modum excedentia, Spiritus Sancti sint igni tribuenda; itemquia victimæ Dei sint omnes qui ei fideli obsequio mancipantur. Cultri quibus artus victimarum in frusta dividuntur, scribæ docti in regno coelorum sunt typice intelligendi; qui merita sensusque auditorum suorum solerterexaminantes, bene dijudicare norunt, quem in quo graduministerii ecclesiastici promovere debeant. Scyphi, quæsunt vascula potandi, illos figuraliter exprimunt, qui ferventiore caritatis internae solent flagrantia inebriari. Quodautem vasa quædam aurea, quædam argentea fuisse referuntur; aurea significant eos, qui majore sapientiæ spiritualis splendore rutilant; argentea illos, qui dicendi venustate nitidi, eloquentius ea quæ norunt exponere sciunt;quos ab invicem distinguens apostolus, ait: Alii datur perSpiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundumeundem Spiritum. Quod autem numerus vasorum, etspecialiter singulorum, et in summa generaliter omniumcommemoratur; admonet nos, quia Dominus summamelectorum suorum, non solum eorum qui in acceptae fideimunditia perseverant, verum etiam eorum qui postquamdeviavere, resipiscendo ad fidem redeunt, in libro aeternae memoriæ scriptam continet. In quorum figuram aptesubjungitur:Universa tulit Sasabasar, &c.] Quia nimirum nullus dehis qui ad vitam prædestinati sunt, perire in perpetuumpotest; sed omnes qui Domini sunt, quamvis temporealiquo in'Babylonem, id est, confusionem peccatorum, esse

videantur abducti, divina provisione per societatem justorum quoquo modo ad pacem reducuntur ecclesiæ. Porrovasa quæ exercitus Chaldæorum capta Hierusalem fregisse,et fracta in Babyloniam transtulisse perhibetur, illorumtypum exprimunt, qui ita victore diabolo capiuntur, utpriusquam paenitendo salventur, ab humanis rebus ablatiperennem rapiantur ad poenam.IN CAP. II.CAP. u. Hi sunt autem filii provinciæ, qui ascenderunt decaptivitate, 130.] Filios provinciæ Judææ dicit, non Babyloniæ. Ad hanc enim pertinebant non tantummodo illi quide ea in Babyloniam transmigrati, sed etiam qui ex illorumstirpe in Babylonia fuerant nati. Qui etsi in Babylonecorporaliter orti sunt, animo tamen toto J udæam et Hiero—solymam suspirabant. Quorum figuram gerebat dux egredgius ipsorum Zorobabel, qui nomine quidem ipse, quodsit ortus in Babylone demonltrat; sed intentione et actibus,quod sit civis Hierosolymitarum ostendit. Altero autemsensu filii sunt ecclesiæ, filii patriæ cælestis, non solum quiecclesiæ sacramentis jam sunt imbuti, vemm etiam illi quietsi foris, hoc est inter impios tempore aliquanto oberrantes, divina tamen electione ante secula præordinati advitam, divinæ sunt gratiæ mysteriis suo tempore consecrandi. De quibus apte subditur:Et reversi sunt in Hierusalem et Juda, &c.] Cum enimliberati de potestate Satanæ hi qui a fide aberraverunt,cum eis qui nuper fidem didicerant, in Hierusalem optatæpacis, et in Judam devotee confessionis sive laudationisredierint, mox suam quisque civitatem repetens ingreditur;id est, custodiam atque operationem virtutum, quam ipsidivina largitio secundum mensuram fidei largita est, devotus exequitur. Et bene cum dixisset generaliter reversoseos esse in Hierusalem et J udam, continuo subjecit, Unusquisque in civitatem suam; quia nimirum sic in suissinguli civitatibus commorabantur, ut generaliter omnes adHierusalem et Judam pertinerent. Designet ergo Hierusalem, universalem sanctæ ecclesiæ, quæ per orbem est,

statum. Designant civitates ad eam pertinentes, singulasfidelium virtutes, in quibus quasi præsidio civitatum, atentamentis atque incursibus malignorum spirituum muniuntur; possunt per civitates, in quibus commorabantur hiqui de captivitate in Hierusalem et J udam venerant, etiamdiversæ per orbem Christi ecclesiæ, ex quibus omnibus unacatholica perficitur, accipi. In quibus quicunque conversantur, singuli se filios catholicæ ecclesiæ, quasi cives Hierusalem profitentur. Utebantur autem ante alios ducibusZorobabel et Jesu; quorum unus de regia, alter de sacerdotali prosapia genus duxisse, multis sacrae historiæ locisostenditur; qui ambo unam eandemque Redemptoris nostri,veri videlicet regis, et summi sacerdotis personam designant.Ipse enim solus est, per quem venire ad salutem debeamus.Unde ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Qui singulos electorum, sive per seipsum occulta inspiratione, seuaperta eruditione per sanctos prædicatores, de confusionevitæ præsentis ad visionem perpetuæ pacis, et confessionemdivinæ laudis, quasi ad Hierusalem et Judam de Babylonecolligit. Quæ nimirum visio pacis, quæque confessio gratiarum, ipso donante, iu præsenti quidem inchoatur, sed infuturo perficitur. ,Numerus virorum populi Israel, filii Phares duo, &c.]Post catalogum ducum, consequenter numerus populi ;post recensitam populi summam, dicati Dei gradus inordine sequuntur. Populum autem Israel, tribum Juda etBenjamin dicit, et quicumque de aliis tribubus Assyriorumquondam evaserant manus ; sed cum his a Babyloniiscomprehensi, nihilominus in captivitatem fuerant abducti.Denique notandum, quia in ipsa serie catalogi, magisqueubi idem catalogue in secunda parte libri, hoc est in verbisNeemiæ repetitur, quindecim ferme civitatum vocabulainseruntur; quæ, ni fallor, omnia non nisi in J uda et Benjamin tribu inveniuntur. Unde verisimile est, populumIsrael hoc loco de ipsis maxime tribubus, una cum sacerdotibus et Levitis, qui inter eos sortem habuerant, debereintelligi. Nathinnei autem, qui post sacerdotes, Levitas,cantores, et janitores in ordine describuntur, ipsi tunc

fuere, qui nunc in ecclesia subdiaconi vocantur, obedientesofliciis Levitarum, et oblationes in templo suscipientes a.populis. Porro filii servorum Salomonis dicebantur auctores templi, qui curam habebant ad sacra tecta reficienda;aut quæcumque fuissent vexata, per eos denuo de sacrapecunia restaurarentur. Quod autem de vasis supra diximus, idem nunc de populo dicendum ; quod ideo scriptura.fam vigilanter distinxerit, quot de quaque generatione captivorum patriam soluti redierint; ut ex eo admoneamur,quanta certitudine Dominus summam electorum suorumin libro vitæ conscribat, et velut in albo coeli consignet,quot animas quique fidelium, vel prædicando, vel bonorum exempla operum monstrando ab errore converterint ;pro quibus singulis certa mercede illos, qui converterant,remuneret.Et hi qui ascenderunt de Tlælmela, &c.] Hoc in locoetiam juxta literam, gratia Dei, qua et in veteri testamentogentiles ad salutem recipiebantur, ostenditur. Dum exposito catalogo eorum quos veraciter ad populum Dei pertinere constabat, adjuncti sunt etiam aliqui ex eis, qui utrumex Israel an ex proselytis essent, ignorabatur, eorumquesimul inter filios Israel numerus exponitur. Qui etsi ob longam separationem patrum suorum a templo vel populo Dei,quomodo ad eum pertinerent, indicare nequiveraut; tamenquia data generali licentia, de captivitate ascenderant, etcum eis qui certum ex Israel semen duxerant, ad ædificandum Deo templum properabant, recipiebantur ab illis utsocii. Gaudebant namque eos ob amorem communis fideiet religionis habere velut fratres et notos, tametsi ob incertitudinem originis carnalis videbantur eos minus cognitoshabuisse. Porro in sensu spirituali, inter poenitentes, quiliberati a captivitate vitiorum, ad ædificandam, vel in seipsis vel in aliis, domum Domini ascendunt. Sunt plerumque nonnulli gravioribus peccatis adstricti, qui adeo abomni actu pietatis et castitatis videntur alienati, ut nihilprorsus bonitatis ac religionis, quam a doctoribus sanctisacceperant, in eis remansisse videatur. De quibus quidaliud dicendum, quam non posse eos indicare, utrum ex

Israel, id est, ex sancta écclesia fuerint generati credendo ;quia nimirum tales peccando facti sunt, ac si in nullouuquam ad semen sanctum pertinuissent; qui tamenpoenitendo nonnunquam adeo corriguntur, ac melioremconvertuntur ad vitam, ut numerus eorum inter veros Israelitas, in quibus dolus non est, merito conscribatur in caelis.Et de filiis sacerdotum, filii Thobia, &c.] Eadem cautelafilii transmigrationis erga sacerdotes agunt, qua et ergapopulum egisse refemntur. 'Curabant namque multum,ut sine confusione patesceret, qui vere ad populum Israelvel ad sacerdotale genus pertinerent; qui autem suspecti,aut certa proselytorum, hoc est advenarum, essent stirpeprocreati. Itaque sacerdotes suspectos ab altaris quidemofiicio, usquedum certius eorum origo claresceret, amoverunt; sed nihilominus in societate transmigrantium unanima secum pace servabant. Juxta sensum vero mysticum, quærunt filii sacerdotum, de captivitate Babylonicaascendentel, scripturam genealogiæ suæ, et non invenientes de sacerdotio ejiciuntur; cum ipsi altaris ministritanta in scelera, tamve infanda dogmata decidunt; ut sipoenitendo ad salutem redeant animæ, non tamen dignifieri possint, qui ad sacrum quem perdidere gradum pro—moveantur, ac docendi in evangelio, sive sacramenta conficiendi ofiicium repetant. Hi etenim quamvis inter fidelesvitam expectant æternam, non tamen scripturam gradussui, quem repetere nequeunt, inter perfectos sacerdotesinveniunt.Omnis multitudo quasi unus, &c.] Nota gratiam primitivæ ecclesiæ, in qua multitudinis credentium erat cor etanima una, etiam in hoc transmigrantium coetu reperiri:ita ut cum tantus esset exercitus, qui prope quinquagintamillium summam compleret, et hic diversi gradus et conditidnis existens, nihilominus omnis multitudo ob eandemfidem et dilectionem, quasi unus esse videretur homo,donante illo qui habitare facit unanimes in domo. Serviautem et ancillæ redeuntium de Babylone Hierusalem,illorum in ecclesia typum tenent, qui profectu quidem vitæemendatioris vitia superare, ac virtutum culmen ascendere5

satagunt; necdum tamen ipsi sibi ad providendum viamvitæ regularis sufliciunt, sed eorum potius qui in Christopræcesserunt, opus habent adhuc industria coerceri, atquead tramitem desideratæ veritatis dirigi. Sequitur:Et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti] Nonsolum in ordine Levitarum cantores cum janitoribus templi et Nathinneis, sed iidem quoque in ipso Dei populojunctis sibi cantatricibus reperti, ad restauranda domusDei ædificia properant. Cantores autem juxta literamappellat eos qui psalmos dulci modulamine resonabant;uod Levitas in templo Dei inter sacrificia quotidiana?acere solitos, verba dierum testantur. Sed hoc ipsum eo‘tempore etiam plurimos de plebe suis quemque in locisfecisse credibile est. Juxta vero mysticos sensus, cantoressunt in templo vel populo Dei, qui majore animi dulcedineet cælestia mandata ipsi custodiunt, et hæc eadem suisauditoribus custodienda crebris exhortationibus commendant. Bene autem cantoribus etiam cantatrices junguntur,propter sexum videlicet foemineum, in quo plurimæ reperiuntur personæ, quæ non solum vivendo, verum etiamprædicando, corda proximorum ad laudem sui Creatorisaccendant, et'quasi suavitate sanctæ vocis aedificantiumtemplum Domini adjuvent laborem. Quorum omniumministerio congruit et titulus et textus Psalmi xcv. Estenim titulus, Quando domus Domini aedificabatur postcaptivitatem, canticum huic David. Quod secundum liberam, restaurationem templi, de qua præsens liber scribit,sonare videtur. Sed anagogico, id est altiori sensu, ædificationem insinuat sanctæ ecclesiæ, quæ sit de animabus acaptivitate dæmoniaca salvatis, atque ad agnitionem suiCreatoris revocatis; in qua videlicet ædificatione canticumlaudis et confessionis, manu forti ac desiderabili, videlicetDomino Jesu Christo, electus quisque debet resonare;veraciter intelligens, quod absque gratia ipsius nihil possitboni facere. Cui videlicet titulo congruit et Psalmus:Cantate, inquit, Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nominiejus, b‘enenqntiate de die in diem salutare ejus. Annun

tiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mira, bilia ejus, &c. Primo ergo jubemur in aedificatione domusDomini, ipsi Domino cantare canticum novum, id est, amorem ejus et interno in corde retinere, et observantiammandatorum ejus foras ostendere ; et hoc non pauci, sedomnis terra facere, per quam ecclesia sancta dilatata est.'Deinde salutare ejus, videlicet Christum evangelizare (hocest enim Latine bene nuntiare) præcipimur: et hoc nonpaucis auditoribus, sed omnibus populis quibus eccleliaconstat toto orbe diffusa; non quia unus aliquis in omnibus possit gentibus evangefizare, sed omnes in omnibussuo quisque tempore vel loco possumus, singulique universis et debemus et possumus gaudium perpetuæ salutisoptare, dicentes: Laudate Dominum, omnes gentes, etcallaudate eum, omnes populi. Quoniam confirmata estsuper nos misericordia ejul, &c.Equi eorum seæcenti triginta sem, &c.] Mulus ex asino etequa gignitur, mula ex equo et asina. Inter homines ergoqui de captivitate ascenderunt, etiam animalia, quibus itereorum adjuvabatur, pariter describuntur; eorumque, sicutet hominum numerus in libro prophetico designatur.Quia nimirum sunt multi in ecclesia, vel sensu tardiores,vel etiam animo camales, qui tamen cum magistris spiritualibus submissa devotione obtemperant, atque ad por-'tanda humiliter onera fraternæ necessitatis, dorsum mentissupponunt, et ipsi cum cæteris electis de confusione diabolicae captivitatis erepti, ad supernæ civitatis moenia tendunt. Quorum profecto numerus, sicut et perfectiorum,integer in memoria interni testis æterna conservatur. Undeex persona sanctæ universalis ecclesiæ Deo dicitur: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnesscribentur. Et in alio Psalmo: Homines et jumenta salvos facies, Domine ; quemadmodum multiplicasti misericoradias tuas, Deus. At mox de perfectioribus: Filii autemhominum in protectione alarum tuarum sperabunt, &c.Et de pfincz'pibus patrum, cum ingrederentur templumDomini, &c.] Magnae indicium devotionis est, cum quisnon debitas tantum oblationes, id est, Domini lege præ

ceptas, sed insuper alia, quorum non præceptum, sed con;silium accepit, donaria sua sponte divinæ majestatis obtutibus offert. Præceptum namque est: Non homicidiumfacies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices; honora patrem et matrem, et diligesproximum tuum sicut teipsum. Voluntaria vero oblatio :Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus. Et quod apostolus ait: De virginibus autempræceptum Domini non habeo, consilium autem do. Etde seipso: Et Dominus ordinavit his qui evangelium annuntiant, de evangelio vivefe: ego autem nullo horumusus sum. De quo et ad Thess. Neque gratis panemmanducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocteet die operantes, ne quem vestmm gravaremus ; non quasinon habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formamdaremus vobis ad imitandum nos. Recte ergo principespatrum donaria ad construendum domum Dei sponteobtulisse refemntur; quia quo amplius quique cum con—tinentia interdictorum etiam a licitis abstinent, eo eflE'lcacius ecclesiam Dei ædificant; cum omnes qui exemplaperfectionis eorum cognoverint, tanto magis in illicitisdefluere ipsi formidant, quanto eos nec licitis per omniauti considerant; sed potius dicere, Omnia mihi licent, sednon omnia expediunt. Bene autem dicitur, quia secundum vires suas dederint in impensas operis. Haec estnamque mensura humanæ perfectionis, juxta vires quemque pro Domino laborare, ac statum sanctæ ecclesiæ primoin sua recte conversatione, deinde et in proximorum correctione firmare. Et recte hi qui taliter in populo Deiconversantur, principes patrum vocantur; quia nimirumper suæ perfectionem vitæ ac doctrinæ, etiam illis qui peljstudium piæ sollicitudinis patres in ecclesia vocari meruere,altius vivendo et generalia legis mandata transcendendoprincipantur. Dederunt autem ultroneam oblationem,aurum, argentum, vestes sacerdotales. In auro sapientiæclaritatem, in argento nitorem eloquii, in vestibus sacerdotalibus opera justitiæ, vulgi mores multum transcendentia, et sacerdotalibus tantum ac Deo consecratis cordi

bus digna. Thesaurus enim desiderabilis requiescit in oresapientis; et eloquia Domini, eloquia casta, argentum igneexaminatum; et sacerdotes tui induantur justitia. Aurumergo et argentum, et vestes sacerdotales, principes patrumsecundum vires suas in impensas offerunt opemm templi,eum viri sancti, quicquid sapientiæ, quicquid eloquentiæ,quicquid percipiunt actionis bonæ, totum hoc bene utendoin ædificationem conferunt fidelium Christi. Certumautem pondus auri et argenti, certus vestium numerussacerdotalium in sacra historia continetur; ut juxta præcedentem expositionem numeri vasorum, hominum, etanimalium, meminerimus Dominum omnes cogitatus nostros, sermones, et actus nosse semper, ac digna mercederemunerare. Inter hæc vero notandum est, quantum populo Dei injuria captivitatis ac longæ servitutis profuerit.Qui enim in paucissimo numero captivati sunt, hoc estanimæ hominum, ut Hieremias scribit, quatuor milliasexcentæ, cæteris vel occisis vel timore hostium longelateque dispersis, vel certe eorundem hostium miserationein patria relictis, nunc inter hostes multiplicati, ad quinquaginta ferme millia in patriam viri redierunt. Quinudati opibus, et æquali omnis servitio addicti transmigratisunt, nunc non solum liberati, sed et auro et argento, vestibus, servis, substantia, et jumentis locupletati revertuntur. Et quia maxime ad rem pertinet, qui propter multitudinem deorum falsorum patriam perdiderant, ita ut eisincrepante propheta diceretur, Secundum numerum quippecivitatum tuarum erant dii tui, Juda; nunc eandem patriam repetere, non tantum unius veri Dei fide gaudentes,vemm etiam ipsam fidem una concordes et animæ devotione colentes, atque ejus sese laudibus canendis, religiosamente ac lingua subdentes ; ita ut qui quondam ob diversitatem religionis diviso Israel et Juda nomine censebantur, nunc ob unitatem pietatis antiquo Israel vocabuloomnes appellarentur. Cultum namque pietatis, quem interra sancta prophetis reclamantibus, atque exempla justitiædemonstrantibus spreverunt, hunc in terra aliena hostibusidololatriæ servientibus ad animum vocarunt. . Quid ergq

in his intuendum? quid memoriæ commendandum? nisiquod eos, quos libertas et copia rerum omnium in patrianegligentes reddidit, et coelestium immemores mandatorum, ipsos servitus peregre et inopia ad obsequium suiCreatoris ac Liberatoris adduxit. Familiaris namque resest, humanum cor opibus ac libertate dissolvi, ærumnisvero ac paupertate ad semetipsum recolligi. Quod ergode uno populo semel factum est, hoc de omnibus postpeccatum poenitentibus quotidie solet actitari ; dum hi quiper negligentiam in tentationes et laqueos inciderunt diaboli, per industriam pænitentiæ divinitus adjuti resurgunt;qui virtutum opibus ab hoste antiquo nudati, de ecclesiæsocietate recessemnt, plerumque ad communionem illiusmajoribus quam antea perdiderunt virtutibus exerciti redeunt; quia nimirum quo se gravius errasse meminerunt,eo ardentius bonis insudare operibus satagunt.Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ de populo, &c.]Universum Israel dicit, non decem tribus solummodo,quæ quondam Israel vocabantur, ad distinctionem duarumtribuum, quæ Juda vocabantur; sed omnes generaliterqui ex captivitate ascenderant, sive ex J uda et Benjamin,seu de aliis tribubus originem ducentes. Nam decemtribubus in Assyrios transmigratis, et Samaritis in terraeorum substitutis, quicunque remanserant, dereliqueruntac fregerunt omnia simulacra, et integro ex corde Dominoservire, atque in templum hostias suas offerre coeperunt;ut verba dierum manifeste probant, ubi scriptum est:Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universisregionibus filiorum Israel, et fecit omnes qui residui erantin Israel, servire Domino Deo suo, cunctis diebus ejus nonreceslerunt a Domino Deo patrum suorum. Et paulosuperius sub eodem rege, cum de instauranda domo Domini ageretur: Acceptaque, inquit, pecunia quæ illatafuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitaeet janitores de Manasse et Ephraim, et universis reliquiisIsrael, ab omni quoque Juda et Benjamin, et habitatoribus Hierusalem, tradiderunt in manibus eorum quipræerant operariis in domo Domini. Hi ergo qui residui

cum tribu Juda et Benjamin, quibus sociati fuerant, simulcaptivati in Babyloniam, ac simul sunt in patriam remissi,suasque singuli civitates, quas vacuas cum agris ac villulisingressi reperiunt. Non enim eas, cum ipsi in Babyloniaservirent, sicut nec duarum tribuum terras quisquam colonus intrarat, dicente scriptura: Si quis evaserat gladium,ductus in Babylonem, servivit regi et filiis ejus, donecimperaret rex Persarum, et compleretur sermo Dominiex ore Hieremiæ, et celebraret terra sabbata sua. Cunctisenim diebus desolationis egit sabbatum, usquedum complerentur 70 anni. Completo itaque hoc longissimo sabbato, recepit terra J udæa cum reliquis Israel habitatoressuos. Porro major pars decem tribuum, quæ transmigrataerat ab Assyriis ultra Medorum montes, nunquam domumrediit; quæ nec si rediret, suas poterat civitates ingredi,quippe Samaritae quas possidere. De quibus hodie J udæimultum Judaice et infideliter sibi promittunt, quod veniente ac regnante Christo suo, hi etiam cum cæteris suægentis hominibus sint in Judaeam reversuri, atque in totoorbe regnaturi; non intelligentes dicta prophetarum, quiregnum et divitias Hierusalem civitatis Dei, non uni gentiJudææ carnaliter, sed omnibus in Christo gentibus spiritualiter, quod nunc per orbem agitur, promiserint. Hæcde superficie literæ paucis sint dicta. Spirituali autemsensu, sacerdotes, Levitæ, cantores, janitores et Nathinneiin urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suishabitant, revertentes de Babylone; cum et ministri altarissancti, ac doctores, et ipsa Dei plebs in suis singuli gradibus Deo fideliter serviunt; sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidata vel perdito, per poenitentiam correctisunt; seu qui nuper de regno diaboli ad ecclesiam venientes, bonum sibi gradum bene ministrando acquisierunt.Suas etenim civitates introierunt Levitæ, vel filii Israel;non solum illi qui easdem civitates quondam captivatiamiserant, verum etiam hi qui de captivorum stirpe progeniti, ad ipsas se civitates ex paterna successione pertinere didicerunt. Sic et in sensu spirituali civitatem suam,de qua transmigratus est a Chaldæis, Levita recipit, quan

do diaconus aliquis sanctæ ecclesiæ virtutem perfectionis,quam a diabolo seductus perdiderat, Domino donanteredintegrat. Verbi gratia, qui per ebriositatem, vel concupiscentiam, vel superbiam, ad gradum quem acceperat,factus est indignus; et denuo per continentiam, parsimoniam, humilitatem, et cætera vitæ correctioris insignia, adeundem dignior redit. Rursus Levita in Babylone natus,civitatem suam in terram Judæam veniens ingreditur,quando quis regeneratus in Christo, reatum primæ prævaricationis exuit, ac bene institutus in ecclesia, semel acceptum diaconatus gradum, regulari moderamine custodit.Nam et ille sicut per gratiam sui Redemptoris, quasi deChaldæa servitute liberatus est, ita etiam per executionembonorum opemm, in quibus prædecesscires ejusdem gradusconversati sunt, velut ad mcenia propriæ civitatis ascendit.Quicunque vero filiorum Israel ita captivi abducti sunt,ut nunquam patriam reversi, aliis potius suas civitates acfundos possidendos relinquerent; illorum utique designanterratus, qui sic peccando ab ecclesia discedunt, ut nunquampcenitendo resipiscant; sed aliis potius qui digni sunt,promissa sibi præmia percipienda relinquunt; quorumuni, immo universitati paenitentiam suadens, dicit in Apocalypsi Dominus: Memor esto itaque unde excideris, et agepoenitentiam, et prima opera tua fac. Sin autem, veniotibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Qui rursum alteri in fide perstanti, necaderet, suggerens: Ecce, inquit, venio cito; tene quodhabes, ut nemo accipiat coronam tuam.IN CAP. III.CAP. III. Jamque venerat mensis septimus, et erant filiiIsrael in civitatibus suis, &c.] Septimus mensis, qui apudnos Octobris appellatur, totus erat præ cæteris mensibuslegali observatione solennis ; in quo etiam dedicatio templicelebrata est. Congruebat ergo devotioni fidelium, quide captivitate ascenderant, ut cum primo suas civitatessinguli cum pecudibus, et pecunia quam attulerant, intrassent, atque in his mansiones sibi suisque congruas provi

dissent, mox omnes pariter in Hierusalem confluerent,ibique altare ad offerenda Deo holocausta construerent; ethoc eo tempore anni, quo oiim templum ipsum cum altariet omnibus vasis ejus consecratum est, quo ad diem donsecrationis ejusdem annuatim venire consueverant. Altioreautem sensu, mensis septimus gratiam Spiritus Sancti,quæ in Esaia propheta, et in Apocalypsi sancti Joannisseptiformis describitur, insinuat. In quo videlicet mensepost captivitatem de civitatibus nostris 1n Hierusalem convenimus, cum post ablutas sordes, erroresque vitiorum,post inchoata præsidia operum bonorum, majore ejusdemSpiritus gratia illuminamur, sicque in amore supernae pacis,quæ in vera unitate continetur, accendimur: Hierusalemquippe visio pacis dicitur. Et bene dicitur, quod omnisIsrael quasi vir unus septimo mense in Hierusalem congregétus sit; hoc etenim quotidie in spirituali Israel agitur,cum per gratiam Sancti Spiritus omnes per orbem electi,una eademque fide Deum colunt, una et non dispari dilectione ad gaudia perpetuae pacis et fidelitatis anhelant;atque hæc in quantum valent, etiam in præsenti alterutrumSese diligendo ac suffe'rendo imitantur. Bene autem subditur:Et surrexit Josue filius Josedech, &c.] Utebatur enim adopus divini cultus magistris J osue et Zorobabel, qui ambo,ut supra diximus, unam eandemque Domini et Salvatorisnostri figuram complent: Josue videlicet propter sacerdotium, Zorobabel propter regnum; quia ille de sacerdotali, hic de regia stirpe descendit. Dominus autem nosterverus est rex Israel, id est, omnium Dominum videntium;verus et pontifex secundum ordinem Melchisedech. Pontifex scilicet, quia nos per hostiam corporis sui lavat a.peccatis nostris, qui etiam post passionem et ascensiongmsuam ad dexteram Patris interpellat pro nobis. Rex, quiaet in præsenti ad bellum nos spirituale accingit, atque utvincamus, adjuvat, et vincentibus in futuro regnum perennetribuit. Non solum autem Josue ac Zorobabel, sed etfratres eorumAcum eis in 'ædificationem plebi præfuerunt;illi nimirum fratres, de quibus idem rex et sacerdos noster,VOL. VIII. c c

post gloriam suæ resurrectionis mulieribus se quaerentibus"apparens ait: Ite nuntiate fratribus meis. Qui videlicetfratres, id est, altiores quique in ecclesia, et suo Redemptorifamiliarius adhaerentes, domum ejus cum illo ædificant,cum corda fidelium verbis et exemplis suis, ipso auxiliante,confirmant. Et bene fratres Josue sacerdote: appellat.Cunctæ namque ecclesiæ dicit apostolus Petrus: Vosautem genus electum, regale sacerdotium. De cunctaitem ecclesia, dicit in Apocalypsi J oannes : Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: in hissecunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotesDei et Christi. Cum enim electi quique membra sintsummi sacerdotis, qui cum exhibent membra sua hostiamviventem, cum spiritum suum contritum Deo sacrificiumreddunt, recte et ipsi cum merito fraternitatis et sacerdotiinomine censentur. Magna autem provisione religionis,filii transmigrationis primo omnium altare Dei ædificaverunt, ut quia templum Dei necdum erat fundatum, haberent tamen ubi holocaustomata et hostias offerendo, devotionem mentis suæ ostenderent. Quod et uos hodie spiritualiter facimus in ecclesia, cum ante omnia in cordenostro fidem Dominicæ incarnationis et passionis collocamus, cum hanc nostris auditoribus ante alia suscipiendam,atque intimo corde radicandam tradimus, juxta illud apostoli, quod rudibus in Christo adhuc Corinthiis loquitur,dicens: Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisiChristum Jesum, et hunc crucifixum. In quo videlicetaltari holocaustomata nostra, hoc est cogitationes et operaperfecta, offerre debemus; quia nimirum itasolummodovotaactionum nostrarum, Deo Patri possunt esse placabilia, sisacramentis nostri Redemptoris participemus, si virtute Spiritus ipsius quasi igne sacrosancti altaris incendimur; holocadstum namque totum incensum dicitur, quo nomine illasacrificia vel hostias vocabant, ex quibus nil in humanosusus cedere, sed totum Deo dari, et sacro igne consumipræceptum erat. Quibus mystice illorum vita fideliumexprimebatur, qui nihil proprium quærentes, omne quodvivunt, in famulatum interni arbitri impendunt. Qui non

solum voluptates animæ sive corporis sui pro Domino calcare, sed et ipsam animam pro illo ponere gaudent, quipossunt dicere cum apostolis: Ecce nos reliquimus omnia,et secuti sumus te ; quid ergo erit nobis? De quibus etipse respondens: Et omnis, inquit, qui reliquerit domum,vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplumaccipiet, et vitam æternam possidebit. Hoc autem holocaustum vitæ continentioris, et sacratioris in altari DeiIsrael ofl'erendum est, quia non nisi per fidem Redemptorisnostri, bona nostra opera, ut diximus, Deo Patri esse possunt accepta. Nam Diogenes, et similes ejus stultæ philosophiæ sequaces, cum propria reliquissent, et nudam inseculo ac pauperem vitam gererent, Dominum non sequebantur. Holocaustum quidem facere videbantur, sed hocin altari Dei Israel non fecerunt; quoniam a suis quidemse voluptatibus alienos reddiderunt, sed Christum J esumapud Patrem advocatum habere nescierunt. De quo altaribene subditur:' Collocaverunt autem altare super bases suas, life.] Basesquippe altaris sunt corda electorum, ad suscipienda Dominicæ fidei sacramenta, præceptis magistrorum præcedentium, quasi fabrorum ferramentis præparata. Et beneunum altare, sed plures sunt quæ hoc portent bases ; quiaunus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, sedmulta sunt corda fidelium, quæ una veritatis regula instituta, quasi æqualem collecta in sinum, communi devotionecælestium onus portant sacramentorum. Alioquin quisqueminus instructis, et necdum vitia pristina deserere curantibus, fidei sacramenta committit, quasi altare Domini interram sine basibus ponit, quia terrenis adhuc mentibusquæ sunt cælestia tradit. Congruit autem huic loco, quodin evangelio Dominus ait: Neque accendunt lucemam, etponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceatomnibus qui in domo sunt. Sicut altare Dominus rectevocatur, quia nos ab iniquitatibus nostris emundat, quiavota orationum nostrarum suscipiens Patri commendat;. sic etiam lucerna potest non inconvenienter appellari, quia(: c 2

in testa assumptæ humanitatis lumen imposuit æternædivinitatis. Supponuntur autem bases altari, supponiturlucernæ candelabrum, cum fideles quique sua corda sivecorpora ad exercendum operando quod credunt, humiliintentione submittunt. Bene autem, cum diceretur collocaSIe eos altare super bases suas, adjunctum est, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum; quia cum incoeptis fidelium Deo devotis, mox aderit contradictio nefan-adorum vel spirituum vel hominum, qui opus bonum neperficiatur, impedire contendunt. Unde bene tales populiterrarum vocantur, ad distinctionem eorum videlicet quidicunt: Nostra autem conversatio in coelis est. Sed quamvis populi terrarum deterreant, necesse est cives supernæcivitatis cæptis Virtutum operibus insistant. Nam sequitur: Et obtulerunt super illud holocaustum Domino maneet vespere. Ofi'erimus namque holocaustum Domino superaltare ipsius, cum stabilita in corde nostro fidei ejus integra devotione, bonis actibus operam damus. Et hocmane ac vespere facimus, cum nos pro certo meminerimus,et initia salutiferæ intentionis ab illo accepisse, et non nisiper auxilium gratiæ ejus, ea quæ inchoavimus bona posseperficere, ideoque illi vota gratiarum in omnibus, cumardente desiderio piæ conversationis referimus. ' Item maneholocaustum facimus, cum pro lumine accepto spiritualisscientiæ, Conditori nostro vicem bene vivendi rependimus;Vespere holocaustum facimus, cum pro requie sempiterna,quam nos in illo post bona opera accepturos speramus,incessabili studio flagramus. Potest et juxta literam recteaccipi, mane nos et vespere holocaustum Domino oiferre,cum ita divinæ majestatis obtutibus placere omni temporecuramus, ut diluculo surgentes, non prius ad agenda humanae fragilitatis necessaria procedamus, quam igne divinæcaritatis inflammati, devotis nos orationibus Domino commendemus, juxta eum qui dixit: Et mane oratio mea præveniet me. Similiter completis diei operibus, non antedemus somnum oculis nostris, aut palpebris nostris dormita-Ationem, quam locum Domino in nobis solertiore orationum instantia consecrcmus, juxta hoc quod idem dicit

propheta: Dii'igituf oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. .Féceruntque solennitatem tabernaculorum, &c.] Solennitastabernaculorum, quæ in evangelio Græce Scenopegia, idest, fixio tabernaculorum nuncupatur, festivitas erat sep;tem dierum, incipiens a quinto decimo die mensis septimi,in quibus præCepit Dominus omnem populum facere sibitabernacula de frondibus ac ramis ligni pulcherrimi, etegredientes de domibus suis, manere in iisdem tabernaculisseptem diebus, quotidie decreta divinæ legs scrutantes, etholocausta Domino offerentes in igne. Hoc autem totumfacere sunt jussi in memoriam tempdris, quo egressi quondam de Egypto, in tabernaculis morabantur in solitudine,praedicante legem Moyse, et crebrius in divina sibi apparentepræsentia, expectans longo tempore, quando terram repromissionis intrare liceret, ne unquam eis tanti gratia beneficii mente excideret. Venientes ergo qui de Babyloneascenderant in Hierusalem, cum essent magna devotionead facienda omnia Domini mandata accensi, hanc solenni-.tatem quintodecimo die septimi mensis collecti celebrarecurabant, diebus singulis ejusdem septimanae ea quæ erantlege præcepta gerentes. Quæ nos omnia pari devotionespiritualiter agere convenit. Egressi enim sumus et nosper sanguinem agni de ]Egyptia servitute, ut veniremus adterram repromissionis, cum in sacramenta Dominicæ passionis baptizati, jugum grave prævaricationis abjecimus,quatenus in libertatem gloriæ filiorum Dei adoptati, hæredes regni cælestis esse possimus. Manebamus namquein tabernaculis et tentoriis, per desertum longo temporeiter agentes, donec veniremus ad patriam, cum in baptismorenuntiantes non solum Satanae quasi regi Egypti, id est,tenebrarum, sed et omnibus pompis atque operibus hujusseculi, velut peregrinos nos in hoc mundo ac viatores,alterius autem vitæ, quam a Domino speraremus, civesesse promisimus. Cujus in memoriam spei et promissionis, septimo mense debemus in tabernaculis manere,hoc’est illustrante nos gratia Spiritus Sancti, quæ septiformis describitur, tota mente hunc mundum velut extra

neum urgentemque deserere, ac fixa intentione ad immer—cescibilia paradisi gaudia properare; et hoc nos septemdiebus, hoc. est toto tempore vitæ præsentis, quæ totidemdiebus circumagitur, indesinenter facere oportet, singulisque diebus hujus hebdomadis holocaustum facere debe—mus, et opus diei in die suo; holocaustum videlicet, hocest oblationem totam incensam, in his quæ ad divinumservitium proprie pertinent, ut sunt orationes et jejunia.Opus vero diei in die suo, in illis quae ad obsequium fraternæ dilectionis attinent; ut est esurienti panem, potumsitienti, algenti yestem, hospitium peregrino, infirmo visitationem, sepulturam mortuo, erranti doctrinam, dolentisolatium ministrare. Et bene cum diceret eos holocaustumdiebus singulis secundum præceptum legis, et opus diei indie suo facere, interposuit, Per ordinem; quia nimirumquicquid in obsequiis sive divini seu fratemi amoris inordinate geritur, meritum suæ perfectionis amittit. Honorenim regis judicium diligit; nam quæcunque in honoremsummi regis devote agimus, certe necesse est discretionejudicii, quando vel quantum sint agenda distinguamus ; nesi rectum opus nostrum minus ordinate agimus, normamejus rectitudinis depravemus. Hæc nobis solennia tabernaculorum, hoc est scenopegiæ mystice celebranda, Paulusinsinuabat, cum inter prædicandum scenofactoriæ arti vacabat. Faciebat enim scenomata, id est, tabernacula, ut etseipsum incolam esse mundi, ac peregrinum doceret, eteos quos erudiebat, peregrinandum in hac vita, in futuroautem patriam expectandam sperandamque institueret.Tabernaculis namque peregrinantes vel iter agentes utisolemus; quod in hac vita sanctos agere testatur idemapostolus, cum ait: Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Et ad Hebræos: Non enim habemushic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Quoniam vero voluit ut hi qui mentem perfecte a mundo alienant, ac se cives ejus quæ sursum est patriæ fideliter confitentur, mox universis in se virtutibus introitum pandunt,recte subjungitur:Et post hæc holocaustum juge, &c.] Holocaustum jugedicit, quod mane offerebatur et vespere. Calendas autem

vocat initia mensium, id est, ortum lunæ nascentis; a quosemper Hebræi menses incipiebant, utpote nullos mensesexceptis lunaribuI habentes. Unde pro calendis Græcimelius neomeniae, hoc est novilunia, nuncupant. Si autemmense, propter dies triginta, quibus implentur, plenitudinem deIignant operum lucis, quando in fide Sanctæ Trinitatis decalogi præcepta perficimus; quid exordia mensium,in quibus luna, ut denuo nobis lucere queat, nuper a soledicitur accendi, nisi initia designat uniuscujusque bonæoperationis, quæ donante gratia Conditoris nostri, quasiSolis Justitiæ præsentia percipimus? Ob cujus significantiam divinæ illustrationis, sine qua nihil boni vel inchoare vel perficere valemus, Dominus omnes calendas,hoc est, exordia mensium celebrari, et victimarum caerimonias observari præcepit. Unde est illud Psalmistæ: Canitein initio mensis tuba, in die insigni solennitatis vestræ.Quod est aperte dicere: Gaudete, justi, in Domino etverbo doctrinæ proximis insonante; mox ut vos ad faciendum opus bonum ab illo esse respecto: consideratis inluce insigni intemæ inspirationis ejus, per quam vos acupiditate mundi hujus avocari, ac divinis rebus altiusvacare condecet. Bene ergo dicitur, quod peracta festivitate tabernaculorum, filii transmigrationis faciebant holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solennitatibus Domini, quae erant consecratæ, et in omnibus inquibus ultro offerebatur munus Deo. Quia postquamanimus semel huic mundo perfecte abrenuntiaverit, oportetut totum se obsequio divinæ voluntatis, quod holocaustumdeIignare diximus, jugiter impendat; et hoc faciat taminchoatione cujusque bonæ actionis, quam in earum quasDominus præcepit devota executione virtutum, necnon etin eis quibus pia mens exceptis generalibus mandatissponte Domino famulari lætatur. De qualibus ipse Dominus non praecipiens, sed consilium tribuens: Si vis, inquit,perfectus esse, vade, vende quæ habes. Et cum de uxorenon ducenda disputaret, non imperando, Ied suadendo ait:Qui potest capere, capiat. Sed et Paulus de his quæin spontaneum munus Domino obtulerat, gloriabatur di

cens: Numquid non habemus potestatem manducandi etbibendi? numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi? et cætera, ejusdem loci.A primo die mensis septimi cæperunt holocaustum, &c.]Sæpius dictum est, septimum mensem, septiformem gratiæspiritualis illustrationem designare. Unde bene nunc dicitur: Quoniam a primo die mensis septimi cæperunt offerreholocaustum Domino, quia nimirum ab ipso exordio di4vinæ inspirationis, necesse est humana conscientia immutetur, ac neglectis infimis delectationibus, in ea quæ Domini sunt, sola cogitanda atque agenda inardescat. A dieprimo mensis septimi, hoc est a prima illustratione gratiæcælestis, offerebant holocausta virtutum Domino, qui superveniente in igneis linguis Spiritu Sancto, mox velut abeo quod fuerant immutati, novis jam'intimi amoris facibusardere, et omnium linguis gentium" magnalia Dei praedicarecæperunt; atque adeo sunt hoc holocausto dediti, immoipsi holocaustum factum, ut facilius occidi ab eis, quicontraria sapiebant, quam a sua intentione possent re-.vocari. Unde merito idem mensis septimus apud Hebraeosnovus annus vocatur; suo nobis nomine indicans, quia perdonum Sancti Spiritus fidelibus datur, ut mandatumnovum mutuæ dilectionis implere, et canticum novumsupernæ laudis in ædificatione domus Domini valeantresonare. De cujus videlicet mensis observatione Dominusita mystice præcepit: Mense. septimo, prima die mensiserit vobis sabbatum memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum; omne opus servile non facietis in eo,et offeretis holocaustum Domino. Sabbatum quippe memoriale, id est, requies erit prima mensis hujus die, cummens accensa divinitus, a temporalibus sese illecebris abstinuerit, et in contemplanda Dei voluntate contenderit.Clangunt tubis sacerdotes, cum fideles eam quam coeperintflagrantiam internæ suavitatis, etiam proximis prædicaresatagunt. Omne opus servile non fit in tali sabbato, cumab omni delectatione et contagio peccati, quantum in hacvita potest, mens se placendo Deo immunem servaverit;servile namque opus peccatum est. Quia qui facit pecca-g

tum, servus est peccati. Atque ideo recte holocaustumDomino in eodem sabbato offertur, quia nimirum illeveraciter a' servitio peccati liber redditur, cujus totum corigne amoris incenditur. Notandum autem juxta literam,quod septimo mense congregatus esse populus in Hierusalem, ibidemque congregatis omnibus Josue et Zorobabelcum fratribus suis altare ædificasse, atq'ue a primo dieejusdem mensis septimi holocaustum Domino obtulisSereferuntur.. Unde colligitur, hoc altare multum citatoopere de lapidibus impolitis compositum, et non sicut olimde ligno fabrefactum, atque æreis esse laminis coopertum.Neque enim aliter, tametsi plurima fabri'cantium turbainstante, potuit una eademque die,' qua coeptum est perficiatque ad ofl'erendum in eo holocaustum praeparari. Namet in libro Machabæorüm de lapidibus factum probatur,ubi ab ethnicis profanatum, et post annos sex a JudaMachabæo renovandum fuisse memoratur. Et acceperunt,inquit, lapides integros secundum legem, et aedificaveruntaltare novum secundum illud quod fuit prius. Notandumquoque, quod initium quintæ ætatis mundi, sicut et quatuorpræcedentium, oblatis Domino holocaustis consecratur. Inprima namque ætate beatus protomartyr Abel, primo omnium electorum, de primogenitis ovium suarum, et deadipibus earum, Deo holocausta obtulit, ingressumqueseculi nascentis, et primo hostiis pecorum, et ad extremumproprio cruore dicavit. Secundæ exortum ætatis Noe,oblatis Deo holocaustis de cunctis quæ arca continueratanimabus mundis consecravit. Tertiam ætatem Melchisedec sacerdos Dei summi, et Abraham patriarcha, hicpane et vino, ille proprio filio Deo oblato, sacratum ; cujusipsum quoque principium, id est, acceptum, cum venissetin terram repromissionis, facto ibi altari, et invocato ejusnomine, consecravit. Quartam ætatem rex David Domino,, consecravit, aedificabo altari in area Areuna Jebusæi, .etoblatis Deo holocaustis, quibus iram ejus, quam in populonumerando contraxerat, placaret. In quo loco et quondamAbraham filium obtulisse perhibetur ; et deinde ædificatoa Salomone templo altare holocaustorum constat esse locaf

tum. Quintæ nunc ætatis exordium J osue filius J osedechsacerdos magnus, et Zorobabel filius Salathiel, ædificato ineodem loco altari, et oblatis Deo holocaustis, mox utdiscusso jugo longæ captivitatis, Hierosolymam rediere,dedicarunt; ac deinde holocausto jugi quotidie Dominumsibi placare curabant. Quæ cuncta in figuram precesserunt ejus qui in sexta ætate venturus in carne, et hostiaejusdem suæ carnis ac sanguinis totum orbem erat redempturus. [Edificato igitur altari, et oblatis Deo holocaustis, sequitur scriptura dicens:Porro templum Dei fundatum necdum erat.] Fundatiotempli Dei, illorum hoc in loco typice figuram tenet, quinuper ad fidem conversi, locum mansionemque Domino insuo corde et corpore præparant, dicente apostolo: Annescitis quoniam membra vestra templum sunt SpiritusSancti, qui in vobis est? Et iterum: Per fidem habitareChristum in cordibus vestris. Qui ergo de captivitateliberati Hierosolymam venerant, ædificare quidem templumdisposuerunt, quod etiam postmodum opere patrarunt;sed primum aedificato altari, seipsos quotidianis holocaustomatibus Domino commendabant, ut sic purgatiores adædiücandum templum mererentur accedere. Sic autem etin spirituali ædificatione, sic omnimodo necesse est, utquisquis alios docere decreverit, prius seipsum doceat; quiproximos ad timorem vel amorem Dei instituere intendit,primo seipsum instantius Deo serviendo dignum doctorisofficio reddat, ne audiat ab apostolo: Qui ergo doces alium,teipsum non doces? qui prædicas non furandum, furaris?Unde et ipse de se apostolus: Castigo, inquit, c0rpusmeum, et servituti subjicio ; ne forte aliis prædicans, ipsereprobus efficiar. Quapropter apte filii transmigrationis,non ullas alias victimas, vel sacrificia, quam holocausta, hocest totas incensas oblationes Deo obtulisse reperiuntur;quia totum se, necesse est, bene vivendo, et a licitis etiamcontinendo, suo Creatori mancipet, quisque male vivenscupit ab illicitis actibus docendo compescere, ut et meritobonæ actionis supernum copiosius in prædicando obtineatauxilium, et exemplo ejusdem boni operis suos auditores ad

ea quæ docet, eflicacius sequenda. provocet. Potest etiamita mystice interpretari, quod, ædificato altari, holocaustaofferant Deo; sed necdum templum ædificant hi qui nuperad Dominum conversi, mox fide ejus agnita, tanto diligendo illum toto ex corde inardescunt, ut jam inter perfectos adnumerari valeant, etiam si necdum bona quaecupiunt, operandi ac perficiendi tempus sive facultatemaccipiant. Hujusmodi holocaustum beatus Abraham Domino, etsi nondum constructo templo, obtulit, cum perfectus jam fide extitit, et priusquam opera fidei exequeretur,dicente scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatumest illi ad justitiam. Cum ergo fidei perfectæ operis quoque boni plenitudinem addidit, offerens Isaac filium suumsuper altare, quasi etiam templo constructo, perfectioraDeo obtulit holocausta; quia. nimirum singuli actus sivegressus piæ devotionis, velut ordines sunt lapidum politorum, quibus nostro in corde dilectam Deo domum habitationemque construimus. Quomodo autem filiitransmigrationis post altare constructum, post oblata Deo holocausta, adaedificandum templum pervenerint, subsequenter ostenditur.Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis, 830.] Latomi sunt lapidum cæsores. Unde scriptum est in libro Paralipomenon : Et præcepit David, ut congregarentur omnesproselyti de terra Israel, constituit ex his latomos ad cædendos lapides. Cæmentarii sunt, qui cæmenta ad conglutinandos lapides ex gypso vel calce faciunt. Unde aliatranslatio pro latomis et cæmentariis, cæsores lapidum etfabros habet. Notanda ergo pia. populi solertia, quia innullo suis opibus parcentes, ex his quæ sibi necessariaerant, et ex quibus ipsi vivebant, vel materias ad ædificationem templi emebant, vel operarios conducebant. J oppeautem est civitas Palaestinae maritima, xx.. fere millibuspassuum ab Hierosolymis distans. Porro Sidon et Tyrusurbes fuere Phoenicis nobilissimæ, Libanum montem habentes in vicino. Unde illorum auxilia comparantes filiitransmigrationis, rogaverunt sibi ligna cedrina de Libanocædi, et hæc ratibus per mare in Joppen usque defen-i,unde rursum per terram possent Hierosolymam ad opus

templi perferri, quod eodem ordine constat in prima templiconstructione fuisse factitatum. Propter quod sibi Salomon regali potentia, ab amico rege Hiram, absque nullolabore quæque voluit accipiebat. Hic autem exules postmulta annorum curricula patriam repedantes, quia potentiam regni non habuere, cuncta pretio quæ opus desideratum poscebat, obtinebant. Spirituali autem sensu latomisunt in constructione domus Dei, qui corda proximorumdocendo, vel increpando instituunt; quos dum firmo graduinter participes ejusdem gratiæ consistere docent, quasiquadrando circumpositis lapidibus aptant. Quocumqueenim verteris quadratum, stabit. Et electorum mens duminter universa mundi, sive adversa, seu prospera permauserit immota, quasi quadratam sibi inesse figuram virtutisinvictæ demonstrant. In qua significatione etiam arca. _Noe de lignis quadratis facta esse describitur. Nam eandem ecclesiam, quam templum de lapide factum significat,etiam arca. de lignis compacta figuravit. Eandem et tabernaculum de tabulis et cortinis compositum demonstravit.Cæmentarii vero sunt in domo Domini, iidem sancti præ—dicatores; qui dum eos quos bonis operibus instituunt,copula caritatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem suæ compositionis deserant,cæmenti infusione conjungunt, dicentes: Estote prudenteset vigilantes in orationibus, ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem habentes continuam. Et apostolusPaulus habenda nobis praecipiens viscera misericordiæ,benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, et cætera hujusmodi, velut lapides, videlicet aedificii cælestis,continuo subiecit: Super omnia autem hæc caritatem,quod est vinculum perfectionis. Sed et Sidonii Tyriique,qui caedebant ligna cedrina de Libano ad structuram templi, eosdem sanctos praedicatores figurate denuntiant, quihomines quondam in gloria seculi hujus sublimes acnitidos, securi sermonis Dei de statu priscæ conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et velut ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum tortitudine corrigant, atque in ornatum sive muni—

mentum sanctae ecclesiæ sublimiter erigunt. De quotypice dicitur in Psalmo qui inscribitur, In consummatione tabernaculi : Vox Domini confringentis cedros. Voxquippe Domini confringit cedros, ut consummetur tabernaculum, cum superna inspiratione corda superborumhumiliantur, ut, his quoque correctis, sanctæ ecclesiæ numerus perficiatur. Unde bene Sidonii venatores, Tyriicoangustiati interpretantur. Venatores quippe sunt sanctiprædicatores, cum vagos atque erraticos malorum sensusretibus fidei Christo subjiciendos capiunt, ipso dicente:Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.Iidem sunt et coangustiati, quia pressuram habent inmundo; tametsi confidentes, quia Dominus vicerit mundum. Latomi ergo et cæmentarii, lapides et caementumpræparantes; Sidonii et Tyrii, cedros de Libano ad opus'templi deferentes, sanctos prædicatores insinuant, quimentes auditorum suorum ad societatem ecclesiæ erudiendo instituunt. Dant alitem principes patrum, Josuevidelicet et Zorobabel, ac fratres eorum, pecunias eisdemlatomis et cæmentariis, quo eos promptiores ad operandumreddant, cum evangelizantibus verbum, hi qui tempore,merito, eruditione præcessere doctores, Christo auctore velexempla virtutum suarum proponunt, vel divinorum apicum paginas largiuntur, quorum exhortationibus vel promissis confortati, minus in labore cælesti lassescant. Dantet Sidoniis Tyriisque cibum, potum, et oleum, ut deferantligna cedrina de Libano ad mare Joppen, cum eisdem doctoribus, ut ad prædicandum idonei esse valeant, spiritualiacharismata, in quibus maxima est caritas, æmulanda commendant. Vel certe cum Dominus noster, quem perJ osue simul et Zorobabel designari docuimus, eisdem verbisui ministris spiritualia dona partitur; quibus intus illustrati, fortiores efliciantur ad debellandam prædicando superborum jactantiam, ac sapientiam stultam. Neque opus.habet doceri, quomodo cibus, potus, et oleum internammentis nostræ refectionem significet, qui bene dicit illudPsalmistæ Domino canentis: Parasti in conspectu meomensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in

oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam præclarum est. Dantur ergo pecuniæ latomis et cæmentariis,datur lignorum cæsoribus cibus, potus, et oleum, ut adaedificandum domum Domini materias præpararent, cumprædicatoribus veritatis divinitus virtutum copia confertur,quibus adjuti ad corrigenda pravorum corda, ac perceptioni supernorum bonorum aptanda sufliciant. Deferuntvero ligna excisa in mare, non in illo demergenda, sed perillud Joppen, quæ interpretatur pulchritudo, perferenda;cum iidem doctores auditoribus suis ad fidem vocatis, tentationes mundi sibi occursuras, sed fide superandas pronuntiant, ita ut primo sive vitiorum, seu pravorum hominum, feri sint fluctus tolerandi, et sic ad pulcherrima virtutum moenia portumque perveniendum. Possumus et itaintelligere, ligna ad ædificium templi futura per mare adJ oppen deferri, ut primum quidem abrenuntiemus diabolo,qui dictus est a propheta draco, rex omnium quæ sunt inaquis, hoc est impiorum; quorum conversatio non est incælis, sed in maris est perturbationibus seculi fluctuantis.Abrenuntiemus omnibus pompis atque operibus ejus, acdeinde ad pulchritudinem perveniamus fidei, qua sanctamTrinitatem, unum et verum Deum, qua. dispensationemDominicæ incarnationis, qua unitatem sanctæ ecclesiæ,remissionem peccatorum, carnis resurrectionem confitemur. Unde recte in hac civitate Petrus Thabitam, devotam Deo foeminam, a morte suscitavit; quia nimirum inhujus perfectione fidei, et generaliter omnis ecclesia perbaptisma & morte suscitatur peccatorum; et cum postbaptisma denuo mortem peccati incurrimus, per eandemnecesse est fidem pænitendo reviviscamus, ac per reconciliationem sacerdotum ecclesiæ rursus fidelium coetu reddamur.CAP. IV. In anno autem secundo adventus eorum, 130.]Ad templum Dei eos venisse dicit, non quia templum factum invenerunt, quippe cum prædictum sit illud, necdumfuisse fundatum; sed ad templum Dei dictum est, ad locumtempli Dei, ad opus quod templum reædiflcare cupiebant.Fallunturque moderni J udæi, qui dicere solent numquam

pafietes'templi, sed tantummodo tectum a Chaldæis fuissesubversum; cum manifeste scribat Ezras, filio: transmigrationis templum a fundamentis fecisse. Cum autemsupra dicatur, quod septimo mense venerunt in Hierusalem; hic vero addatur, quod anno secundo adventuseorum, mense secundo, "opus templi inchoaverint; patetprofecto, quod in septem mensibus lapides, cæmentum,ligna, et cætera opera necessaria præparaverint; octavoautem incipiente mense operi optato jam instare cæperint.Sex enim erant menses anni primi, et septimus sequentis ;quod in magno utique mysterio gestum quisque doctusfacillime inveniet. Septem quippe ad sabbatum pertinent,in quo die Dominus vel condito mundo requievit ab omnibus operibus suis, vel redempto per passionem suammundo requievit in sepulchro. Octo ad primam sabbati,in qua ipse resurrexit a mortuis. Septem ad spem nostripost mortem sabbatismi. Octo respiciunt ad gaudiumnostræ post resurrectionem perpetuæ beatitudinis. Quiaergo omnis electorum operatio, qui sunt templum et domusDei, per gratiam Sancti Spiritus et incipit, et perficitur,omni respectu et intentione futuræ quietis et immortalitatisperagitur ; recte scrutatores templi a septimo mense oblatisDeo holocaustis, sumptus ad ædiücandum præparare incipiunt, atque in septem mensibus sumptibus præparatis,octavo opus ipsum aggrediuntur. Neque alius omnino inpræparatione tanti operfs reperitur numerus, quam ille quivel gratiam Sancti Spiritus leptiformem, qua adjuvamuroperantes, vel requiem animarum, aut resurrectionem corporum, quam bene operantes speramus, figurate denuntiat. Quid autem tempus significet quadraginta et sexannorum, quibus aedificatum est templum, ut etiam evangelii scriptura testatur, suo loco exponitur. Magna autemtotius populi illius devotio, et nobis quoque solerter imitanda ostenditur, cum non solum majores natu, Zorobabelvidelicet et Josue, et reliqui sacerdotes ac Levitæ, sed etomnes qui venerant de captivitate in Hierusalem a majoreusque ad minorem, statuerunt Levitas, qui urgerent opusDomini. Gaudebant namque, se de captivitate Babylonica5

Hierosolymam fuisse reversos; et quantum superbæ civi:tatis idola ac flagitia quæ evaserant, horrebant, tantumsacratæ Domino civitatis, ad quam pervenire meruerant,decorem videre cupiebant. Quantum phana idolorum,quibus diutius interfuerant, abominabantur; tantum templum sui Conditoris, quod dirutum esse dolebant, et a.quo diutius captivi exulaverunt, ocius restaurari volebant.Eodem namque ordine etiam nunc non solum episcopi acpresbyteri, et plebem fidelium, domum videlicet Dei, deabent aedificare docendo, et doctores illi qui opus verbisanctissimum diligenter impleant, consulendo præponere.Sed et ipse populus de captivitate vitiorum, ad visionumveræ pacis vocatus, ministerium sibi verbi necesse est abhis qui dicere norunt, exigat. Qui videlicet ministri ser—monis, id est, Levitæ, a viginti annis et supra constitutiesse narrantur; quia nimirum tales sunt ad prædicandumDei verbum populo præferendi, qui decalogum legis, nonsolum executione operis in exemplum suis auditoribusostendant, sed et puritate atque integritate cordis in conspectu sui Conditoris intemeratum custodiant. Nec dubitandum est ibi statum ecclesiæ prosperum sumere profectum, ubi et præsules suum gradum rite custodientes,populo magistros veritatis, a quibus erudiatur, regulariterordinant, et ipse populus datos sibi magistros, ne a dicendocessent, diligenter audiendo, ac dictis eorum obtemperandocompellunt. Sed heu, proh dolor, juvat' nostrorum locordiam temporum, majoresque simul et minores lædit, hos apraedicando verbum, illos ab audiendo, utrosque a faciendopraepediens, quod minus sollicite pensemus, vel quanta.acerbitas dæmonicæ captivitatis, de qua eruti sumus ; -velquanta sit solennitas, ad quam vocati sumus, supernæHierusalem matris omnium nostrum, cujus in "præsentiecclesia jam pignus accepimus. Verum intueamur eximia.patrum opera, quo amplius de nostræ actionis pusillitateconfundamur. Sequitur:Stetitque Josue et filii (gins, &c.] J osue hoc loco nonfilium Josedec sacerdotem magnum dicit, sed unum ddLevitis, de quibus prædictum erat, quod constituti'fuerint

' a vigin-ti annis et supra ad urgendum opus Domini; dequibus fuit et Cedmiel, et filii Henadad, qui pariter injuncto sibi eidem operi, cum filiis et fratribus suis curamadhibuisse narrantur; denique supra in catalogo populiIsrael, hi post sacerdotes, primi Levitarum nominatimcommemorantur. Levitæ, inquit, filii Josue, et 'Cedmielfiliorum Odeviæ LXXIV. Unde ex utroque loco colligitur,principes eos et patriarchas fuisse Levitarum temporisillius. Ubi bene filii J uda in medio Levitarum interponuntur, qui «simul instauranda templo Domini curam impenderint; et hi propter eundem pietatis consensum quasiunus stetisse commemorantur. Hic namque est ille, de quoprædiximus, nobis semper imitandus ordo virtutis, ut ec" clesiam sanctam, et dicati Deo gradus omnes, et communispopuli totius devotio pro suo quisque modulo ædificet.Notandumque, et crebrius rememorandum, quantum bonipopulo malum captivitatis contulerit; de qua eruti tantaomnes intentione, quanta nunquam antea coelestibus obsequiis operam dare probantur. Sed et hodie multis qui inpace ecclesiæ negligenter vixerant, subito errasse, et inflagitia aliqua cecidisse profuit, dum post casum poenitendoerecti, vigilantius Domino servire cæperunt; et qui pigriac desides in innocentia stare videbantur, per accidentemsibi ruinam admoniti sunt solertius erga sui custodiamcontra omnes antiqui hostis insidias accingi ; ita. ut qui necpropriam vitam curando offenderant, postmodum etiamfraternæ salutis cum sua erectione curam gerant. Omnisigitur populus revertentium de Babylone in Hierusalem,curam templi restaurandi, sed maxime Levitæ, et filii J udahabuere, videlicet propter sacerdotalem simul et regiamsanctæ ecclesiæ dignitatem. Regalis enim præcipue etsacerdotalis tribus templum ædificant; quia omnes nimirum, qui corda fidelium vel docendo vel bene vivendoinstituunt, ad corpus æterni regis ac sacerdotis, hoc estDomini et Salvatoris nostri pertinent. Unde et ipsi auctores operis de utraque tribu, J esus videlicet de sacerdotali,Zorobabel vero de regia, originem duxere.Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, &c.] MagnaVOL. vm. D d

omnium personarum devotio ostenditur, cum fundatotemplo Domini, et sacerdotes, et Levitæ, et populus omnis,juxta suum quique gradum misericordiam Domini laudabant. Sacerdotes quidem sanctis ornati vestibus, proutstante adhuc templo consueverant, tubis personantes, etcor populi ad suavitatem supemæ laudis accendentes : Levitæ autem in cymbalis bene sonantibus hymnos Dominoconcinentes ; populus vero clamore communi afl'ectum suicordis in laudando Dominum ostendens. Laudabant autem Dominum Levitæ per manus David, sive in organis,quæ ipse fecit; sive psalmos, quos ipse instituit, concinentes, sive quia David in collocatione areæ principemfecit ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus, utVerba Dierum testantur, de quo rursum dicitur: Quia filiiejus sub manu ipsius erant, prophetantes juxta regem.Merito et hoc in loco, cum filii Asaph laudarent et confiterentur Domino, per manus David, hoc est juxta dispositionem ejus hoc fecisse intelligendi sunt. Juxta mysticumvero sensum, fundato a caementariis templo Domini, stantsacerdotes in ornatu suo cum tubis, cum conversis aberrore peccatoribus, et fundata in corde illorum fide acdilectione Christi, congaudent omnes qui audiunt ecclesiarum magistri; seque ipsos solertius operibus bonis ornantes, tubis doctrinæ salutaris insonant, quatenus et ex—emplo virtutum, et hortamento sermonum adjuvent bonacæpta eorum qui vel nuper ipsi poenitendo ad gratiamChristi convenire, vel nuper alios ad gratiam Christi docendo convertere. Stant et Levitæ, ut laudent Deum incymbalis, cum etiam secundi ordinis ministri ad informationem neophytarum piis actibus suo Conditori deserviunt,et hoc in mutuæ dulcedine caritatis. Cymbala namque,quæ se invicem tangunt ut resonent, aptissime operacaritatis exprimunt, quibus alterutrum se sancti ad laudemsui excitant auctoris. Laudant etiam illum per manumDavid regis Israel, cum ipsius Domini et Salvatoris ea quæper carnem gessit opera diligenter considerare, et in quantum sufficiunt imitari satagunt.Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, 85's.] Qui vide

rant templum prius fundatum, et hoc templum coramoculis suis, partim fletus, partim gaudii voces emitbebant.Gaudii quidem, quia templum Domini, quod destructumfuerat,jam restaurari cæpisset. Fletus vero, quia dolebant,cernentes quantum paries coeptus illius temporis a magnificentissima quondam Salomonis potentia, qua prius templum fundatum est, distaret. Lætabantur multum, quiasoluti a captivitate, templum reaedificandi facultatem acceperant.. Sed flebant voce magna, quia prius templumob sua scelera noverant esse dirutum, cujus nec magnitudinem ipsi, nec decorem ullatenus æquiparare valebant.Nam quia propheta dicebat.— Magna erit gloria domusDomini istius novissimæ, plus quam primæ; quia majoris,non ad magnitudinem vel ornatum domus, sed ad remipsam pertinet; quia majoris miraculi, et evidentioris eratdivinæ virtutis, quod paucæ captivorum reliquiæ inimicisetiam resistentibus tantum opus perficere valuerunt, quamquod rex opulentissimus, nullum omnino habens adversarium, immo potentissimum ac ditissimum Tyri regemhabens adjutorem, hoc cum artificibus doctissimis, proutvoluit, fecit. Item major erit gloria domus illius novissimae, quam primæ; quia in priore domo cultores veteristentamenti, legis et prophetarum scripta. populis prædicabaut. In secunda autem Christus et apostoli gratiam novitestamenti, ac regni cælestis evangelizabant introitum.Sed et in reædificatione templi spiritualis fletus et lætitiasimul principibus nascitur. Gaudent namque doctoressancti in salute poenitentium; lugent, quia unquam poenitenda commiserint, et non semper in Auctoris sui voluntateperstiterint. Exultant ipsi de sua salute, qui per pæniten—tiam a morte animæ surrexerunt; lugent se unquam peccando vitam animæ perdidisse. Lætantur et neophytigratia sui Redemptoris se esse collectos; dolent se cum- toto genere humano in primo parente perisse, et quasicorrupto ab hostibus templo Dei, statu videlicet corporiset animæ immortalis, in Babylonem, id est, confusionempræsentis exilii se fuisse transmigratos. Verum quia crescentibus bonorum profectibus, crescit pariter invidia ma- _' D (1 2

lorum, neque unquam inter augmenta piorum deerunttentamenta pravorum, qui vel bonum ficte ostentando, velaperte malum ingerendo, sanctos lædere conentur, rectesub'un "tur.J g1 IN CAP. IV.Audieram autem hostes Judæ et Benjamin, £30.] Notaest historia; quia hostes Judæ et Benjamin Samaritasdicit, quos captivitatis decem tribubus rex Assyriorum dediversis gentium populis in civitates eorum et terras transtulit. Qui postmodum accepta Dei lege, et hanc ex parteservabant, et nihilominus eisdem quibus antea simulacrisserviebant. Hi ergo, quia veros Dei cultores abominabantur, polliciti sunt eis auxilium operis, ut in societatemrecepti possent inferre dispendium. Facile autem cuivispatet, quia tales populi falsos fratres, hoc est hæreticos, etmalos catholicos figuraliter exprimunt. Qui hostes suntJ udæ, hoc est confessionis et laudis, quam ecclesia Domino-in præsenti per fidem rectam et opera fide digna offert.Hostes quoque Benjamin, hoc est filii dexteræ, dum eosqui se audiunt, a sorte segregant populi fidelis, qui addexteram Judicis in futuro benedictionem est et regnumpercepturus æternum. Tales ergo dicunt ad Zorobabel etprincipes patrum, E&ificemus vobiscum, quia ita ut vosquærimus Deum vestrum, cum affectant hæretici auctoritatem sibi prædicandi æque inter catholicos tribui, promittentes se unam eandemque cum eis rectæ fidei et operationis tenere ac diligere castitatem, quatenus acceptapotestate docendi in medio boni seminis, a quo apostolusPaulus cognomen accepit, ut spermologos, id est, seminiverbius diceretur, zizania doctrinae occultæ interserant.Sic fecere quidam in Nicæno concilio, qui recte fidei intercatholicos patres non catholica mente subscripserunt; utquo fidelibus familiarius essent admixti, eo recipiendaeperfidiae Arianæ liberius locum struerent. Sic Pelagius. in .concilio Palæstino haeresim suam, qua gratiam Dei acerrime impugnabat, confessione et scripto non ex animoanathematizavit, ne ipse a catholicis sacerdotibus anathematizatus, locum docendi in ecclesia, ac suum erro

rem seminandi facultatem amitteret. Ecce, inquiunt, nosimmolavimus victimas ex diebus Assorhaddan regis Assur,qui adduxit nos huc. Immolastis victimas, sed immundas ;quia non renuntiastis idolis. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?quæ autem conventio Christi ad Belial? Intrastis namqueterram filiorum Israel, non a Josue introducti, non Hierosalymorum imperio subditi, sed a rege perfido, ab hostepopuli Dei, in terram ejus adducti, non ut in hac Domino,sed eidem regi adversario serviatis. Sic etenim haeretici,sic falsi catholici, cum pacem ecclesiæ, vel vivendo per—verse, vel. etiam docendo impugnant, ab Hierosolymorum'sunt regno prorsus extranei, et ad gentilium magis, quorum peccata non deserunt, sortem perditam pertinent;immo, ut apertius dicam, tales non Domino Jesu, sed diabolo duce, cujus figuram Assorhaddan rex Assur tenuit,sanctae ecclesiæ fines introeunt. Quo enim nisi diaboloinstigante agitur, cum quis sacramenta ecclesiæ percipit,non ut per hæc ipse Deo consecretur sanandus, sed utconsecratus Deo alios ex familiaritate corrumpat, acriusindamnandus? Sic'fecit Simon ille Magus, qui baptismumin ecclesia, non ob suæ studium salvationis, sed ut resecclesiæ certius ex vicinitate dignosceret, accepit; quodexitu ipso perdocuit, cum ecclesiam, quæ in persona fictifratris nequit, in persona aperti hostis acerbissime turbavit.Sequitur:Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro,&c.] Non est hæreticorum aedificare domum Domini, quæest ecclesia, a qua ipsi probantur esse alieni ; sed eorumsolummodo qui Christo vero regi ac sacerdoti adhaerentes,principes patrum vocati meruerunt, ob curam videlicetpiam, quam habent erga eos qui Deum videre desiderant,quod interpretatur Israel.Factum est igitur, ut populus terræ impediret, 830.] Rectepopulum terrae dicit eos, qui operarios veritatis turbabant,atque opus ecclesiæ tentabant impedire. Populum autemJuda, id est, confitentem, et glorificantem eum qui integramente Domino Deo suo ædificare, hoc est ejus voluntatem

faciendam, gloriam quaerendam, omnium quos posset animos atque ora convertere quærebat. Quoties autem hæretici non solum in civitatibus singulis, verum et in provinciis integris, vel' perverse docendo, vel etiam hostilitersæviendo, dogma veræ confessionis impedierint, utinamnesciremus. Nam ut de magistro gentium sileamus, quibiennio vinctus in Cæsarea ob persecutionem J udæorum,ab oflicio aedificandae domus Dei linguam compescuit;ecce sequentium hæreticorum insidiis, beatus Athanasiuspluribus annis patria profugus, Ambrosius in sua civitateobsessus, Hilarius in exilium relegatus, Eusebius martyrium passus; plures in Africa episcopi linguis abscisis, asua provincia ejecti, alii atque alii diversis pænis vexati velinterempti, domum Dei, quam ædificaverant, populis terræ,hoc est hominibus dua quærentibus, non quæ sunt JesuChristi, prophanandas demisere ; donec tempore divinitusproviso, denuo sapientibus architectis reædificandæ postcaptivitatem ejusdem domus copia suppeteret; id est,donec catholicis patribus restaurandæ, post deprehensas acsuperatas hæreses, ecclesiæ facultas daretur.Conduæerunt autem adversum eos consiliatores, &c.] Notanda distinctio verborum; quia consiliarios quidem, dicit,dato pretio conduxerunt adversum instauratores templi,ut destrueretur consilium eorum; non tamen destructumdicit consilium eorum esse, aut quod opere cessarent, pri—usquam scripta ad Artaxerxen epistola accusationis, ipsojubente prohibuerunt eos, ut scriptura dicit, In brachio etrobore. Ibi enim sequitur: Tunc intermissum est opusdomus Dei in Hierusalem, et non fiebat usque ad annumsecundum Darii regis Persarum. Unde colligitur, quiatoto quidem tempore Cyri operi cæpto, quamvis segniusjusto, instabant; illo autem mortuo, non consiliis pravisimpediti, sed aperta sunt impugnatione ab operando repulsi. Non enim audebant hostes, vivente adhuc Cyro, quiopus illud jusserat fieri, aperte obluctando, quamvis occultesuggerendo vel consiliando, edictis illius contraire. Inpromptu est autem allegoricus sensus: quia ecclesiamhaeretici, prout temporis opportunitas arriserit, nunc con—

siliis malignorum dogmatum, nunc acerbiore gladiorumpugna insequuntur, et aliquando etiam suffragio gentilium principum eam vexare non metuunt. Impediuntenim manus populi Judæ, cum ecclesiam in membris suisinfirmioribus ab operibus piæ professionis retardant. Destruere nituntur consilium operandi, cum etiam animoseorum ab intentione ipsa bonæ actionis revocare satagunt.Accusant eos ad reges, cum principum quoque terrenorum contra ecclesiam praesidia conquirunt. Quod quantum noceat fidei, tempore Arianæ perüdiæ luce clariusinnotuit.CAP. v. In anno autem regni Asueri, scripseruntaccusationem, &c.] Artaxerxen hunc, qui epistolam accusationis a Samaritis suscipiens, vetuit Hierusalem ac templum construi, Josephus putat esse Cambysen filium Cyri,qui post patrem triginta annis imperio functum, ipse octoannis regnavit; et post eum Magi uno anno regnantes,Darium filium Hystaspis regni habuere successorem. Cujus secundo anno, templum quo ædifïcari permisit, dixit perZachariam prophetam angelus, pro populo interveniens:Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Hierusa.lem et urbium Juda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Asuerus autem, cui pariter epistola accusationis missa dicitur, ideo fortasse an aliquid rescripserit,aut responderit, tacetur, quia vel eodem quo regnare coepitanno decedens, Artaxerxi potius apicem regnandi, et hæccurandi reliquit; vel contemporaneus quidem erat Artaxerxi, sed quasi minoris potentiæ illum magis hæc tractareac decernere permisit.Hoc est eæemplar epistolæ, &c.] Artaxerxes, cui suadetur,et qui suasus præcepit; ne Hierusalem aedificaretur, figuram tenet vel alicujus gentilium principum, ecclesiæ uti—que inimici et persecutoris; vel ipsius antiqui hostis omnium bonorum, adversariique J udæis qui accusabant apudregem viros ecclesiasticos: Samaritani, qui accusabant,haereticos, ut semper, designant. Unde congrua sibi voceHierusalem civitatem rebellem ac pessimam nuncupant.Talem namque hæretici catholicam, quam impugnant,

unitatem judicant. Re autem vera rebellis est, et murosparietesque rectæ fidei lapidibus testimoniorum coelestiumadversus tela impugnantium errorum componit, de quibusEsaias dicit: Et occupabit salus muros nostros, et portastuas laudatio. Sed non est pessima dicenda, nisi ab illissolummodo, qui ab optima sunt sententia prorsus aversi.Inter quæ notandum, quod ex eo tempore populus Dei,Judæorum coepit nomine censeri, eo quod ex tribu Judamaxime fuerint hi qui primo de captivitate ascendentes,Hierosolymæ urbis moenia, et opus templi restaurarunt,evacuatamque habitatore provinciam, denuo superatis hostibus, qui proxima tenebant loci;, possederunt.Nunc igitur notum sit regi, &c.] Deo gratia, quia verumde civitate Domini, quæ est ecclesia, hostes ipsius civitatisconfitentur; quia si ædificata post captivitatem fuerit, etmuri illius civitatis de lapidibus vivis, hoc est animabussanctis, contra mundi hujus superbiam erecti, tributumnefandæ servitutis cives illius, hoc est electorum populi,ultra malignis spiritibus peccando non dabunt. Quinimmoprincipibus potestatis aeris hujus, aedificatio pietatis nocebit,dum quotidie per lavacrum regenerationis regno diaboliauferuntur plures ex his, qui in servitium regni illius obreatum primæ transgressionis fuerant generati ; qui agentegratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, amplius hosti indebitum, sed suo Conditori- jam justumvectigal debitæ servitutis tribuunt, annuosque redditusprimitiarum ac decimarum suarum, quæ per inchoationemac perfectionem bonorum opemm fiunt, illi a quo acceperunt largitori donorum, et bene vivendo, et gratias agendoreferunt.Nos ergo memores salis quod in palatio comedimus, &c.]Sal in palatio comedunt Samaritani, cum hæretici saporemundanæ philosophiæ, cum suavitate rhetoricæ, cum versutia dialecticæ artis instituunt. Qui etiam læsiones regisperfici videre nefas ducunt, cum sufferre nequeunt, si quiregnum diaboli pia fide vel actione impugnare conantur,et timent bella concitari in ecclesia, ne a propugnatoribusillius hæreses et fallaciæ ipsorum una cum gentilium dog

matibus debellentur, duce nimirum illo qui ait: Non venipacem mittere, sed gladium. Et iterum: Ignem venimittere in terram; et quid volo, nisi ut ardeat? Gladiumvidelicet sui verbi, quo adversarios sternat; et ignemcaritatis, quo suorum corda accendens, omnia contrariæsectæ arma et scuta comburat.Nuntiamus no.9 regi, quoniam si civitas illa ædificatafuerit, &c.] Fluvium dicit Euphratem, intra quem Syriaest. Qui merito rivum sancti baptismatis insinuat, velquia unus de quatuor fluminibus est, quæ de uno paradisifonte orientia totum orbem irrigant ; in figuram nimirumquatuor evangelistarum, qui ab uno fonte vitæ, id estDomino Salvatore inspirati, consona voce gentibus cunctislavacrum salutis praedicant; vel quia Euphrates frugiferinterpretatur; quod vocabulum aptissime congruit illisacramento, 'quo orbis ablutus et sanctificatus, fructumanimarum tricenum, sexagenum, et centenum Deo gignereconsuevit. Quærit ergo rex Persarum, qui interpretanturtentantes, possessionem trans fluvium, cum antiquus hostisexcitatis tentationum incursibus, ecclesiæ fines irrumpere,et eos etiam qui sacro sunt fonte redempti, sibi subjugareconatur. Juvant eum Samaritæ, cum impugnantes ecclesiam hæretici, pro regno diaboli militant, et quasi dolentesdicunt: Quoniam si civitas illa aedificata fuerit, et muriipsius instaurati, per fidem utique rectam, et opera religiosajustorum, ille trans fluvium, id est in cordibus eorum quijam Deo renati sunt per baptismum, possessionem locumque habere non possit. Intelliguntur etiam hi qui fidemrectam non intelligunt, quod unam eandemque mentem.lux simul et tenebræ, iniquitas et justitia, Christus etBelial, possidere nequeunt.Verbum misit rex ad Relmm Beelteem et Samsai scribam,&c.] Patet literæ sensus, patet et allegoriæ; quia rex pro—fanus, antiquus videlicet adversarius, libentissime favet votiseorum qui ecclesiam persequuntur, et eam aedificari prohibent. Habitant autem hostes Hierosolymorum in Samaria, quæ interpretatur custos; non quia præcepta fidei etveritatis ulla. ratione possint custodire, qui visioni veræ

pacis obstinata mente probantur contraire, sed quia ipsicustodiam penes se virtutum manere jactant, quando adversus moenia pacis per hæresim pugnant.Itaque eæemplum edicti Artaæerm's regis lectum est, (;,-c.]Patet autem ordo 'historiæ, quod hostes populi Dei primoopus sanctum persequendo impediebant, deinde consiliumrectæ intentionis eorum consiliis nequam dissipare tentabant, nec adhuc tamen eos ex toto ab opere domus Dominiretrahere valebant, priusquam regali auxilio fulti, auctoritate illis publica obsisterent. Quorum notanda in accusando fraudulentia, quod eos qui domum Dei aedificabant,civitatem contra regnum Persarum ædiücare querebantur;et præcipiente rege ne civitas aedificaretur, ipsi mox accepta regalium literarum auctoritate, ne templum ædificaretur, noxia virtute restiterunt; cum neque ipsi aliquid deconstructione templi, sed tantummodo civitatis accusassent, neque rex aliud quam civitatem prohibuisset con—strui.LIBER SECUNDUS.IN CAP. V.CAP. VI. Praphetaverunt autem Haggeus propheta, etZacharias, &c.] Hæc in libris eorundem prophetarumplenius scripta sunt; quibus videlicet verbis ipsi vel socordiam redarguerint eorum qui negligentiores erga opustempli extiterant, vel promisso Dei auxilio eos ad operandum accenderint ; qua item devotione ad exhortationemillorum Zorobabel ac Josue, seu populus omnis sese ad.opus ædificandæ domus Domini accinxerint. Et quidemHaggeus propheta ita incipit: In anno secundo Dariiregis, in uno die mensis sexti, factum est verbum Dominiin manu Haggai prophetæ dicens: Dicad Zorobabel filiumSalathiel, et ad Jesum filium J osedec sacerdotem magnum,dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Populusiste dicit, Nondum venit tempus domus Domini ædiücandæ.Et factum est verbum Domini in manu Haggei prophetæ

dicens: Nunquid tempus vobis est, ut habitetis in domibuslaqueatis, et domus ista deserta? Et paulo post: Etsuscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducisJuda, et spiritum Jesu filii Josedec sacerdotis magni, etspiritum reliquorum de omni populo; et ingressi sunt, etfaciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui, in dievicesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundoDarii regis. Et in sequentibus, quod supra posuimus:Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quamprimæ, dicit Dominus exercituum. Item Zacharias itaincipit: In mense octavo, in anno secundo Darii, factumest verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiæ filiumAddo, prophetam. Ex quo titulo clarius apparet, quomodoeundem prophetam Ezras filium Addo nominet, videlicetquod nepos illius fuerit. Ipse autem Addo propheta fuissenobilis intelligendus est, cujus Zacharias cum esset eximiusin prophetis, jure filius diceretur. Inter quæ notandum,quanti spiritus isti prophetæ fuerint, ut adversum tantiregis edictum et Samaritanos, gentesque cunctas per circuitum aedificationem templi impedientes, juberent templum exstrui. Zorobabel quoque et J esus, et populus quicum eis erat, non minoris fidei probantur extitisse, utprophetas magis audirent jubentes, quam prohibcntis regisimperium. Verum quia sæpius in hoc volumine de Zorobabel et J osue, sive J esu (unum enim est nomen) , diximus,quomodo Dominum Salvatorem, regem ac sacerdotem summum et genere designarent et actione, commodum videturipsa etiam nomina eorum, quomodo illum significent, exponere. Zorobabel ergo dicitur hortus in Babylone, sivemagister Babylonia; Salathiel petitio mea Deus ; Jesussive J osue, salvator; J osedec, Dominusjustus. Et quidemaperte, sicut et filius Nun Dominum Christum Jesumsonat. Unde uterque populum in terram repromissionis,ille de longo incolatu eremi, hic de longiore servitio captivitatis introduxit, in figuram veri J esu, qui electos suos abomnibus malis eruens, ad promissa supemi regni gaudiainducit, qui est filius Josedec, id est, Domini justi, de quocanitur in Psalmo: Dominus justus concidet cervices pec5

catorum, conflmdantur et revereantur omnes qui oderuntSion. Zorobabel, quod hortus in Babylone vocatur, juxtahistoriam ad ipsum respicit; quia ibi natus est, cum essetde stirpe David, qui est natus in Bethlehem. J uxta veroallegoriam, ad Dominum pertinet ; qui ut modum 9. confusione errorum emeret, in Babylone, id est, in confusionehujus mundi ad tempus oriri et conversari dignatus est.Qui etiam magister Babylonis vocatur, non quod ea quæBabylonis, id est, hujus mundi sunt doceat; sed quod eosquos Babyloniorum jugo pressos invenit, ad gratiam libertatis erudiat, atque eruditos ad moenia patriæ cælestisperducat. Cujus pater est Salathiel, id est, petitio meaDeus, qui ipse dicit in Psalmo: Pete a me, et dabotibi gentes haereditatem tuam. Sed. et unusquisque fidelium Deum et Patrem Domini nostri J esu Christi invocanscum non aliud ab illo quam ipsum Deum quærit, potestrecte Salathiel, id est, petitio mea Deus nominari, juxtaillud psalmistæ: Quid enim mihi restat in cælo, et a tequid volui super terram? et cætera, usque dum ait: Mihiautem adhærere Deo bonum est. Petitio ergo nostra Deusest, cum ipsum solum ab ipso quærimus, ut æterna ipsiusmereamur visione perfrui.In ipsa tempore venit ad eas Wtharmai, &c.] Patetliteræ sensus, quia confortati verbis prophetarum optimatesJ udæorum, n'on valebant hostium insectationibus a sanctoopere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis prætimore hostium cessaverant. Quod eodem nunc ordine insancta ecclesia geritur, dum hi qui malignorum vel hominum vel spirituum insidiis retardati, tepidiores erga opusbonum aliquandiu permanserant, repente verbis sive doctorum fidelium seu divinarum scripturarum correcti, intantum bonis studiis fervere incipiunt, ut nullis tentationumvaleant machinis vinci, aque proposito suæ intentionis revocari. Quaeritur autem merito, quomodo dictum sit, Adquod respondimus eis; quasi et ipse qui scripsit, tuncpræsens adfuerit, cum Ezras hunc librum scripsisse dicatur, qui non his temporibus Hierosolymæ fuisse, sed longopost tempore, regnante Artaxerxe, illo venisse'reperitur.

Aut ergo vefe ibi fuit tempore illo quo templum ædificabatur, et facto templo rediit Babyloniam, ut plures de filiisIsrael reduceret ad Hierusalem; aut certe etiam si adhucibi non erat, cum aedificaretur templum, se tamen illisjungit qui ædificabant, quia quasi suum esset omne quoderga fratres suos agebatur, vel quod ipsi agebant, æstimabat. Sic et apostolus ob concordiam fraternitatis, se quodammodo consociat eis qui in fine seculi futuri suntsanctis: Nos, inquit, qui vivimus, qui residui sumus,in adventu Domini nostri non præveniemus eos quidormierunt.Placm'tque ut res ad Darium referretur, &c. usque adfinem epistolæ.] Multum dissimilis est hæc epistola, quamThathannai scribit Dario, illi epistolæ quam Rehum etSamsai scripserunt Artaxerxi. Illa namque accusationeHierosolymitanum, hæc laude non solum gentis, sed et Deiomnipotentis plena est. Denique ita incipit: Dario regipax omnis. Notum sit regi, isse nos ad Judæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapideimpolito, et ligna ponuntur in parietibus, opusque illuddiligenter exstruitur, et crescit in manibus eorum. Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quisdedit vobis potestatem, ut domum hanc ædificaretis? &c.In quibus verbis hoc quoque notandum, quomodo dictumsit, lapide impolito domum Dei aedificatam ; cum constet,tantum opus non nisi de politis lapidibus potuisse fieri.Sed lapide impOlito intelligendum est lapide novo, quemipsi quidem impolitum repererunt, sed poliendo aptumædificio domus Domini fecerunt; nam etsi veterum lapidum, qui, sicut Hieremias plangens ostendit, dispersi erantin' capite omnium platearum, aliqui remanserunt; nullitamen dubium, quin novi essent lapides poliendi, ex quibusopus templi possit impleri. Cujus nimirum rei in promptuest mysterium, cum viderimus ecclesiam Dei ædificari, nonsolum de his qui poenitendo resipiscunt ad vitam sanctitatis, quam olim pedcando perdiderunt ; verum etiam de illisqui nuper ad fidem vocati, institutione magistrorum quasinorma opificum compositi, atque in ædificium. domus ' Do

mini congruo sibi sunt ordine locati. Quamvis et ita rectepossit accipi, quod de veteribus ac novis lapidibus, dejamdudum politis, ac diutius impolitis templum sit ædificatum; cum de utroque populo, J udæorum scilicet et gentili,una Christi ecclesia colligitur ; uno, qui jamdudum cognitione atque observantia legis Dei velut politus extiterat;altero, qui idololatriæ mancipatus, nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis ac terrenæ mentis exuerat. Quodque sequitur in eademepistola: Et ligna ponuntur in parietibus. Ligna quæ admonimentum vel ornatum erant parietum templi apposita,eandem sanctorum vitam in ornatum sanctæ ecclesiæ, quamet lapides signant, juxta quod supra docuimus., Quorumvidelicet lignorum meminit propheta in Psalmo, in quodomus Domini aedificatur post captivitatem: Tunc exultabunt omnia ligna sylvarum ante faciem Domini, quoniamvenit judicare terram. Exultant quippe corda superborumquondam, quoniam de monte impio paternæ traditionisexcidi, atque in aedificationem domus Domini memeretransferri. Exultant autem ante faciem Domini, quoniamvenit judicare terram; cujus districtionemjudicii salubritertimendo prævenerunt, et cujus adventum quondam peccatores poterant timere, jam nunc correcti et justificati,ocius hunc ad se desiderant. Illa ergo epistola insidiosis,hæc amicalibus est scripta literis ; et merito, quia illaa Samaritis hostibus ubique Judæorum ; hæc autem missa.est a duce regionis, qui erat trans flumen, hoc est inferiorisSyriæ ac Phoenicis, et a sociis ejus, qui nullas contraJ udæos inimicitias habuere domesticas, sed tantum regis, aquo potestatem ducatus acceperunt, voluntatem scire etexequi curabant. Unde recte Samaritæ, qui primam scribentes epistolam, animos regis adversus structores templiaccenderunt, hæreticis comparantur, qui ecclesiam sæpe intantum foeda peste commaculant, ut etiam gentilibus exosam reddant, eorumque furorem adversus illam excitent.Porro dux iste Syriæ, qui regem de opere domus Dei nonaccusando instigat, sed consulendo interrogat, eorum recteimaginem exprimit, qui adhuc in gentilitate positi, fidem et'

opera mirantur ecclesiae; nec se credituros abnegant, sihanc veram esse ac justam divinitatis culturam intelligerepossint. Denique audiens & senibus Judæorum, cumrationem suæ ædificationis redderent: Nos sumus serviDei cæli et terræ, et aedificamus templum, quod eratexstructum ante hos annos multos, quodque rex Israelmagnus ædificaverat et exstruerat. Postquam autem adiracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, ettradidit eos in manu Nabuchodonosor regis BabylonisChaldæi, domum quoque hanc destruxit; et cætera, quæde renovatione ejusdem templi, quæ per Cyrum præceptaest, responderunt ; nil ultra cum suis consiliariis contradicere, neque ædificantes volebat impedire; verum simplicianimo perquirebat, utmm nam Cyrus templum ædificarijussisset, et utrum ipse Darius hoc ædificari vellet. Agnitaautem voluntate utriusque regis, sive ædificatione templidiligenter, et ipse cum suis, ut totius opus perficeretur,auxilium ferre curavit, ut in sequentibus scn'ptum est.Quæ cuncta menti et actioni conveniunt eorum, qui ingentili prius vita constituti, conversationem sanctæ ecclesiærepente visam obstupescere, deinde rationem ejusdem religionis audire ac discere student ; atque ad ultimumagnito,quod hæc a Deo coeli et terræ, qui est solus Deus verus,originem sumpserit, et ipsi ejus sacramentis credenteS'communicate, ejusque ædificium juvare lætantur. VerumDarius rex, accepta ducis et consiliatorum ejus epistola,quid egerit videamus.IN CAP. VI.CAP. VII. Tunc Darius rea,- præcepit, &c.] Josephusnomen loci in quo hæ Cyri literæ sunt inventæ, ita posuit:Et inventus est in Ecbatanis constructa turre, in regioneMediae codex. Porro alia translatio sic habet: In Eghatana, in ædiücio tutissimo regionis Medorum. Unde verisimile videtur, quod nomen Medena, non aliud quamMediam significet. Quod autem sequitur:Et ut ponant fundamenta sumortantia, #0.] Non estnobis exponendum; quia neque in priore templi ædifica

tione, neque in posteriore aliquid harum mensurarum velhujusmodi operis invenitur. Unde colligitur hoc Cyrusde suo sensu protulisse, et mensuram sive ordinem operis,ut sibi congruum videbatur, annotasse; siquidem templum, ut Verba Dierum narrant, in mensura prima, hoc estintra muros interiores, habebat sexaginta cubitos longitudinis, viginti cubitos latitudinis. Porro altitudinis, utRegum historia scribit, usque ad coenacula cubitos triginta;deinde alios triginta cubitos usque ad coenaculum superius,quousque altitudo porticuum ascendebat, ut Josephustestatur; deinde alios sexaginta usque ad summum tecti;id est, simul centum viginti cubitos, ut Verba Diemm docent. Quomodo autem dicit ordines ponendos de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis, cum templum omne fuerit interius cedro vestitum? nisi forte Persarum erat moris ita templa facere opere variato, ut terniordines lapidum essent per parietes, et quartus de lignisfabrefactis: et hoc quoque in templo Hierosolymorumeodem modo fieri debere putavit. An forte de atrio sacerdotum intelligendum est eum dixisse, quod circa templumin gyro factum, tres ordines habebat lapidum politorum,et quartum lignorum cedri, eratque astantibus ad pectususque altum; aut certe domus Domini, quæ erat antefaciem templi, de qua scriptura, cum palatium regis Salomonis fabricaretur, ita commemorat: Fecit et atrium majusrotundum trium ordinum de laþidibus sectis, et uniusordinis de dolata cedro, necnon et in atrio domus Dominiinteriori, et in porticu domus.Sed et vasa templi aurea et argentea, &c.] Quod dicitposita tunc fuisse vasa in templo Dei, significat templumBabyloniorum, in quo ea Nabuchodonosor posuerat, utapertius supra legitur, de quo hæc Cyrus auferri, ac Hierosolymam jusserat referri. Hucusque literæ Cyri regis,quæ in Ecbatanis fuerant inventæ; quibus repente novoatque insolito more ex persona et auctoritate Darii regisadditum est :Nunc ergo Thathannaz' dua,- regionis, &c.] Talis est ergoconsequentia textus, quasi si Darius ipse legisset Cyri

literas, easdemque perlectas statim sua auctoritate confirmaret, ita ut omnes adversarios eorum compescens,templum Dei, prout illis legebatur, in loco suo ædificarejuberet, cultoresque illius ipse in omnibus devotissimamente ad serviendum illius voluntate juvaretu Designetergo Artaxerxes, qui supra domum vel civitatein Dei ædificari vetuit, illos dominos, qui constructioni sanctæ ecclesiæmortis persecutionibus contradixenmt; inter quarum perturbationes eadem ecclesia maxime martyrum Victoriafloruit. Designet Darius piam illorum regum devotionem,qui agnita voluntate Christianæ fidei, non solum nonresistere, sed et suis eandem adjuvare curabant. E quibus multi interdictis priorum persecutionibus, se quoqueipsos cum subjectis sibi populis ejusdem fidei sacramentisconsecrari voluerunt; quorum personæ convenit apte,quod verbis Darii regis subsequenter adjungitur:Sed et a me præceptum est, &c.] Quis etenim explicarevaleat, quantum ecclesia liberalitate donorum regalium,vel adjuta sit, vel etiam locupletata per orbem? Quamvisetiam juxta allegoriam possit accipi, quod de arca regissumptus in opus templi tribuantur, cum etiam ex familiaprincipum secularium aliqui ad fidem Christi faventibusipsis principibus conveniunt ; qui velut in arca erant regis,dum regalium essent arcanorum conscii. Sed danturpresbyteris, hoc est senioribus Judæorum in sumptusoperis templi, dum his qui in Christi confessione præcesserunt magistris erudiendi, atque ecclesiæ membris adunandi committuntur; qualis fuit Cassiodorus quondamsenator, repente ecclesiæ doctor; qui dum in expositionePsalmorum, quam egregiam fecit, diligenter intuitus est,quid Ambrosius, quid Hilarius, quid Augustinus, quidCyrillus, quid Joannes, quod cæteri fratres dixerunt, edoctum se procul dubio a senioribus Judæomm, id est, confitentium et laudantium, probavit. Cui simile est illudquod sequitur:Quod si necesse fuerit, et vitulos, &c.] Quis namque ne—sciat vitulos, agnos, et hædos, quæ sunt munda animalia,frumentum quoque, sal, vinum et oleum, quæque perVOL. vm. E e

legem Deo ofi'erebantur, sæpius in scripturis sanctis in significatione bonorum hominum, sive operum perfectorum,seu charismatum spiritualium solere intelligi? Quæ cuncta.nunc, jubente rege, in holocaustum Deo cæli ofi'eruntur,cum faventibus mundi hujus potestatibus res sanctæ ecclesiæ crescunt, subditique eis populi undique in unam eandemque fidem veritatis Christo consecrandi aggregantur,et quicquid boni naturalis quisque divinitus audierit,quicquid a viris ecclesiarum salubre didicerit, totum hocin obsequium divini cultus impendit. De quibus aptedicitur, quod secundum ritum sacerdotum qui sunt inHierusalem, dari deberent; quia nimirum ita solum aocepta fiunt Domino vota offerentium, si secundum catholicæ pacis ritum offerantur. Nam quæcunque vel paganasuperstitione vel contentione haeretica sunt bona permixta,hæc bona æstimari nullatenus debent. Ofl'erunt autemea sacerdotes iidem pro vita regis et filiorum ejus, juxtaillud apostoli : Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones proomnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus.A me ergo positum est decretum, &c.] Patet literæ sensus:quia gravissima voluit pæna perire eum, si quis decretumsuæ religionis mutare tentasset; damna videlicet, et omnium quæ habere possit, et animæ suæ, quam etiam confixus in ligno, cum tormento diutini cruciatus, amitteret. Sed et spiritualis patet intellectus, quia opera nostralignis omnia comparantur ; bona quidem fructiferis, prava.autem sterilibus atque incendio dignis. Tolliturque lignum de domo illius, qui holocaustis Domini contradicere nisus est ; et erigitur, atque in eo ipse configitur,cum opera eorum qui paci sanctæ universalis ecclesiærepugnant, omnibus manifeste quam sint inutilia, quamperversa, patescunt; et ipsi in eisdem operibus non gaudium sibi vitae, sed mortis potius laqueum conquisisseprobantur. Domus quoque talium publicatur, id estpublico censui perscribitur, cum corpora etiam eorum inquibus diutius in hac vita manserunt, ad resurrectionem

perpetuo punienda tormento Sævissimis exactoribus, hocest spiritibus in potestatem traduntur. Bene autem acfideliter Darius decretum suum auxilio divinæ potentiæconfirmari desiderat, dum repente deprecando subjungit,dicens: Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibidissipet omnia regna, et populum qui extenderit manumsuam, ut repugnet et diesipet domum Dei illam, quæ estin Hierusalem.Ego Darius statui decretum, &c.] Et ipse ergo sicuthomo temporaliter regno praeditus, pro pace domus Dei,publica lege omnia quæ potest facit, contradicentes inquantum potest confringit: et Deum, quia æternam atqueomnipotentem habet virtutem , hoc idem veraciter perficererogat, piaque devotione desiderat, ut et nomen ejus indomo sua perpetuo maneat ; et quicunque hanc impugnarepræsumpserint, ipsi in æternum regno et vita priventur.Quod eodem ordine nunc quoque in sancta ecclesia geritur,cum terrenae potestates ad fidem conversæ, pro statu ejusdem ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Dominoadjuvante, atque inimicos omnes sub pedibus ejus ponent,placidam semper habere quietem cupiunt, ac pacem.Igitur Wmthammi duæ regiam": trans flumen, et Starbuzannai sic diligenter eæe'auti nmi, &c.] Et nunc quoqueconfluentibus ad fidem pepulis, et aliquando etiam ex hisqui foris sunt, paci illius faventibus, seniores Judæorum,hoc est illi qui sede magisterii sunt digni, ecclesiam Isuamquotidie vel verbo vel exemplo ædificant ac prosperantur;quia etsi aliquandiu antiquus hostis impugnet, invenittamen sermo Dei aliquos, in quibus vincat, ac fugatisadversariis muros veritatis exstruat.Et prosperabantur juæta prophetiam, &c.] Prædixerantenim iidem prophetæ, quia si aedificando templo insisterent,mox donante Domino, et opus ipsum complerent, et bonisquoque omnibus pro mercede devotionis largius abundarent. E quibus est illud Zachariæ: Manus Zorobabelfimdaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam;et scietis, quia Dominus exercituum misit me ad vos.Hoc est, cum videritis templum ab ipso Zorobabel, a quoE e 2

est fundatum, esse perfectum, tunc intelligetis missum aDomino, et quæ locutus sum, ipso mandante, dixisse. ItemHaggeus: A die, inquit, vigesimo et quarto noni mensis, adie qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite supercor vestrum: Nunquid jam semen in gemine est? etadhuc vinea et ficus, et malogranatum, et lignum olivænon floruit ex die ista? Quod veraciter fuisse praedictum,ipse exitus rerum docuit. Sed et omnes prophetæ, immoomnes sacræ auctores scripturæ prospera structoribussanctæ ecclesiæ, id est, doctoribus pollicentur, si non ipsiadversitatibus fatigati, a labore sancto quiescant. Aderitnamque divinum auxilium, quo coepta domus Domini inauditorum corde credendo ac bene vivendo compleatur.Adveniet architectis eisdem benedictio frugum vineæ, fici,malogranati, et olivæ, id est, abundantia copiosior spiritualium charismatum, quæ absque ulla dubietate tanto nobislargius a Domino praestabitur, quanto diligentius habitaculum gloriæ illius, sive in nobisipsis, seu in proximorumcordibus exstruere sategerimus. Neque aliquis hoc quodait Haggeus, sub Dario rege templi esse jacta fundamenta,contrarium æstimet huic sacræ quam exponimus historiæ,in qua scriptum est: Secundo anno regis Cyri fundatumesse a cæmentariis templum,'multum gaudente et collaudante Deum populo. Namque tunc ipsius templi fundatiodescripta est, id est, domus sanctæ interioris, cujus mensuras specialiter et Regum et Paralipomenon; historiarefert. Nunc autem cum ædificatione domus ipsius etiamporticuum et gazophylaciorum, quæ ipsam domum undique versum in gyro ambiebant, ædificia fundata narrantur,quorum in libro Paralipomenon ita fit mentio: Fecit etiamatrium sacerdotum, et basilicam grandem, et ostia in basilica, quæ texit ære. In qua basilica templo circumposita,et populus ad orandum consistere, et custodes ac janitorestempli per vices suas die noctuque solebant excubare, sicutibidem liber Paralipomenon abundantissime docet. Hæcaliquando generaliter domus cum ipso templo adnumeratur; ut in evangelio, ubi docente in templo Domino mu—lierem in adulterio deprehensam adduxere Pharisæi et

'Scribæ, quam nullatenus nisi in porticus templi aliquasintroducere potuerunt; aliquando separatim, sub nominegazophylaciorum, 'sive exedrarum, sive porticuum, siveatriorum. Unde est ilIud Psalmistae: Qui statis in domoDomini, in atris domus Dei nostri.Et aedificaverunt et construæerunt, &c.] Artaxerxen dicitillum qui post Darium regnavit, cujus tempore Ezras deBabylone Hierosolymam ascendit. Quæritur autem quomodo dicatur, jubente non _solum Cyro et Dario, sed etArtaxerxe, domum Dei esse constructam ; cum continuosubjungitur, eam regnante adhuc Dario fuisse completamac dedicatam. Nisi forte credendum est etiam Artaxerxenmisso Hierosolymam plurimo auri et argenti pondere, jussisse, ut si quid minus in ædificatione, vel in ornatu templi,sive vasorum ejus esset completum, ex ipsa quam miseratet donaverat pecunia perficeretur. Nam et Ezra illuc properante scriptum est, quod idem rex cum principibus etconsiliariis suis plurimum auri et argenti, et vasorum pretiosorum, miserit ad templum. Ubi inter alia positum estin exemplari regis epistolæ: Sed et cætera quibus opusfuerit in domo Dei tui, quantumcunque necesse est utexpendas, dabis de thesauro et de fisco regis. Mensisautem Adar, cujus die tertia domus Domini completa est',ipse est qui apud nos Martius vocatur, quem scripturaduodecimum annum juxta cursum lunæ solet appellare.N ec vacat a mysterio, quod domus Domini, quæ septimomense in ædificio altaris coepta est, duodecimo est menseperfecta. Coepta est enim initio septimi mensis ; quiaomne quod facimus bonum, præveniente 'nos gratia Spiritus Sancti, incipimus, et hac comitante ad perfectionemtendimus. Completa est autem duodecimo mense, obsignificantiam perfectionis, quae hoc numero cohtinetur,maxime propter summam apostolorum, in quorum fide acdoctrina ecclesia perficitur. Item duodenarius numerusideo perfectionem rectæ fidei et operationis designat, quiasive tria per quatuor, seu quatuor per tria multiplices, duodecim consummabis. Tria autem ad fidem merito propterconfessionem Sanctæ Trinitatis refemntur; quatuor ad.opus bonum, propter totidem virtutes excellentiores, pru

dentium, fortitudinem, temperantiam, et justitiam; quarum liber Sapientiæ, in laudibus ipsius sapientiæ ita meminit, dicens: Sobrietatem enim et prudentiam docet, etjustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominis. Recte ergo domus Domini septimo mense inchoata,et duodecimo est perfecta ac dedicata; quia mens electorum gratia Spiritus Sancti illustratur, ut ad perfectionembonæ operationis perveniat cum fide sanctæ et individuæTrinitatis, sicque lætabunda dedicationem beatæ retributionis expectat. Et quoniam hæc ipsa retributio futurænostræ solennitatis in tempore universalis resurrectionis,et in visione ejusdem in quam nunc credimus Trinitatisperficitur, recte domus Domini non solum duodecimomense, sed et tertia ejus die completa esse memoratur ;quia enim Dominus tertia die resurrexit a mortuis, rectenostra resurrectio triduano potest numero designari, dequa dicit propheta: Quia ipse cædit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos; vivificabit nos post duos dies, in dietertia suscitabit nos. Cæpta est aedificatio templi primoanno Cyri regis, et sexto Darii anno consummata; qui suntanni juxta fidem Chronicorum XL. Siquidem Cyrus regnavit annis triginta, post quem Cambyses filius ejus annosocto, qui in hoc volumine, ut J osephus autumat, Artaxerxesvocatur; post quem Magi qui illum interfecenmt, announo, post quos Darius usque ad consummationem ac dedicationem templi, annis sex; qui sunt, ut diximus, anniquadraginta quinque. Quæritur autem quomodo, dicenteDomino J udæis subfigura templi de passione ac resurrectione sua: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; responderunt ipsi: Quadraginta et sex annisædificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabisillud? cum non amplius quam quinque et sexaginta annireperiantur a primo Cyri usque ad sextum Darii regisannum. Sed si in Historia Josephi legamus, in qua postconsummationem ac dedicationem templi, tres adhuc annosaddit, in quibus peribolos, id est, circumposita templomunitionum constructio, et quædam alia quæ remanserant.perfecta sint ; videbimus quia recte in ædificatione templi,quadraginta et sex annorum potuerit summa c0mputari, in

quibus eminentiora ejus ædificia fuere cuncta completa.Verum nos hoc evangelii capitulo admoniti, debemus animoretinere, quia templum, quod a Salomone aedificatum, aZorobabel et Jesu reaedificatum est, multiplicem habetfiguram. Nam et unamquamque animam designat electam,quæ propter inhabitantem in se Christum, Christi domusac templum ejus recte vocatur; et ecclesiam totam, hocest congregationem omnium electorum, et angelorum ethominum; et ipsum Domini corpus, quod ex virginenatum, ac sine peccato in mundo conversatum, ab impiismorte solutum, sed ab ipso est die tertia resuscitatum advitam. Cujus figuræ specialiter aptatur illud, quod templum quadraginta sex annis aedificatum esse dicitur. Narrant namque physiologi, quod hoc numero corpus humanum in utero a tempore conceptionis, usque ad perfectamembrorum lineamenta crescendo perveniat. Et decebatomnimode, ut domus quæ Dominici figuram corporis erathabitura, eo annorum numero conderetur in Hierusalem,quo dierum numero ipsum Domini corpus in utero virginis sacrosancto erat creandum, quæ videlicet virgo veracissime Hierugalem, id est, civitas Regis magni, et visiopacis est cognominanda, illius nimirum de qua dictumest: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Sicutetiam illud quod de eodem templo scriptum est: Ostiumautem lateris medii in parte erat domus dextræ, et percochleam ascendebant in superius cænaculum, et a superiore in tertium; specialiter Dominici corporis figuramprætulit, de quo scriptum est: Sed unus militum lancealatus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Ostium quippe lateris medii in parte erat domus dextra, hocest ab orientali angulo laberis meridiani in terra incipiens,et per interiora ejusdem lateris occulto itinere paulatim adaltiora coenaculorum perducens ; quia Dominus et Salvatornoster januam nobis salutis in dextro latere sui corporisvoluit aperire, per cujus sacramenta abluti ac sanctificati,altiorem regni cælestis aulam possimus intrare. Ascendimus namque per ostium lateris medii in superius coenaculum, quando per aquam baptismatis, et poculum Dominicicalicis consecrati, ab hac terrestri conversatione ad cælestem

animarum vitam pervenimus. A superiore quoque in tertium penetramus cænaculum, cum beatitudinem animarum,etiam corporum immortalium perceptione cumulamus.CAP. vm. Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes, etLevitæ, &c.] Merito gaudent filii transmigrationis, quodipsi et jugum captivitatis abjicere, et domum Dei, quædestructa erat, merentur construere, ofl‘eruntque quasidevoti Deo famuli plurimas in dedicationem domus ejushostias; offerunt etiam quasi fraternitatis amatores propeccato totius Israel, hoc est non eorum tantummodo, quipræsentes adesse potuerunt, verum etiam illorum qui velin Babylone, vel in alüs adhuc provinciis positi, extra terram repmmissiouis inter hostes degebant; rogantes eisquoque Deum fieri propitium, et eos vel inter hostes amalis custodire, vel ab hostibus erutos optatam revocaread patriam. Verum quia reædiücatio domus post captivitatem illorum, ut saepe dictum est, correctionem designat,qui a via veritatis, quam paululum inchoaverant, peccandoaberraverunt; apte restauratum hujusmodi templum dedicatur a sacerdotibus et Levitis, et reliquis filiorum transmi—grationis in gaudio; quia correctis his qui peccavere, multum fit gaudium in cælo coram angelis Dei. Fit etmagistris qui pro errantium salute laboraverunt ; fit etomnibus qui a Babylone, id est, confusione peccatorumad virtutum arcem, terram utique repromissionis mente etopere transmigraverunt. Et sacerdotes ergo et Levitæ, etomnis populus in dedicatione restauratæ domus Dominigaudent, quia omnes necesse est ordines sanctæ ecclesiæ,reconciliatis per pcenitentiam his qui peccaverunt, congaudeant. Ofl'erunt in hanc dedicationem hostias, cumper errantium conversationem vota gratiamm Deo referunt,cum multi conspecta eorum vita Deo devota, et ipsi sead majorum virtutum opera accingunt, nolentes eis segniores in operibus bonis existere, quibus innocentioresminus peccando permanserant. Quod etiam de eis quinuper ad fidem, ad sacramenta Christi suscipienda perveniunt, æque potest accipi, quod multi sæpe illorumqui in fide præcesserunt, ferventiora novitiorum studia, æmulentur, et eorum in bono perficiant exemplis. Non

solum autem sacerdotes, Levitæ, et populus hostias indedicationem domus Domini, quam renovaverant, sed etiampro peccato totius Israel offerebant; quia nimirum sicoportet eorum qui nobiscum adsunt bonis favere, sicillorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statutotius quæ per orbem est ecclesiæ, solerti cura Dominumprecemur juxta ipsum Dominicæ orationis exemplum; inqua sibi nemo specialiter panem quotidianum dari, velpeccata dimitti, vel se specialiter a tentatione et maloliberari, sed potius pro omnibus qui eundem habentPatrem in coelis, orare jubetur. Item aedificato templodedicatio sequitur, cum impleta in fine seculi summaelectorum pervenerit ad gratiam cælestium præmiorum..In quam dedicationem offeruntur hostiæ Deo multumacceptabiles; illæ nimirum de quibus eadem domus Dei,id est sancta ecclesia, post captivitatem longam ærumnæmortalis, reædificata per gloriam immortalitatis suo Conditori ac Redemptori canit, dicens: Disrupisti vincula mea,tibi sacrificabo hostiam laudis. Et quoniam eadem hostialaudis offerenda est Deo, non solum ob collata virtutumdona, verum etiam ob expurgatas atque ablatas sordesvitiorum: recte post oblatos in dedicationem templi vitulos,arietes, et agnos, hirci quoque pro peccato totius Israelmactati esse perhibentur; gratia namque Dei, quæ virtutum beneficia confert, ipsa nequitiam scelerum aufert.Neque ullum Pelagius in domo Dei habet locum, qui sesuosque'persuadebat libertate proprii arbitrii, vel liberari amalis, vel 'confirmari posse in bonis. Offeruntur autemin hac vita hirci pro peccato, cum electi supernae pietatissupplicant, ut liberentur a peccatis. Ofl‘eruntur et infutura, cum iidem gratias ei referunt, quod ipso concedente,sint liberati a peccatis; ideoque misericordias Dominiin æternum cantabunt; quia nunquam se miseros fuisse acper donum ipsius beatos esse factos obliviscuntur.Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, &c.] Ordoposcebat devotionis, ut post aedificatam ac dedicatamdomum Domini, mox sacerdotes ac Levitæ, qui in eaministrarent, ordinarentur; ne sine causa domus erecta

fulgeret, si deessent qui intus Deo servirent. Quodsæpius inculcandum eis qui monasteria magnifico opereconstruentes, nequaquam in his statuunt doctores, qui adopera Dei, populum Dei cohortentur, sed suis potius inibivoluptatibus ac desideriis serviant. Quod autem dicitsacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis constitutos, vices hebdomadarum significat; in quibus cætusomnis utriusque gradus, per viginti quatuor partes erat distributus, ita ut unusquisque ordo vicem suæ hebdomadisper octonos dies, videlicet a sabbato usque ad sabbatum intemplo ministraret ; et deinde viginti tres hebdomadas templi liber ofliciis, curam propriæ domus ageret, ut VerbaDierum narrant. Nam et in circuitu interioris sacrarii jamfecerunt porticus templi, in quarum januis per vices observabant Levitae, sicut et ibi legitur. Quod vero dicitur,Sicut scriptum est in libro Moysi; non ad vices Levita‘rum, sed ad opera Dei pertinet. Moyses namque scripsitquid sacerdotes, quid Levitæ in domo Dei operari deberent; vices vero Levitarum, et ordines sacerdotum per vigintiquatuor sortes, de quibus diximus, non Moyses, sed David rex cum prophetis, sacerdotibus, et Levitis illius temporis descripsit. Et nunc quoque aedificata ac dedicata Christiecclesia, per regenerationem novorum ad fidem populommstatui decet sacerdotes ac Levitas in ordinibus et vicibussuis, super opem Dei; et—non solum sacramentis fidei initiantur populi, sed exemplis atque eruditione præcedentium in Christo justorum ad agenda ea quæ Dei sunt,instituantur; et hoc non pro captu humani ingenii, sedsicut scriptum est in libro Moysi. Cui consonat illudDominicum: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis.Non ergo nostros auditores nostra propria, sed ea quælegis et evangelii sunt mandata, docere debemus, si ad præmia quæ Dominus promisit, una cum eisdem auditoribuspervenire curamus.Fecerunt autem filii transmigrationis pascha, &c.] Quidpertinuit ad historiam de celebratione paschæ post ædifi

catam domum Domini referre? cum jamdudum esset promissum, quod a die primo adventus sui in Hierusalem, incunctis solennitatibus Domini legitimas hostias atque holocausta offerrent; nisi forte propterea de pascha factospecialiter referre voluit, ut admoneret lectorem, quia filiitransmigrationis ædificationem templi eadem qua coeperant mentis devotione complerint. Ibi namque prædictumest, quia congregatus est populus quasi vir unus in Hierusalem, et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejussacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, etaedificaverunt altare Dei Israel, ut ofl'en'ent in eo holocaustomata. Et nunc dedicate templo, instante jam annoquadragesimo sexto, eadem pietas religionis omnium mentibus inesse memoratur, dum dicitur purificatos fuissesacerdotes et Levitas quasi unum, omnes mundos ad immolandum pascha. Quæ enim major in hac vita potestesse perfectio, quam mundæ unitas multitudinis? Multanamque sacerdotum, multa Levitarum millia erant, quitamen omnes purificati et mundi fuerant ad immolandumpascha. N eque hoc diversis animarum intentionibus, sed,sicut Lucas de primitiva novi testamenti scribit ecclesia,corde et anima una, quæ vera fidei ac dilectionis in Deum,nec dispar in populo unitas dilectionis et castitatis invenitur. Cum dicitur ad immolandum pascha universis filiistransmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi, statim subinfertur:Et comederuntjilii Israel, &c.] Universis ergo filiis transmigrationis immolatum est pascha, omnes comederunt filiiIsrael, non solum qui reversi fuerant de captivitate, sed etomnes qui alicubi antea constituti, eo tempore sese paraverant a coinquinationibus gentium terrae ad eos. Quodetiam de proselytis recte potest intelligi, qui cum naturaessent gentiles, irritum converterentur populi Dei, acceptacircumcisione, et hostiis purificati legalibus, ut digni essentet ipsi participatione sacrificii salutaris. Et notandum,quia gentes terræ dicit eos, qui coinquinantibus serviunt;ut e contrario gentes esse coeli doceret eos, qui ab eis sepafrati, in unitate et castitate Domino servirent, ejusque solen5

nia sincero coi'de celebrarent. Nusquam alias, nisi fallor;idem populus Israel, ex quo egressi sunt ex [Egypto perMoysem, tantæ devotionis cum sacerdotibus et Levitis,magistris videlicet suis extitisse reperitur: sed hæc devotiocastigatione divina facta est, cum pro peccatis suis hosti—bus afliigendi sunt traditi; afliicti adversitatibus, a peccatissunt poenitendo aversi; merito pænitentiæ et conversationis sunt liberati ab hostibus; et Deo melius servituti,propriam revocati ad patriam. Sed et hactenus videmus sæpissime illos, qui templum sui cdrporis sæpiuspeccando prophanaverunt, et per hoc diabolo sunt captivati, redire ad Dominum per pænitentiam. Et meritomajore instantia quam prius consueverant, bonis insudasseoperibus, quibus mansionem denuo in seipsis suo Aucboripræparent. Notandum enim, quod Salomon prius templum in pace sui regni permaxima, tempore brevi, nulloomnimode contradicente perfecit; nunc autem destructumhoc propter peccata, filii transmigrationis in magna cordiscompunctione labori longo inlistentes, et sæpissime ab inimicis retardati, tandem divinitus adjuti restaurarunt. Facile namque est, conversum quemque ad fidem agnitionemque veritatis, abrenuntiare diabolo, et confiteri Deum vivumet vemm, sacramenta Christi percipere; hisque initiatum,in remissionem omnium peccatorum, templum ejus effici,atque acceptam vitae innocentiam comitante ejus gratis.servare; sed multi laboris est, eum qui accepta fidei sacramenta peccando contemnit, pristinam recipere dignitatem;quia non huic facile emundatio per aquam baptismi denuodari potest, sed infectum scelus longo pænitentiæ labore,largis lachrymarum fluentis, districtiori continentiæ sudoreeluendum est, cujus emundatione ipsa quoque consuetudovitiorum, quasi inimica Samaritanorum turba, repugnat;tanto ad superandum diflicilior, quanto diutius terram cordis virtute vacuam possidebat. Potest et hoc dici, quodideo specialiter reædiücata ac dedicata domo Domini, depascha facto commemoretur, cum nulli esset dubium, quinhomines tantæ religionis pascha suo tempore facere vellent; ut mygtice insinuaretur, hanc esse summam totius

perfectionis, cum transcensis mundi cupiditatibus, atqueillecebris universis, tota semper intentione mentis, alterius vitæ meditamur ingressum. Pascha enim transitusinterpretatur, nomen inde habens, quod vel filii Israel in eoper immolationem agni de .Egyptia servitute ad gaudialibertatis transirent, vel ipse Agnus immaculatus, id est,Dominus Christus immolatus pro nostra redemptione,transierit ex hoc mundo ad Patrem. Quod et nos imitamur, cum ab infimis voluptatibus ad cælestia quærendatransimus. Vere autem perficimus, cum a carnis ergastulosoluti cæleste regnum intramus. Cui sensui apte convenitquod sequitur:Et fécerunt solennitatem azymorum, &c.] Hanc namquesolennitatem quomodo spiritualiter facere debeamus, docetapostolus dicens: Itaque epulemur non in fermento veteri,neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Quæ septem diebus est celebranda;quia per omne seculi hujus tempus, quod tot diebus currit,in sinceritate nobis est et veritate, immo in omnium bonorum operum victimis atque holocaustis vita ducenda. Quoniam vero Dominus noster paschali tempore mortem transitorie gustatam, æterna resurrectionis virtute devicit;potest hoc in loco celebratio paschae ad tempus nostræresurrectionis typice referri; ut aedificatio quidem templipræsentem sanctæ ecclesiæ statum designet, dedicatiovitam futuram, quæ in animarum sanctarum, cum de corpore exierint, exultatione geritur. Immolatio paschæ gloriam insinuet’resurrectionis, cum omnes electi carne Agniimmaculati, id est, Dei et Domini nostri, non amplius insacramento credentes, sed in re ipsa ac veritate videntesreficiuntur. Unde et in hoc pascha omnes sacerdotes acLevitæ, omnis populi cætus, omnes qui de gentibus ad eosconfluxerant, mundi fuisse omnes, quasi unus adfuisseperhibentur; quia tunc veraciter Agnus Dei tollit peccata mundi. Et sicut Joannes apostolus ait: SanguisJesu Filii Dei emundat nos ab omni peccato. Tunc veraerit unitas, cum fuerit Deus omnia in omnibus. Tuncvera azymorum solennitas in lætitia celebrabitur, cum

nullo in electis permanente fermento malitiæ et nequitiæ,omnes in veritate ac sinceritate cordis, divinæ visioniadhærebunt; et hoc non in septem diebus seculi labentis,sed in una die vitæ perennis in atriis Domini, quæ meliorest super millia in luce Spiritus Sancti, cujus nobis septiformem Propheta gratiam commendat.Fecerunt :olenm'tatem azymorum septem diebus, 23c.) Haecest namque maxima in hoc seculo et in futuro lætitiajustorum, perfectum esse opus ecclesiæ, conversis etiamgentilibus, qui olim resistebant, ad adjuvandum ejus statumet confirmandam per orbem universum pacem Christiana:ecclesiæ religionis. Hucusque reditus de Babylone inHierusalem populi, qui captivatus fuerat ; reductib vasorum, quæ abducta ; restauratio ac dedicatio templi, quodincensum ; celebratio solennitatum, et decantatio canticorum Domini, quæ in terra aliena non poterant, sub ducibusZorobabel et J osue scribitur. Quæ cuncta unam eandemque cognitionem humanæ in Christo salvationis continent,cum vel hi qui cum peccato primæ praevaricationis inmundum venerant, sacramentis fidei purificati salvantur ;vel hi qui peccando fidem acceptam corruperant, poenitendo resipiscunt, et utrique per unum eundemque Salvatorem, verum regem ac sacerdotem, quasi pascha felicissimumcelebrantes, de hoc mundo ad Patrem, de morte transeuntad vitam. Verum quia templo incenso, atque urbe Hierosolyma subversa, scripturæ quoque sanctæ, quæ ibidemservabantur, simul fuerant hostili clade perustæ, et has,miserante Domino atque ad suum populum reverso, reparari oportebat; ut quia ædificia eruta restauraverant,haberent unde ipsi admoniti, restaurari intus in fide etdileptione sui Creatoris discerent. Unde bene sequitur :IN CAP. VII.CAP. Ix. Post hæc autem verba in regno Artaæerzisregis Persarum, ga] Hunc Artaxerxen, sub quo Ezras deBabylonia Hierosolymam ascendit, Josephus putat esseXerxen filium Darii, qui post eum regnavit. Porro Chronicorum libri, successorem ejusdem Xerxis, qui etiam. apud

eos Artaxerxes appellatur, hic designatum æstimant. Regnavit autem Darius, sub quo ædiücatum est templum,annos triginta sex ; post quem Xerxes annos viginti; postquem Artabanus menses septem, quos chronographi proanno posuere ; post quem Artaxerxes annos quadraginta.Scriba autem velox in lege Moysi Ezras, eo quod legemquæ erat consumpta reficeret ; non solum legem, sed etiam,ut communis majorum fama est, omnem sacræ scripturæseriem, quæ pariter igni absumpta est, prout sibi videbaturlegentibus sufficere, rescripsit. In quo opere ferunt, quianonnulla verba, quæ opportuna arbitraretur, adjecerit; equibus est illud: Et non surrexit propheta in Israel sicutMoyses, quem nosset Dominus facie ad faciem; et cætera.Quæ videlicet verba non nisi is qui longo post Moysentempore viveret, dicere potuit. Et in libro Samuelis: Olimin Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulereDeum, Venite et eamus ad videntem. Qui enim Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns. Nonnullaautem integra volumina, quæ quondam in populo Israelhabebantur, intacta reliquit; quorum ideo nunc nil aliudin sacra scriptura, quam nominis tantum memoria habetur ;ut est illud in libro Numerorum: Unde dicitur in librobellorum Domini. Et in Josue: Nonne scriptum est hocin libro Justorum? Sed et in Regum et Paralipomenonvolumine commemorantur libri historici prophetarum AchiæSilonitis, et Semeiæ, Jaddo, et Nathan, Esaiæ quoque,et Jehu filii Hanani; de quo dicitur, quia librum Regum.Israel scripserit; et multa alia, e quibus omnibus dicunthodie nulla uspiam posse vestigia reperiri. Ferunt quoqueHebræi, neque apud eos de hac re ulla dubitatio est, quodidem Ezras leviores literas excogitaverit sub nominibusearum quas eatenus habuerant, quibus velocissime tantamlibrorum copiam, quæ erat consumpta, reficeret. Undenon solum scriba, verum etiam scriba velox cognominatur.Priores autem literæ remanserunt apud Samaritas, quibusilli quinque libri Moysi, quos solos de sancta scripturareceperant, scribere solebant.Et ascenderunt de filiis Israel, &c.] Quia in primo die

mensis primi coepit ascendere de Babylone, et in primamensis quinti venit in Hierusalem, præoccupando dicit eosvenisse in Hierusalem. N am et in sequentibus quomodovenerint, et ubi exercitum suum coadunaverint, plenius exordine describit. Notandum autem, quod in capite voluminis hujus scriptum est, quia ad promissum Cyri ascenderint de Babylone, ducibus Zorobabel et Josue, de filiisJuda et Benjamin cum sacerdotibus et Levitis omnes,quorum suscitasset Deus spiritum. De quibus etiam ad—ditum est, quod essent de captivitate quam transtuleratN abuchodonosor rex Babylonis in Babylonem. Hic autemsub Ezra duce nulla Judæ et Benjamin, nulla transmigrantis Nabuchodonosor, sed tantummodo filiorumIsrael, et sacerdotum ac Levitarum, qui cum i110 ascenderint, mentio elt. Unde .verisimile videtur, quod illiqui tunc revocati sunt Hierosolymam, de J uda et Benjaminfuerunt, qui i1 Nabuchodonosor fuerant in Babyloniamtransmigrati. Hi autem qui nunc reducti per Ezramlegimtur, de decem tribubus, qui specialiter post divisionemIsrael vocabantur, extiterint; quos reges Assyriorum longeante tempora Nabuchodonosor captivarunt, et ultra montesMedorum habitare fecerunt. Tunc itaque duæ tribusmaxima ex parte domum redierunt, ac templum gravi cumlabore rentaurarunt. Decem autem tribus, quæ minoremtempli et religionis curam habuerunt, jubente licet rege,patriam redire neglexerunt, eo quod destructo Chaldæorum imperio, libere sub regibus Persarum, qui gentemipsorum diligebant, viverent. At vero cum templum reædificatum, et comprehensam esse Samaritanorum invidiam compererant, tandem et de ipsis aliquid domumredire consenserunt; tametsi plures ibidem resederunt,quorum progenies usque hodie eisdem in partibus detineri,et Persarum genti servire perhibetur. Sicut autem Zorobabel et J esus, ut sæpe dictum est, Dominum Salvatoremdesignant, qui captivitatem generis humani sua gratiarelaxat, suamque in nobis domum ipse nos sanctificandoac possidendo aedificat; sic et Ezras sacerdos ac scribavelox, eundem Dominum, qui non venit solvere legem, sed

adimplere, manifeste denuntiat. Qui et ob id scriba legisDei, sive scriba velox in lege Moysi potuit recte vocari',quia ipse Moysi legem per angelum dedit, ipse prophetassanctos per gratiam sui Spiritus docuit omnem veritatem,ipse omnium mentes electorum mox ut suo amore tetigerit,intelligendam faciendamque Dei Patris voluntatem accendit. Unde gratiam novi testamenti promittens prophetadicebat: Et hoc testamentum quod disponam domui Israelpost dies illos, dicit Dominus; dabo leges meas in mentemeorum, et in corde eorum supergcribam eas. Cujus scribæpulchre meminit Psalmista dicens: Lingua mea calamusscribæ velociter scribentis. Lingua quippe prophetæ calamus erat scribæ velocis ; quia quæ Dominus illum sineulla mora temporis intus illustrando docuit, hæc ipse peroflicium linguæ foris hominibus temporaliter declaravit.Quem suo quoque nomine Ezras, qui interpretatur adjutor,aperte demonstrat. Ipse est enim, per quem solum populus fidelium a tribulationibus liberari, et quasi de Babylonica captivitate ad libertatem Hierosolymorum, de confusione vitiorum ad pacem serenitatemque virtutum, proficientibus meritorum gradibus solet introduci. In secundo .Anabathmon, hoc est, ascensuum eorundem Psalmo exclamat cunctis ad summa tendentibus, quo duce tendere acpervenire debeant, insinuans: Auxilium meum a Domino,qui fecit cælum et terram. Cujus etiam in actibus suisfiguram Ezras tenuit," cum et ipse partem populi non minimam de captivitate Hierosolymam reduxit, simul et pecuniam ac vasa Deo sacrata in gloriam templi ejus advexit,cum eundem populum ab uxoribus alienigenis pontificaliauctoritate purgavit. Quæ cuncta quid in ecclesia sanctagestum a Domino, sive gerendum insinuent, docto patentlectbri; sed et nos, ut etiam simplicioribus pateant, elabo-'rare cur'abimus. Quod enim ascendit Ezras de Babylone,ascenduntque cum eo de filiis Israel, et de filiis sacerdotumac Levitarum ; significat piamRedemptoris nostri dispensa—‘tionem, qua in came apparens, confusionem mundi hujus,liber ipse a confusione vitiorum, intravit, ut nos secumrediens, ab omni confusione liberatos, ad. tranquillitatemvox.. vm. F f

supernæ pacis induceret; cujus videlicet pacis sempitemæin præsenti ecclesia pignus accepimus, dicente Domino:Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis ; id est, tem—poralem in terra peregrinantibus relinquo, perpetuam adcælestem patriam pervenientibus do. De quo benedicitur,quia in primo mense cæperit ascendere de Babylone,et quinto mense cum filiis transmigrationis, quos ducebat,venerit in Hierusalem. Quatuor namque mensibus iterde Babylonia Hierosolymam completur; quia per quatuorlibros sancti evangelii, fidem et sacramenta veritatis discimus, quibus de captivitate hostis antiqui Domino duceeripi, atque ad libertatem gloriæ filiorum Dei debemusascendere. Quatuor eisdem libris præcepta continentur operum, quorum quasi gressibus quotidianis ad superna. promissa pervenire valeamus. Neque hoc sine figura mysteriifactum est, quod prima die mensis cæpit ascendere deBabylone, et prima rursum die mensis pervenit in Hierusalem; primordium namque mensis, in quo luna novum asole lumen mutuari creditur, novum doni cælestis initiumdesignat. Et apte prima die mensis primi ascendit Ezrasde Babylone cum eis quos a captivitate salvabat; quiaprincipium sanctæ conversationis, in quo Satanæ et regnoejus abrenuntiamus, illustratione divinæ pietatis agiturin nobis. Prima quoque die mensis quinti pervenit inHierusalem, quia et hoc non nostri libertate arbitrii, sedinspiratione supernæ lucis geritur in nobis, ut, auditisevangelii oraculis, sanctæ ecclesiæ membris incorporemur.Pulcherque ac salubris in ecclesia mos, doctrina patruminolevit, ut his, qui catechizantur, quatuor evangeliorumsacramentum explanetur, ac recitentur exordia. Itemprima die mensis quinti venit cum his qui liberati abhostibus fuerant, in Hierusalem; quia 'dum completisquatuor sancti evangelii præceptis coeleste regnum ingredi..mur, quasi novum mensis initium celebramus, quia novæjam lucis gaudia in Sole Justitiæ cernimus, et velut postquatuor menses lucidæ actionis, quod in via vitæ peregrinus,quintum mensem perpetuæ remunerationis in luce patriæcælestis agimus. '

Et 'in prima mensis quinti venit in Hierusalem, &c.] Id est,confirmatus gratia et protectione divina, quia prosperumcoeptum iter perficeret. Item in sensu mystico venit inecclesiam mediator Dei et hominum, juxta manum Deisui bonam super se, id est, juxta dispositionem divinævirtutis, quæ erat in ipso. Deus enim erat in Christo,mundum reconcilians sibi. Quæ videlicet manus eratsuper illum, secundum id quod ille homo factus est. Undeait: Pater major me elt. Major namque humanitateChristi, divinitas est non solum Patris, sed et ipsiusChristi, et Spiritus Sancti,.quæ una est. Qua etiam manudivinæ potentiæ exaltatus in passione, ad moenia supernaecivitatis ascendit, hac fidelibus suis se humiliter sequentibus ascensionis iter ostendit. .Ezras enim paravit cor suum, &c.] 0 quanta v-ir'tus dieti,quæ sublimitas meriti, parare hominem cor suum ad obsequium divinæ voluntatis, ac dicere posse: Paratum cormeum, Deus, paratum cor meum, cantabo, et psalmumdicam Domino! Id est, et animo toto exultabo in Domino,et operum executione quæ ejus sunt jussa perficiam. Paravit ergo cor, ut investigaret ac rescriberet legein Domini,quam flamma vorax absumpserat. Paravit etiam, ut ipseprior 'hanc faciendo impleret, et sic ad alios ducendos osaperiret. Quod eodem modo de Domino Jesu accipere inpromptu est; paravit namque cor suum, ut investigaretlegem Domini, quia talem sibi hominem quem susciperet,divinitus providit, qui non soium sine peccato, verum etiamplenus esset gratiæ et veritatis, quia nulla sibi repugnantelege peccati, legem Dei absque omni mentis sive carniscontradictione servaret. Unde dicit in Psalmo : In capitelibri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam,Deus meus, volui legem tuam in medio cordis mei. ItemDominus investigavit legem Dei, quia abjectis Pharisaeorumtraditionibus, sanctam scripturam, qualiter esset mysticeintelligenda, quid «arcanorum spiritualium intra tegmenliteræ celaret, edocuit; quia decreta evangelii, quæ ipseattulit mundo, 'magis perfecta, magis Deo Patri accepta,quam quæ Moysen praemiserat, ostendit. Unde ait ipse :F f 2

AudiStis quia dictum est ab antiquis, Diliges proximumtuum, et odio habebis inimicum tuum: ego autem dicovobis, Diligite inimicos; et cætera hujusmodi.Hoc est exemplar epistola: edicti, &c.] Artaxerxes hic, quidevotissima mente pro suo modulo templum ac sacerdotesDei veneratur, eique promptum defert famulatum, Christianos principes, sicut et praedecessor ejus Darius, significat. Nec mirandum, si successores Cyri, qui templumDomini et civitatem ædificari fecerunt, qui servos ejus aclegem dilexerunt, atque juverunt, Christianorum regumfiguram tenere dixerimus, cum ipse Dominus per prophetam, Cyrum in figuram venire dixerit filii sui, ejusqueillum nomine honorari dignatus sit, dicens: Hæc dicitDominus Christo meo Cyro; et cætera, quæ de illo supralatius posuimus.Artaæeræes rem regum Ezra: sacerdoti, &c.] Scribamlegis Dei cæli doctissimum nominat, quia et ad ipsumregem fama pervenerat divinæ virtutis, per quam illeincensam a Chaldaeis legem eisdem quibus prius sermonibus, tametsi alio literarum charactere, novaverit. Deumautem cæli et ipse nominat, ad distinctionem illorum quosde hominibus mortuis, aut certe nonnullis, stultam miserorum vesaniam instituisse noverat. Obsecro autem, ne sitgrave lectori, breviter textum epistolae percurrere, et quantum personæ Christianorum regum conveniat, videre.A me decretum. est, ‘30.] Omnibus qui velint ire Hierosolymam, licentiam tribuit, nulIum ire compellit: et Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta aut dubiavoluntas fidei, universis quibus placuerit de suo regnoChristum colere permittunt.A facie enim regis et .septem consiliatorum ejus missus es,&c.] Et in libro Heather legimus moris fuisse regibusPersarum, ut in 'cunctis, quæ agenda sive decemendaessent, septem sapientum uterentur consilio. Septemconsiliariis utuntur fideles, cum in omnibus quæ faciunt,præcepta ac decreta sequuntur scripturæ divinæ. De quadicit Psalmista: Eloquia Domini eloquia casta, argentumigne examinatum, probatum terræ purgatum septuplum.

Hoc est, salicta septiformis Spiritus illustratione perfectum.Quod si cui videtur incongruum consiliarios ejus regisPersici, a quibus populus et propheta Domini laxati acaptivitate ad patriam remittitur, aliquid in ecclesia sanctaboni posse figurari, legat opuscula patrum, qui actus sive»casus regum reproborum Sauli et Jechoniæ sanctissimaRedemptoris nostri opera figuraliter designari dixerunt:Saulis videlicet uncti in regem, sed merito scelerum suorumoccisi, super innoxia regis Christi morte interpretantes:Jechoniæ vero translationem de Juda in Bethlehem, quampropter peccata sua tenuit, ad gratiam Redemptoris nostriejusdem typice referentes, quo relictis ob perfidiam Judaeisad salvandas per orbem nationes transmigrare dignatusest. Qui dicta vel acta Pharaonis, sive Nabuchodonosoris,typice super hostibus ecclesiae intelligenda tradiderunt.Verbi gratia, Pharao præcepit infantes populi Dei masculos' in flumine necari, fæminas reservari ; quia diabolus fortiain nobis extinguere, fluxa et infirma cupit enutrire. ItemNabuchodonosor jussit omnes populos sibi subditos auditavoce symphoniarum et musicorum prostratos adorare statuam suäm. Et diabolus satagit genus humanum perdulcedinem pompæ terrestris, a rectitudine mentis inflectere, et ad sequelidam cupiditatem, quæ est simulachrarum servitus, deceptorum corda pervertere. Si ergo malareproborum opera in figura non solum malorum, sedet bonorum præcesserunt; cur non et boni bonorum actussive sermones, quæ in prophetico volumine continentur,bona sequentium gesta praefigurare potuerunt? Itemvideamus opuscula sancti Augustini, qui etiam septemviros unius mulieris sine filiis defunctos, de quibus Sadducæi resurrectionem negantes, Dominum tentabant, certamecclesiastici sacramenti figuram dixit habere, necnon etmulierem, et sterilitatem ejus, et mortem. Ipsorum quoque virorum mortem figuras esse rerum memorabiliumdocuit, cum hanc historiam neque ipse Dominus, nequeevangelistarum quispiam ex sua persona narraverit; sedquæ impii nefando ore contra Dominum protulerant, evangelistæ propter sacratissim u'm Dömini responsum'suis lites

ris indiderint. Mittitur ergo Ezras a facie regis et septemconsiliatorum ejus, ut visitet J udæam et Hierusalem. Etconversi ad fidem principes seculi, et scripturarum quoquesanctarum cohortationibus roborati, Dominum Christumad salvandam ecclesiam suam, et congregandam de gentibusper qüotidianum auxilium, quod Ezræ nomen significat,venire desiderant, sedulo voce proclamantes: Domine Deusvirtutum, convertere, respice de cælo, et vide et visitavineam istam. Ut visites, inquit, J udæam et Hierusalemin lege Dei tui, quæ est» in manu tua. Lex enim Deiin manu erat Ezrae; quoniam hanc non lingua solumprædicabat, sed actu implebat. Dominus quoque nosterin carne apparens, legem in manu habebat, non solumquia legis præcepta in omnibus secutus est, verum etiamquia in potestate edicta legis habebat; et ipse videliceteam quondam per Moysen, prout volebat, statuens, et nunceandem prout volebat per seipsum immutans, atque adperfectiora transferens. Unde aiebat: Audistis quia dictum est antiquis, ego autem dico vobis. Et mirum quomodo verbum, quo uti solebant prophetæ, in epistolaArtaxerxis inveniatur, ut dicat legem Dei esse in manuservi illius. Scriptum est enim: Factum est verbumDomini in manu Haggei prophetæ ;" et, Dominus fecitquod locutus est in manu servi sui Heliæ; et, Testificatusest Dominus in Israel et: in Juda per manum omniumprophetarum. Quia nimirum prophetæ non minus operando quam loquendo cunctis ea, quæ Dei sunt, prædicabant, sequitur:Et 'ut feras argentum et aurum, &c.] Notanda fidesac sapientia regis et consiliatorum ejus, qui dona quæDomino offerre voluerunt, magis per illum qui legem Deiin manu habebat, id est, opere complebat, offerenda esseintellexerunt. Mirumque dictu, quam fideliter ac docterex ipsum in Hierusalem habere tabernaculum dicat,quem supra Deum cæli dixerat; tabernaculo namquein itinere uti solemus, et Deus coeli tabernaculum habet inHierusalem ; quia qui æternam in cælis sedem habet, ipse.cum peregrinantibus in hac ecclesia sanctis ad tempus

demorari dignatur. Unde est illud Apocalypseos, Eccetabernaculum Dei cum hominibus. Verum quia. beatusEzras non solum prædicatorum sanctæ ecclesiæ, e quibu'sunus ipse erat, sed etiam Domini Salvatoris, ad cujusmembra pertinebat, typum gessit, quasi per illum donanostra offerimus, cujus in omnibus opitulatione indigemus,ut bona quæ agimus, Deo Patri esse possint accepta.Nemo enim,'inquit, venit ad Patrem nisi per me. Et deillo J oannes: Ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris.Et omne argentum et aurum quodcunque inveneris, &c.]Patet historia, quod ad hoc rex et consiliatores ejus dederunt Ezrae pecuniam ad templum Domini deferendum,ad hoc et alios dare cupiebant, ut de hac pecunia emerenturhostiæ, et sacrificia, et libamina, quæ offerrentur superaltare Dei: et si quid superesset pecuniarum, hoc nonaliter nisi juxta voluntatem Dei dispensaretur. Ubi et hocnotandum, quia dum dicit de sacerdotibus ablaturos indomum Dei sui, manifeste docet, et si aliqui de sacerdotibus ac Levitis cum Ezra Hierosolymam ascenderint, nonnullos tamen adhuc in Babylonia cum residuis sui populiremansisse. Patet et sensus allegorice, quia fideles adhoc sua opera bona in sancta ecclesia clarescere cupiunt, utet ipsi per hæc partem cum sanctis habere mereantur, etalii ipsorum proficiant exemplis. Nam velut de argento etauro nostra sacrificia, libamina, et hostiae ad offerendumDomino comparantur, cum conspecta nostrorum operumclaritate proximi convertuntur ad officium pietatis, quo et.ipsi bene vivendo, Domino consecrentur. Sed et si quidargenti superesset, et auri, de quo oblationes non essentemendæ, et hoc secundum voluntatem ac placitum Deijussit ordinari. Sunt enim quædam clarissimae sanctorumvirtutes, quæ non tamen omnibus in exemplo operispossunt ostendi, sed tantum ad glorificandam Dei gratiamrecitari; ut est illud quod Daniel et Hieremias pueriprophetaverunt, quod Joannes nondum natus, quod Cornelius cum domo sua nondum baptizatus, Spiritum Sanctum accepit, ut sunt innumera sanctorum miracula, quæinstar argenti et auri fulgent in domo Domini; nec tamen

ex eodem argcnto sive auro oblationes, quæ super altari!imponantur, emi possunt; quia talia cum audimus, mirariquidem velut divina debemus, sed non hæc tamen quasipossibilia valemus imitari. Sacrificia autem proprie dice;bantur, quæ de frugibus terræ offerebantur, ut est panis,simila, spicæ; libamina autem, quæ de vino ac liquidisrebus fiebant.Vasa quoque quæ dantur tibi in ministerium domus Deitui, &c.] Non solum argentum et aurum diversi ponderis;verum etiam vasa dantur Ezræ deferenda in Hierusalem.Sed et Dominus noster typicus, videlicet Ezras, vasa quæsibi creduntur ab hominibus, cujusmodi est vas electionisPaulus, et de quibus ille loquitur, vasa misericordiæ, cuncta tradidit in conspectu Dei Patris in superna Hierusalem.De his vasis loquitur ipse in evangelio: Aut quomodopotest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejusdiripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc bona illiusdiripiet? Fortis etenim rex erat Babylonis, id est, diabolusreprobis male dominans ; sed victus ac ligatus a Domino,ea quæ injuste possidebat vasa, id est, electorum corda,,amisit. Neque hæc auferenti, atque ad supernam civitatem, cujus erant propria, reducenti contradicere potuit.Et a me ego Artaæeræes raw statui, atque decrevi, &c.]Et principes Christiani subjectis sibi omnibus imperant,ut quicquid ab eis petierit Dominus et pontifex noster,absque mora tribuant, nil omnino retractantes, quin velocesdivinæ voluntatis jussa perficiant. Dent autem illi aurumin confessione veræ fidei, frumentum in ostensione bonæoperationis, vinum in fervore dilectionis, oleum in exhibitione et hilaritate misericordiæ. Et hæc cuncta subnumero centenario sacerdoti magno et scribæ legis Deicoeli dari jubentur; id est, Domino Jesu Christo, quicælestia nobis a Patre deferens mandata, coelestia sequentibus in domo Patris præmia repromisit; et nulla prorsusalia quam supernæ gratia retributionis bonis insistamusactibus. Centenarius namque numerus, qui in computodigitorum de læva transit in dexteram, ea quæ in dexteraindicis, hoc est, in vita æterna sunt, solet gaudia designare.

Talentum autem triplicis esse mensuræ traditur, minimumlibrarum L ; medium librarum Lxxn; summum librarumcxx; coros xxx modii, batos qui et ephi, decima parsaori, id est, modii sunt tres.Sal vero absque mensura. 0mm quad ad ritum, &c.] Salsapientiam designare constat omnibus, unde et in communi locutione insulsi vocantur hebetes ; sed distat cujusmodi sit sal. Nam et Dominus per legem in omni sacrificio sal offerri præcepit, et in evangelio dicit: Habete invobis sal, et pacem habete inter vos. Nec tamen frustraDavid in valle salinarum Idumæos percussisse legitur,‘quia nimimm sal cælestis sapientiæ, quo initiantur cateChumeni, in cunctis operum nostrorum sacrificiis offerrejubemur. Salinas vero vallium cum incolis suis percutitDavid, quia infirmam ac mundanam sapientiam cum sectatoribus ejus .destruit Christus. Unde bene nunc præcipitur, sal absque mensura tribui diligenter in domo Deicæli; quia nimirum necesse est, ut quicquid sapientiæquis habet, totum hoc in obsequium sui Creatoris exhibeat.Et recolendum, quod in superioribus hujus libri legiturdixisse Samaritanos, scribentes ad alterum Artaxerxen,quia memores fuerint salis quod in palatio comederant,ideoque tolerare non potuerint, ut templum et civitas Deicontra utilitatem ejus aedificaretur. Nunc autem hic Artaxerxes jubet omnibus areæ publicæ custodibus, ut interalia donaria sal suum, in quantum opus sit, in domum- Dei caeli tribuant. Ibi namque cognoscitur, quod haereticinonnunquam ad, impugnandam ecclesiam fraudulento humano sapientiæ gustu animentur. ' Hic autem insinuatur,quod conversi ad fidem simul sapientes, ipsam sæpe fidemper disciplinam ejusdem sapientiæ secularis adjuvent, dumadversarios ejus per eam potentius vincunt.Vobisque notum facimus de universis sacerdotibus, &c.]Hoc privilegio, quo sacerdotes, Levitæ, et cæteri domusDei ministri a vectigalibus immunes redduntur, manifesteostenditur, quod cætera plebs filiorum Israel, ad patriamperveniens, tributa regi pendebat. Quod discreta omnimode' provisione rex fecisse cognoscitur, ut hi qui in divino

servitio semper occupati erant, a suo essent famulatuliberi; quique nil in terra proprium possidebant, sed exdecimis populi vivebant, ab his nemo tributa solvendaexigeret. Ex quibus omnibus apertissime probatur, regemnon solum dilexisse, sed et optime didicisse quæ divinæservitutis posceret cultus.Tu autem Ezra secundum sapientiæ» Dei tui, ga] Repetit rex sermonem quem dixerat, et veritatem, quam cognovit, iterato sermone confirmat. Supra namque ait, inmanu Ezræ legem esse Dei ipsius. Nunc autem dicit,sapientiam Dei ejus in manu illius. Quia nimirum sapientia est lex Dei, dicente Psalmista: Os justi meditabitursapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Deiejus in corde ipsius. Et justus in manu sua legem Deiet sapientiam habet, dum in omnibus quæ agit et loquitur,memorem se esse divinæ voluntatis ostendit. Patet ergoliteræ sensus, patet et intelligentia spiritualis, quia videlicetDominus et Salvator noster habet sapientiam Dei in manusua. Ipse enim Dei virtus et Dei sapientia, cujus soliusest constituere judices ac præsules ecclesiarum, qui secundum voluntatem ejus judicent omnia, et indoctis per orbemfidem ejus prædicent. Et omnis qui decreta contemnitlegis illius, vel præsenti poena, vel futura juxta modumquisque sui punietur erratus. Hæc ergo Artaxerxes scribens Ezrae, et amorem quem erga cultum religionis habebat literis comprehendens, patenter expressit, quid futuristemporibus Christianilreges devotionis habituri, quid ergafidem veritatis essent acturi. Unde breviter epistolamejus, quibusque licet intermissis, commemorare curavimus; ut lector cognosceret, quantum concordet his quærevelata evangelii gratia Christiani principes pro sanctæecclesiæ pace fecerunt. Possumus sane personam Ezrænon solum ad Dominum Christum, sed etiam aliquempræsulem sive doctorem ecclesiæ figuraliter referre; qui—bus sæpe reges ac principes literas pro fidelium statumiserunt. Meritoque ipse Ezra, cui hæc est data epistola,subsequenter in Dei laudem erumpit, dicens :'' Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, &c.] Et

quis dubitet sancta ejus ac mystica dicta confiteri, quaepropheta divinitus ei inspirata commemorat, a quo etiamdomum Domini glorificatam asseverat?CAP. x. Et ego confartatus manu Domini Dei mei, &c.]Manum Dei, virtutem Dei, quæ omnia operatur, appellat.Merito autem ille congregat, quos de Babylone Hierosolymam adducat, qui manum Dei, qua confortetur, ipsehabere in se cognoscitur.. Quia nimirum sic demum quisque idoneus ad alios Deo per suam doctrinam aggregandum efiicitur, dum prius ips_e gratiam ejus contra omniaquæ opus sanctum impediunt, intus in mente roboratur.IN CAP. VIII.Hi sunt ergo principes familiarum, life.] Usque ad finemgenealogiæ diligenter principes qui secum de Babyloneascenderunt, enumerat, et genealogiam ipsorum explicat.Numerum quoque eorum qui ad M. coco. et XL. pervenit,adjungere satagit; ut ita insinuet, quia nomina eorumqui de confusione mundi hujus ascendunt, in libro vitæAgni continentur ascripta. Sed et doctores quique, principes videlicet familiarum populi Dei, quantum animarumnumerum Domino acquisiere, in tantum. augmenta perpetuæ remunerationis accipiunt, juxta illam evangelii parabolam, ubi dicente servo bono et prudente: Domine, eccemna tua decem mnas acquisivit. Respondit eidem dominus, dicens: Et tu esto super decem civitates; id est,ex eorum quos docuisti vita, gloriosior in cælesti regnoappare.Congregavi autem eos adjhwium qui decurrit ad Aluwa.]Nomen hoc loci nusquam alibi me legisse memini. Cumvero in lequentibus scriptum est, Et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahava; et post aliquanta, Promovimusergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi; videtur verisimile, quod‘et Ahava fluvius sit, et alter aliquisfluvius in eum decurrat, in quorum confinio Ezras eos,qui ascenderunt aecum, congregaverit. Josephus autempro hoc nomine ponit Euphratem. Unde potest Ahavanon incongrue rivus aliquis fluminis Euphratis intelligi.

Et 'mansimus ibi tribus diebus, &c.] Opportuue egit.Ezras, ut priusquam iter tantum inciperet, diligenter sibicopiam provideret ministrorum domus Dei, per quos Hierosolymam perveniens, ea quæ in templi usus essent necessaria, perficeret.Et misi eos ad Eddo, (;,-c.] Mare Caspium, ut scribitOrosius, sub aquilonis plaga ab oceano oritur, cujusutraque circa oceanum littora et loca deserta incultaquehabentur. Inde meridiem versus peri longas angustiastenditur, donec per magna spatia dilatatum, Caucasimontis radicibus terminetur. Habet ab oriente usqueoceanum Hircanorum et Scytharum gentes plurimas,propter terrarum infæcundam diffusionem late oberrantes.Ab occidente gentes habet plurimasj Sed generaliterregio multo Albania ulterior sub mari et monte Caspio,"Amazonum nuncupatur. Ubi notandum, quod cum historici Caspium scribant, Ezras hoc loco Casphiæ nominet.Hebræi namque Pliteram non habentes, pro hoc in nominibus Græcis sive barbaris Ph litera utuntur, ut Phetrus,Philatus. Ergo et in Casphiæ loca filii Israel per captivitatem Assyriorum vel Chaldæorum pervenisse probantur,dum i110 mittit Ezras, ad adducendos sibi ministros domusDomini, Levitas videlicet et Nathinneos, quos Josephussacros servos nominat. De quibus notandum, quod multum libera in pace, quamvis inter exteros vivebant, quistatim ad imperium sive ad preces Ezræ, tantam exercituscopiam destinare valebant. Nam ducentos quinquagintaet octo viros electos in illa expeditione fuisse, sequenseorum catalogus ostendit; quibus adjunctus Ezras, inexercitu suo mille septingentorum prope virorum summamhabuisse reperitur.orandi, cum aliquid magnæ virtutis incipere volumus; etquia nunquam fallit fida in Dominum spes, neque fieripotest, ut quod justum a pio et justo auxiliatore per'con—tinentiam atque orationes cum fide quærimus, non impetremus. Sed diligentius intuendum, quod jejunium præmittitur, et. sic oratio subsecuta docetur. Primo" namque5

ait, Et praedicavi jejunium, ut affligeremur coram Domino.Ac deinde subjungit: Et peteremus viam rectam nobis etfiliis nostris,- &c. usque in conclusionem sententiæ: Jejunavimus autem, et rogavimus Dominum nostrum pro hoc,et evenit nobis prospere. Oportet namque'omnimode, utquicunque ad deprecandam misericordiam Domini ingreditur, primo continentius vivendo, dignum se qui exaudiatur præbeat; atque ita Dominum rogans, non dubitetprospere sibi eventura quæ postulat.CAP. x1. Et separavi de principibus sacerdotum duodecim,&c.] Sæpius dictum est, quod argentum et aurum, et vasa,quæ de Babylone Hierosolymam mittebantur, animas desigharent, quæ de confusione et erroribus mundi hujusconverterentur ad Dominum.. Unde apte hujusmodi vasa‘sacerdotibus commendat Ezras, qui ea Hierosolymam per,ferant; quia per sacerdotum necesse est manus diluanturi'n baptismo, et consecrentur Domino, quicunque ad con-‘sortium sanctæ ecclesiæ pertingere desiderant. Per sacerdotum æque oflicium debent reconciliari sanctae ecclesiæpoenitendo, qui ab ejus societate peccando recesserant, etin servitium diaboli, in captivitatem Babylonii regis inpeccatis perseverando deciderant. Et bene duodecim suntsacerdotes, quibus hæc cura delegata est, propter duodecimapostolos, per quorum doctrinam ecclesia et per orbemprimo fundata est, et usque ad finem seculi per successoreseorum ædificari non desinit. Quibus convenit hoc quodeisdem sacerdotibus dixit Ezras: *Vos sancti Domini, et vasa sancta, &c.] Oportet enim utdoctores ecclesiæ nunquam obliviscantur sanctimoniæ, qua,ipsi sunt Domino consecrati per Spiritum Sanctum, m dieredemptionis, ad quam suscipiendam etiam suos auditoresinstituant; ut qui jam Domino oblati sunt per rudimentafidei, etiam per eorum qui in fide praecesserunt exempla acmonita magis. magisque confirmentur, ac supernæ civitatisintroitu digni efficiantur. Quibus vigilandum est per omnia, et curandum, ne aliqua de creditis sibi animabus, vasisvidelicet Domini pereat, sed integro eos numero ad sanctæ,civitatis adyta perducant.

Vigilate et custodite, donec amendatis, gm] Appendimusautem argentum et aurum, et vasa, quæ accepimus abEzra, coram principibus sacerdotum et Levitarum, et ducibus familiarum Israel in Hierusalem, et in thesaurumdomus Domini, quando eos quos nobis superna dispositiocommisit, tales instruendo ac docendo exhibemus, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulæ cælestis,hoc est sedibus intemæ pacis ac lucis ; et hoc non judicioquorumlibet hominum qui facile possint falli, sed examinebeatorum apostolorum, caeterorumque sublimium virorum,qui cum Domino sunt de nostris actibus judicaturi. Hietenim merito principes sacerdotum ac Levitarum, et ducesfamiliarum Israel, hoc est virorum sive animarum Deumvidentium sunt intelligendi. De quibus Psalmista Domino: Constitues, inquit, eos principes super omnem terram. Et de quibus Salomon in ecclesiæ laudibus: Nobilis,inquit, in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribusterræ. In portis autem, in discrimine dicit novissimiexaminis.Promom'mm ergo a flumine Aham duodecimo et cæteraomnia plena mysteriis.] Superius namque legitur, quodprima die mensis primi coeperint ascendere de Babylone ;et nunc dicitur, quod duodecimo ejusdem mensis die promoverint a flumine Ahava. Primo ergo die mensis deportis Babyloniæ exierunt, sed usque ad duodecimumdiem juxta. memoratum flumen expectabant, donec ad seLevitas et Nathinneos de Casphiæ locis evocarent, aequeipsos ob pericula longi itineris solertius Domino ex tempore jejunando et orando commendarent. Et nos ergocum novos ecclesiæ populos diabolo renuntiare, et Deumverum credere ac confiteri docemus, quasi primi mensisinitio de Babylone cum pecunia Domino consecranda.egredimur; quia principium eis novæ conversationis, quæereptos a diabolo ad regnum cæleste ducat, ostendimus.Unde idem mensis in scriptura sacra mensis novorum sivenovarum frugum solet appellari. Nam et ipso mense, subeadem significatione novæ conversationis, patres de Egyptoper Moysen educti sunt. Verum cum eisdemlnovæ vitæ

auditoribus symbolum fidei tradimus, quod per duodecimapostolos ordinatum, et totidem est sententiis comprehen—sum, quasi duodecim diebus in prima mansione consistimus; et sic cæptum ad terram repromissionis iter aggredimur, qui per acceptam fidei notitiam, virtutum eis callem, 'quo ad vitam perveniamus, ingrediendum esse monstramus.Quibus diebus Ezras cum filiis transmigrationis, jejuniis, etorationibus, et congregatione Levitarum ac Nathinneorumdeditus erat; quia nimirum necesse est, ut cum novospopulos fidei acquirere proponimus, tum, ipsivirtutum studiis maxime operam demus, quibus vet nosipsos Dominofamiliarius commendamus, et eis, quos erudimus, exemplumbonæ actionis præbeamus; fratrum quoque cohnrtem religiosam nobis in auxilium advocemus, quo adjuti animasfidelium ad societatem electorum, atque ad arcem vitæperfectioris, quasi vasa sancta. ad templum Domini efficacius transferamus. Apte quoque subjungitur, quia venientes Hierosolymam qui ascenderant de Babylone, triduomanserint ibi, et sic argentum et aurum, et vasa quæattulerant, oblata et appensa sint in domo Domini. Tresquippe dies sunt mansionis in Hierusalem, eximiæ virtutescunctis fidelibus habendæ, fides, spes, et caritas. Hasei'go oportet doctores primo in seipsis ostendere, et sic eosquos docuerunt, quosque e'isdem Virtutibus instituerunt,præcedentibus in Christo patribus probandos offerre. Cumenim sancta ecclesia eos, quos catechizamus, in fide etactione probos invenerit, quasi vasa quae ofl'erimus in templum, per manum sacerdotum appendens, et puri metalliet perfecti ponderis esse reperiet. Quod et in hac ecclesiaper electos quotidie in credentium vita examinanda agitur,et in superna æque Hiemsalem, ut supra diximus, in eisqui ad eam intrare meruerint, perfectius completur. Inhac namque vita doctores sancti quasi t'niduo manentes inHierusalem, quarto die argentum et :aurum quod obtulerant appendendum, sacerdotibus ofl'erunt, cum «et sese fidefortes, spe sublimes, dilectione ferventes exhibent, et suosquoque auditores per confessionem rectæ fidJei, instar argenti probati clarescere, per puritatem sensus inviolati, in

modum auri primi fulgescere, per susceptionem in se spiritualium charismatum, quasi vasa Deo consecrata præminere demonstrant. In superna quoque patria iidem doctores cum primo pro sua fide, spe, et caritate, deinde etiam_ pro illis, quos docuerunt, gratiam remunerationis accipiunt,quasi post gaudium triduanæ mansionis in Hierusalem, obdonaria et vasa pretiosa, ac Deo digna quæ attulerunt,amplius honorantur. Distat autem inter hæc vasa quæEzras cum sacerdotibus in Hierusalem offert, et ea. quæsupra Zorobabel ac Jesus obtulisse referuntur; quod illa.de templo Domini translata in Babylone, et postmodumsunt Hierosolymam relata; hæc autem in ipsa Babyloniafacta, sed devotionis sunt gratia Hierosolymam missa arege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Israel,qui illis in partibus morabatur. Illa ergo vasa designanteos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, postinchoata virtutum opera decipiuntur ab höste antiquo, etin confusione rapiuntur errorum; sed miserante Christigratia revocantur ad salutem. Hæc autem illos qui cumpeccato primæ transgressionis morte obnoxii erant nati,sed per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerioexpiati, sanctæ ecclesiæ sunt filiis aggregati. Illa poenitentes de suis erroribus, hæc perseverantes yirtute coeptagentes insinuant. De quibus bene subjungitur:Descriptumque est omne pondus in tempore illo.] Omnequippe pondus argenti et auri, et vasorum, quæ Dominoofferuntur, sacerdotes in templo describunt, cum doctoresstudiosi diligenter Vitam examinant subditorum, et quanftum singuli ad fidem vel operationem profecerint, subtiliindagine dijudicant, et juxta suæ modum capacitatis quemque in domo Dei per gradus sibi competentes ordinant.Sed etsi nunc præpositorum ignavia torpet, "vitamque sibicommissorum aut ignorat, aut se nosse dissimulat, adestinternus arbiter, qui numerum credentium, pondusqueanimi singulorum in trutina sui examinis integrum conservat, ut reddat unicuique secundum opus ejus. Potestet ita dici; quia pervenientibus sanctis praedicatoribus adsupemam Hierusalem cum his quos instruxerant, descri—

batur in tempore 3110 omne pondus bonæ actionis eorum,in libro vitæ, et digna in cælis retributione donetur.Sed et qui venerant Ade captivüate filii transmigrationis,856.] Magna devotio et religiositas ostenditur eorum, quidum venerant a captivitate, pervenientes ad templum etaltare Domini, primo omnium obtulerunt holocausta, nontantum pro seipsis, sed etiam pro omni Israel, hoc est, etpro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro illis quiadhuc extorres patriæ durabant, ut omnia omnis auctorissui misericordia protegeret. Patet etiam spiritualis intellectus ; quia illi veraciter et perfecte captivitatem antiquihostis, qua peccando tenebantur, pænitendo evaserunt, quise fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se abinfimis abstractas cupiditatibus, flamma desiderii cælestisad superna accendunt. Hoc est autem holocausta, id est',tota incensa sacrificia vel hostias Domino offerre, nil nisiejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere. Perfectæquoque mentis indicium est, cum quis pro omni Israelimmolat, id est, pro generali fidelium omnium sospitate,quasi unitatis in omnibus ac fraternitatis memor, supernæpietati supplicat. ,Dederunt autem edicta regis satrapis, &c.] Alia editiohabet: Et clarificaverunt populum et domum Dei. Levayerunt ergo populum, dum eam auctoritatem regiam,qua Ezras sublimatus est, honorabilem omnibus fecerunt.Levaverunt et domum Dei augustius ornando vasis acdonariis, quæ ad illam rex et consiliarii ac principes ejusmiserunt; ministros quoque ac sacerdotes illius a tributiset vectigalibus, præterquam Domino soli, liberos reddendo.Mystice autem populus et templum Dei unam eandemquesanctæ ecclesiæ figuram tenuit; quam levat Ezras et filiitransmigrationis, allatis de Babylone vasis Deo sacris, cumprædicatores sancti aggregatis ei donante Domino credentium coetibus, honorabilem eam omnibus etiam externisac terribilem exhibent. Item prædicatores iidem, cumeos quos suis vel exemplis in bona. conversatione instituere,vel verbis usque ad cælestium perceptionem præmiorumprovehunt, levant jam populum et domum Dei; quia magVOL. vm. (; g

num profecto et manentibus in superna patria, et peregri;nantibus adhuc in terra electis gaudium faciunt.IN CAP. IX.CA)?- xn. Postquam autein üæc completa sunt, &c.] Hujus culpa transgressionis, et in Malachia propheta manifeste descripta, ac prophetica auctoritate redarguta est;quia videlicet reversi de captivitate Babyloniæ tam principes et sacerdotes ac Levitæ, quam reliquus populus,abjecerunt uxores suas Israelitici generis, quae paupertate et inopia longioris vitae, et fragilitate sexus, nonferentes laborem, confectæ erant, et infirmitatem ac deformitatem' corporum contraxerant, et cum alienigenisvel ætate florentibus, vel cultu corporum pulchrioribus,vel potentum ac divitum filiabus matrimonia copularunt. Quod non de Israel, qui tunc cum Ezra, sed deillis intelligendum est, qui cum Zorobabel et Jesu jamdudum de captivitate ascenderant; neque enim poteranthi, qui cum Ezra venerant, tam cito tanti ducis ac præsulis, ut intelligendum est, contemnere doctrinam, ut necdum quinque mensibus in patria demorati, suas reliquerint,et uxores acceperint externas; de quorum numero potiusintelligendi sunt hi principes fuisse, qui hoc facinus adEzram referentes castigare curarunt. Nec mirandum quomodo hoc populus Israel cum sacerdotibus et Levitis scelus patrasse~ dicatur; cum illa transmigratio magis deJ uda et Benjamin, quam decem tribubus, quæ Israel vocabantur, extiterint. Sciendum enim, quod abducto in captivitatem Israel, id est, decem tribubus, indifferenter pristino nomine, et duæ tribus Juda ac Benjamin appellantIsrael. Populus igitur Israel hoc loco non ad distinctionem Judae et Benjamin decem tribus sunt accipiendæ,sed ad distinctionem populorum terramm, generaliter populus Dei intelligendus, qui dignitatem sui nominis coelestis,terrenorum societate polluerit. Nam et idem Malachiaspropheta, quem ipsum esse' Ezram Hebræi asseverant, inlibro suæ prophetiæ hujus prævaricationis ita meminit:Transgressus est Judas, et abominatio facta est in Israel et

in Hierusalem; quia contaminavit J udas sanctificationemDomini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdat Dominus virum qui fecit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis J acob, et offerentem munus Dominoexercituum. Ubi Judam dicens, manifeste primæ transmigrationis populum hoc facinore pollutum significat.Quod vero adjungit, Disperdat Dominus virum qui fecerithoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob;appellatione magistri et discipuli, et principes et populumhac praevaricatione pollutum, atque consortio sanctorum,si non corrigent, ambos eradicandos esse docuit. Et quodaddidit, Ofl'erentem munus Domino exercituum ; admonetincasnum eos Domino victimas hostiarum ofl'erre, qui seipsos peccando non timent diabolo subdere. Inter quæmiranda fides, et propositum optimum populi de captivitate eruti, qui semen sanctum, alias autem gentes ad distinctionem suam populos terrarum appellant; ut palaminsinuent, seipsos, quamvis de terra procreatos, non tamenin terra, sed in cælis habere conversationem, dum præcæteris nationibus in Deum cæli credebant, et cælestia abillo beneficia consequi sperabant. Unde merito dolentsanctificationem suam ab hominibus gentium esse coinquinatam; et quad gravius est, principes etiam, a quibuscorrigi debuerant, primos errasse fatentur. Notandumquediligenter, atque in exemplum operis trahendum, quod eaquæ principes peccaverunt, et plebem sibi commissampeccare fecerunt, æque principes alii, qui sanctius vivebant,corrigere satagunt. Verum quia per seipsos nequeunt,referunt ad pontificem, id est, archiepiscopum suum causam, cujus auctoritate flagitium tam grave, tam multifidum, tam diutinum expietur. Nulli autem dubium, quinuxores alienigenæ hæreses et superstitipsas philosophorumsectas figuraliter exprimant. Quæ cum in ecclesiam incauteadmittuntur, non solum semen sanctum catholicæ vefitatiset puræ actionis suis contaminant erroribus, sed et peccataomnia, quibus ethnici solent pollui, dum Christiani nonerubescunt imitari, quasi per uxores alienigenas degene-'r'atam a semine sancto verbi Dei, quo fuerant ..generati,G g 2

dicente apostolo J acobo: Voluntarie enim genuit nos verböveritatis; et quasi profanam de filiabus exterorum sobolem procreant, dum illecebras errantium secuti, perversosex his actus in cunctorum notitiam proferunt.Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum,&c.] Ezras intimum cordis dolorem ostendit, scidit vestimentum, evellit.pilos capitis et barbæ; sedet maerens, uttali de honestamento corporis et indumenti cum moerorevultus velocius omnium animos ad poenitentiam vel sui,vel fraterni reatu. excitet; quia per vestimenta solentopera nostra designari, quibus aut ad gloriam, si munda;aut ad interitum quis induatur, si polluta, nec nuptialisplendida caritate probentur. Per pilos capitis cogitationes, quæ de occulta cordis radice, velut de internis cerebri sinibus, oriuntur. Quæ si rectæ sunt, conservari ; sinautem reprobi, debent abscindi. Unde de Samuele, quisanctus erat futurus, ait genitrix: Et novacula non ascen—det super caput ejus. Et apostolis Dominus, Et capillus,inquit, de capite vestro non peribit; quia nimirum omnessanctorum cogitatus æterna apud Dominum sunt memoria.digni. At vero peccator, ut mundari possit ab iniquitatibus suis, reprobas necesse est a se cogitationes, originesvidelicet et fomites malorum operum, abjiciat. Unde leprosus in Levitico cum recepisset sanitatem, inter alias purificandi caerimonias, etiam omnes pilos suæ carnis eraderepræcipitur, ut sic expiatus hostiis castra mereretur ingredi. Quia tunc demum a vitiorum foeditate perfectemundamur, cum non solum actus, sed et cogitatus a nobisnoxios expellere satagimus. Barba quoque, quae virilissexus et ætatis index est, in significatione virtutis ponisölet. Scidit pallium et tunicam pontifex, ut populumquem regebat, minus perfecta habere opera designaret, etquem sua soliditate necesse esset discindi per pænitentiam,atque in meliorem habitum renovari. Evellit pilos capitis,ut eidem populo intimaret cogitationes nequam suo decorde extirpandas, ac renascendis utilibus locum esse dandum. Evellit et pilos barbae, ufi in ipsis etiam, quashabere videbantur, virtutibus humiliarentur, et parva hæc

aüt nul'la ïn examine "interni arbitri esse meminissent,quæ vitiis esse permixta clarescebat. Sedit moerens, utper lamenta pænitentiæ veniam reatus tanti promerendamesse doceret. Nec mirandum, si tanta boni praesulis cæpta,magnum mox in subditis fructum virtutis procrearent.' Vide enim quid sequatur:4 Et convenerunt ad me omnes qui timebant, &c.] O quantarerum mutatio! Supra dictum est, quod perfidia principum et magistratuum multi sunt ad luxuriam secuti,et nunc bono principe in lamenta converso, et per suosluctus ac lachrymas quid esset peccatoribus agendum innuente, convenisse dicuntur ad eum omnes qui timebant verbum Dei, quo transgressores eSse puniendos comminatur.O quantum exempla pia bonos juvant doctores! Nihilomnino locutus Ezras, sed solo audito scelere, in lachrymaset ploratus esse conversus scribitur, et turbam ad se fidelium non vociferando, sed mcerendo traxisse. Subjungitur:Et in sacrificia vespertino surrem' de afih’ctz'one mea, &c.]Paraverat se Ezras per compunctionem cordis, simul etafflictionem corporis, qui dignus efficeretur auditu supernaepietatis, et sic 'in verba orationis prorumpebat. Curvatautem genua, et expandit manus, fundit ad Dominumpreces in tempore sacrificii vespertini; hoc Deo sacrificium gratius fore non ambigens, quod in spiritu humilitatis, et in anima contrita, quam quod carnibus et sanguine"offerretur pecudum. Typice autem, quod indumento scissocurvat genua, et expandit manus ad Deum, et fusis precibus ac lachrymis plurimorum mentes ad paenitentiam convertit, ut in sequentibus scriptum est; Dominum Salvatorum ostendit, qui pro nostris sceleribus et ante passionem, et in ipso tempore passionis orare dignatus est ;quique, extensis in cruce manibus, indumentum suæ carnisob nostram restaurationem ad tempus vulneribus scindi acmortificari voluit ; ut qui, sicut apostolus ait, mortuus estpropter peccata nostra, resurgat »propter justificationemnostram. Quod apte in tempore sacrificii vespertini. factum est, vel quia Dominus in fine seculi sacrificium suæcarnis et sanguinis obtulitPatri, ac nobis in pane th vino

offerendum præcepit ; vel quia ad finem perveniente sacrificio legali, sua nos passione liberavit, atque a populis terrarum separans, cælestes fecit, et castos sibi corde ac corpore concessit adhærere. Ipsa quoque oratio, qua se, cumesset justus, populo peccatori sociabat, dicens :Deus meus, confundor et erubesco, &c.] Humilitati congruit Redemptoris nostri, qui in similitudine carnis peccati,ut peccata mundi tolleret, apparuit. Unde et in Psalmis,qui, evangelio teste, ex ipsius persona scripti sunt, manifestesua delicta appellat, quæ in se susceperat nostra, dicens :Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti me? Et adjiciens: Longe a salute mea, inquit, verba delictorum meorum. Et iterum: Deus, tu scis insipientiam meam, etdelicta mea a te non sunt abscondita; non quia ipsedelicta in se, vel insipientiam posset habere ; qui, sicutapostolus ait, factus est nobis sapientia a Deo, et justitia,et sanctificatio, ac redemptio; sed quia causam eorum quossalvare venerat, in se suscipiens, etiam ea quæ illorum fragilitati veraciter convenerant, in se transferre dignatus est.IN CAP. X.CAP. xm. Sic erga orante Ezra, et implorante, &c.]Quantum oratio, fletus et lamentatio Ezræ profecerit,ostenditur, cum mox ad eum cætus fluentium permaximusutriusque sexus et omnis ætatis collectus esse perhibetur.Flebant autem vel hi qui peccaverant, poenitentiam suireatus agentes; vel illi qui in castitate permanserant, defratrum suorum prævaricatione et casu dolentes. Sed sivehi, sive illi, sive utrique fleverint, multum omnes conturbatiad preces et lamenta sui pontificis ostenduntur, cum etiammulieres, cum pueri quoque hic interfuisse narrantur.Potest autem et ea discretione factum intelligi, quod priusinnocentes et recti ad eum confluxerint, cum ait: Et convenerunt ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel,pro transgressione eorum qui de captivitate venerant ;nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt, cum uxoribus suis etliberis pænitentiam acturi convenerint.Et respondit Sechenias, &c.] Secheniam hunc Josephusdicit primum fuisse Hierosolymitarum, qui et ipse, ut

principem decebat, maxima auctoritate, mox intentioneEzræ juvabat, et populum videlicet una secum peccasseconfitendo, et poenitentiam esse agendam suadendo, abjectis uxoribus alienigenis, cum eis qui ex illis nati erantliberis. 'Et nunc si est pæm'tentia in Israel super hoc, &c.] Sipopulum, inquit, perfecte hujus transgressionis poenitet,primo conversi ad Dominum promittamus "correctionem, acpostulemus veniam; deinde ad nosipsos reversi, omnema nobis patrati facinori. et radicem extirpemus et fruticem,ejectis videlicet uxoribus cum omni sua sobole non licitis ;hoc est enim quempiam veraciter agere paenitentiam, ettotum intus in corde ad Dominum converti, et foris omnespeccandi materias ab ipsa origine resecare. Quodque subjungit:Surge, tuum est decernere, &c.] Decentissime docet quomodo sit apud majores in consilio agendum, ut videlicetquisque pro suo ,sensu quod optimum intellexerit, siveintellexisse sibi visus fuerit, dicat; et tamen ei qui potest,locum decernendi relinquat, paratus obtemperare omnibusquæ ille secundum voluntatem ac legem Dei agenda disposuerit. ' .Et surreæit Ezras ante domum Dei, &c.] Eliasib eratsummus sacerdos temporis illius, si quidem post Jesumfilium Josedec, Joachim filius ejus, et post eum Eliasibfilius illius, summi sacerdotii gradu functus est; et utsequentia hujus sacræ historiæ, et J udaica J osephi probathistoria.Panem non comedit, &c.] Exemplum hic habebunt eximium non solum flendi et orandi, verum etiam jejunandipro his qui peccaverunt; et cum beati sint lugentes, quipropria deflent peccata, quoniam accepta remissione consolantur, quanto esse beatiores credendi sunt, qui etiamfraternis lugent erratibus ; et hoc'in tantum, ut ne panemquidem et aquam, quæ abstinentium est refectio, contingerevelint, neque domum suam ingredi, vel in lectum suistratus ascendere, sed in atriis domus Domini potius orantes pernoctare gaudeant; Ibi enim erat domus sacerdotis,

quam vespera superveniente Ezras perhibetur ingressus.Denique alia editio pro cubili Johanan, pastophoriamJohanan habet, quo nomine solet sæpe scriptura porticusillas cognominare, quibus templum erat undique circumdatum, et in quibus ministri et custodes ejusdem templimanere consuerant. Lugent etiam nunc in transgressioneeorum qui de captivitate venerant, qui dolent eos quinuper a peccatia pænitendo erepti erant, rursus ad eapeccando esse prolapsos, per quæ denuo a diabolo possintcaptiVari. De quorum seductoribus quasi de parentibusuxorum immundarum, loquitur Apostolus Petrus : Superbaenim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnisluxuriæ eos qui paululum effugiunt. Et paulo post de eisqui velut de captivitate ascendentes, nihilominus per luxuriam aunt capti : Si enim, inquit, refugientes coinquinationesmundi, in cognitione Domini nostri et Salvatoris JesuChristi, his rursus implicati superantur, facta sunt eisposteriora deteriora prioribus.Et missa est vow in Juda et Hierusalem, &c.] Dumdicuntur filii J uda et Benjamin convenisse, manifeste patet,quia hi qui alienigenarum uxorum connubio polluti sunt,de prima transmigratione fuerant, quæ de his tribubuserat, ac per J esum et Zorobabel domum revocata est, sicutet superius diximus.Ipse est mensis novus, vicesimo die mensis, &c.] Nonusmensis ipse est, qui ab Hebræis Casleu, a Romanis vocatus December, quem in medio hyemis venire et esse pluvialem ac tempestivum, mirum quia nesciat. Unde diligentius notandum, quia cum in medio hyeme populusconvenerit, tremere a peccato et pluviis memoratur. Cumenim pluvias ipso— etiam tempore pluviarum ultra solitumcadere cernerent, reversi ad conscientiam, intellexerunthoc ob sua scelera factum, iramque superventuram coelestem, ex ipsa aeris perturbatione admoniti timuerunt. Ideoque non in privatis domibus sua negotia agere præsumpserant, sed in platea domus Domini, assumpto poenitentiæ ethumilitatis habitu, consederunt. Hoc propter eos qui.turbatis licet elementis, et vel ventorum fragore, vel in—

undantia pluviarum, vel nivium acervis vel ardore siccitatisvel etiam exitio hominum aive animalium desuper ingravescente, atque ipso judice per aperta indicia vim suæiræ minitante, nihil omnino de correctione morum, quajudicem placent, plagamque impendentem evadant, inquirunt; sed tantum seduli pertractant, qua arte adversaquæ exterius propter peccata desæviunt, aut evitent autsuperent. Sedit autem populus in platea domus Dei, hocest circa atrium sacerdotum, quo ipsa domus Dei undique' versum erat circumdatä, ut supra docuimus; habens circase ex omni parte per quatrum ædes atriorum amplissimas,in quibus etiam populus, si quando propter pluvias opusesset stare poterat, et nihilominus ea quæ in templi januisgerebantur, vel circatemplum, videre. Habebant namqueinteriores parietes juxta terram in columnis factos, exteriores solidos.Et surrez-it Ezras sacerdos, et dixit, &c.] Hic locusrespondet ad hoc quod supra dictum est, Et surrexit Ezrasante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filiiEliasib, et ingressus est illuc, panem non comedit, etaquam non bibit; lugebat enim. Ubi notanda devotiopontificis, qui lugens, orans, ac jejunans pro transgressionepopuli, per triduum in atriis templi permanebat ; nec priusdomum suam volebat intrare, quam accepta consensionepopuli ex toto illum corde poenitentem, conversumque adDominurii videret. Cujus devotionis etiam reliqui princiþes fuisse consortes videntur, cum dicuntur et ipsi finitasynodo abiisse in domos patrum suorum. Nam si nonvoluit hoc hac sententia sacræ scriptor historiæ significare,quid opus fuit scribere, quod expleto colloquio Ezraset principes familiarum in domos patrum suorum detempli septis exeuntes abierint, cum eos hoc facturos,etiam si scriptura non dixisset, nemo non sciret? Quidopus addere, Et omnes per nomina sua, cum et hoc essetomnibus notissimum; nisi quia tales eos voluit intelligiquorum nomina et actus merito in memoria tenerentur, acposteris noscenda traderentur?Et sederunt in die prim mensis decimi, 850.] Nota nume- .

rum ternarium figuris mysticis esse usitatissimum. Supradictum est, quod in tribus diebus omnes filii transmigrationis venire deberent in Hierusalem; et nunc in tribusmensibus, decimo videlicet, undecimo, et duodecimo, castigantur ab uxoribus alienigenis. Tres namque sunt virtu-Qtes, sine quibus ad vitam pervenire nequimus, fides, spes,et caritas. Tertio tempore seculi veniens in mundumDominus, gratiam nobis evangelii contulit. Primum namque tempus ante legem in patriarchis, secumdum in prophetis sub lege præmisit, in tertio ipse cum gratia venit;quia sua nos passione redimens, tertia die resurrexit amortuis; per cujus gratiam, quia et consortio sanctæecclesiæ copulamur, et a vitiorum expurgamur illecebris,apte filii transmigrationis, et in tribus diebus castigandi aberroribus suis Hierosolymam convenerunt, et in tribusmensibus ipsi castigandi opus compleverunt. Sed et juxtaliteram Opportune satis ac salubriter elaboraverunt principes familiarum et Levitæ, ut ante initium mensis primiconsummarentur omnes qui profano er'ant connubio maculati; id est, a tali scelere purgarentur, quätenus ipsummensem primum in quo erat pascha faciendum, mundiintrarent, mundi paschalia festa peragerent, mundi annumquem mundi inchoassent, ad finem usque perducerent.Quod etiam nos omnibus annis in Quadragesima paschæconvenit imitari ; ut instantibus solenniis Dominicæ resurrectionis, mundemus nos ab -omni inquinamento carniset spiritus, quo et ipsi participes resurrectionis essevaleamus.CAP. x1v. Et inventi-sunt de filiis sacerdotum qui duwerant, &c.] Hebræi huic loco aptant illud Zachariæ prophetæ: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotemmagnum stantem coram angelo Domini, et Satan stabat adextris ejus, ut adversaretur ei. Et paulo post: Et J esuserat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.Et respondit, et ait ad eos qui stabantcdram se, dicens:Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecceabstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Etponite cydarim mundam super caput ejus. Recte, in

quiunt, stabat Satan a dextris - illius et a sinistris, utadversaretur ei, quia vera erat accusatio, eo quod et ipsecum cæteris alienigenam accepisset uxorem. Quod autemdicitur, quia J esus erat indutus vestibus sordidis ; tripliciter interpretatur, vel ob conjugium illicitum, vel ob peccatapopuli, vel propter squalorem captivitatis. Angelus autem,ante cujus faciem stabat Jesus, præcepit cæteris angelis expersona Domini, ut auferant ab eo sordida vestimenta,de quibus diximus. Qui cum præceptum opere complessent, rursus idem angelus loquitur ad Jesum: Ecceabstuli a te iniquitatem tuam; hæc sunt sordida vestimenta; et indui te mutatoriis, hoc est, Israelitem tibiconjugem copulavi. Quodque sequitur, Ponite cydarimmundam super caput ejus; quæ mitra a plerisque dicitur;in hac volimt intelligi sacerdotii dignitatem, quod, ablutissordibus peccatorum, mundum habuerit sacerdotium. Sedintuendum, quod non scribit Ezras, Jesum ipsum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribusejus hoc facinore dicit esse pollutos. Quamvis et culpafiliorum ad patrem respiciat, nec perfecte possit esse justusqui filios delinquentes, dum potuit, corrigere neglexit.Unde aiunt quidam præfatam de J esu prophetiam non adfilium Josedec, sed ad Dominum Salvatorem esse referendam. Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæDei, sordida ad tempus vestimenta acceperit, ex compassione nostræ fragilitatis, dicente Esaia: Ipse autemvulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus estpropter peccata nostra; cui Satan stabat a dextris, utadversaretur ei, quærens semper dextris ejus, et virtutibuscontraire, ut sacra evangelii refert historia. Et apostolus:Est, inquit, per omnia pro similitudine absque peccato.A quo sordida vestimenta auferuntur, et induitur mutatoriis, cum laverit nos a peccatis nostris in sanguine suo ;ut sit quod apostolus ait, Quicunque ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis. Vel qui sordida habuitvestimenta in passione, mutatoria accepit in resurrectione,ita ut de illo veraciter dicere possimus: Qui etsi noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non

novimus. Cydarim quoque accepit in capite, quia sempiternum habere probatus est sacerdotium, juxta illud Psalmistæ: Tu es sacerdos in æternum. Quod vero dicitEzras, fratres quoque Jesu filii Josedec uxores duxissealienigenas; non fratres ejus carnales, sed more sanctæscripturæ cognatos oportet intelligi: neque enim fratresejus germani eatenus in carne vivere, et voluptati operamdare potuerunt, cum centum et eo amplius anni essenttransacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini Hierosolymam remisit. Sequitur:Et dederunt manus suas, ut qjicerent wares, &c.] Primoa se uxores abjiciunt illicitas, et sic pro se arietem offerunt,ut ablato scelere mundi ad altare accederent. Diflicilenamque est ejus acceptam Deo esse victimam,' qui nonprius culpam, pro qua offert, relinquere contendit, dicenteEsaia: Quiescite agere perverse, discite bene facere. Etquia filii vel fratres fuere summi sacerdotis, qui primipeccaverant, recte in castigationem sceleris, arietem degregibus offerunt, ut tali hostia designent, quia seipsos quidoctores populi ac principes quasi duces gregum sequentium esse videbantur, a pristina vita mactare, ac purgatosdignam poenitentiam Deo per meliorem vitam offerre disposuerant. Notandum inter ea, quanta arte pugnandidiabolus fideles semper impugnet, quam nullum eis unquam securum a certando tempus relinquat. Ecce enimqui adversitatibus superari nob poterant, superantur blandimentis; vincebant hostes publicos ædificato templo Domini ac dedicato, sed vincebantur amore mulierum gentilium, ne templa cordium vel corporum suorum Deo inhabitatore digna servarent. Cujus rei temporibus nostrismanifestissime est figura completa, cum videamus animosfidelium multo periculosius nunc interius tentari, a concupiscentia sua abstractos et illectos, quam tentabantur quondam extrinsecus, cum immanis adversarius contra eorumconstantiam ferro et igne sæviebat. Sed aderit pietasDomini, quæ sicut tunc illis adversus aperta furentium

' certamina, virtutem patientiæ largita est; ita et nobisadVersus surripientium laqueos blanditiarum cautelæ donetcustodiam. Denique agente industrie pontifice et his quitimebant Dominum cunctis compuncti sunt corde quipeccaverant, et ejecerunt uxores alienigenas ; sicque expulsa turpitudin‘e luxuriae, rediit decus castimoniæ, atquein civitate Domini ejecto rudere vitiorum, respersi suntflores et aromata virtutum. Hucusque verba Ezræ, quibuset primo Zorobabel ac Jesu, et deinceps sua facta descripsit. Et ipse autem typum Domini Salvatoris manifeste tenuit, in ca quod sanctam renovavit scripturam,quod populum de captivitate Hierosolymam revocavit, quadomum Domini majoribus donis sublimavit, quod ducestrans flumen Euphratem, ac præsides qui legem Dei nossent, constituit, quod filios transmigrationis ab uxoribuscastigavit externis. Restauravit enim Dominus scripturamsacram, quia quam Scribæ et Pharisaei, vel per traditionessuas fædaverant, vel juxta literam tantum intelligendamesse docebant, ipse spirituali sensu plenam,prout a Moysevel prophetis scripta erat, ostendit. Sed et novum testamentum misso desuper Spiritu Sancto per apostolos siveapostolicos viros fecit describi. Eduxit populum de Babylonica captivitate, et ad Hierosolymam, terramque repromissionis liberatum induxit; quia et semel passus in crucemundum suo sanguine redemit, ac descendens ad inferos,quoscunque ibi veros Israelitas, id est, electos invenit,abductos inde ad moenia supemæ civitatis adduxit, eisquegaudia olim promissæ hæreditatis concessit. Et quotidiefideles a perturbatione mundi hujus congregans, ad consortium sanctæ ecclesiæ regnumque perenne convocat.Auxit ornatus templi auro et argento et vasis pretiosis,quæ vel populus Israel, vel principes Persarum illo pereum miserant; quia in se credentes de utroque populo,Judæo videlicet et gentili, in ecclesiam introducens, clari—tate fidei et operis eorum hanc semper ornare ac glorificare non desistit. Constituit duces ac præsides omnipopulo trans flumen, qui legem Dei nossent ac docerent;

quia in sancta ecclesia, quæ et flumine sacri baptismatisabluta est, et flumen Babylonium, hoc est, perturbationemseögli fluctuantis fidei sinceritate transcendit, apostolos,evaþgelistas, pastores posuit, et rectores. Castigavit filiostraigl'smigrationis ab uxoribus alienigenis, quia illos qui professib'ne fidei mundo abrenuntiaverant, illecebris mundiultra servire prohibuit. Ejecit et filios talium genitricumde cdætu transmigrationis, ne forte adulti perfidiam potiusearum, quam fidem sequerentur patrum; quia opera nostraetiani quæ hominibus bona videntur, si carnalibus sintdeleqfitionibus permixta, si originem de contagio humanifavoris sumpserint, reprobasse docuit, neque illorum consortio digna, qui mundum perfecte relinquentes, tota mentead cælgStia transeunt; qui non blandimentis enervari temporalibus, sed adversitatibus magis exerceri, atque adrequieiiijsempiternam gaudent præparari. Quod si quisobjiceré‘voluerit, non esse scriptum, quod filios adulterarum, sed tantum ipsas mulieres ejecerint; quamvis suprasuggerente Sechenia, ac dicente : Percutiamus foedus cumDeo nostro, et projiciamus universas uxores, et eos qui dehis nati sunt; subjunctum sit continuo, et dictum: Surrexit ergö Ezras, adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israel, ut facerent secundum verbum hoc,et juraverunt; intelligat, quia si non projecerunt hos filiitransmigrationis liberos, quos sibi mulieres alienigenæpepererant, illa fuerit causa, quod eos abrenuntiare maternæ infidelitate docuerunt, et consecratos Domino percircumcisionem et hostiam salutarem, suæ fidei et casti—tatis consortes esse fecerunt. Cuj us profecto rei in promptuesse mysterium constat, quia bona opera, quæ intuitu temporalis commodi, vel favoris, vel delectationis agimus, autinter mala sunt opera reputanda, aut infima intentionesecernenda, et pro coelesti solum retributione sunt, facienda.Qui enim, verbi gratia, jejunat, orat, eleemosynam dat illaintentione, ut videatur et laudetur ad hominibus, talisnimirum prolesbonæ actionis, quasi de immunda genitricenata. est conscientiæ sordidantis; ideoque transmigrantium

in coetu, qui de Babylone Hierosolymam ascenderunt, partem habere non potest, quia nimirum justitia,'ve1 potiussimulatio justitiæ, quæ in præsenti mercedem suam recepit,futura in cælis mercede carebit. At si talis auctor operismentem ad meliora convertens, pro cælesti retributionefacere cæperit, quæ pro inanis appetitu laudis faciebat,quasi sobolem suam, tametsi indigne editam, Domino congecrans, civem Hierosolymitanam facit; quia opus maleinchoatum corrigens ex tempore, perpetua in cælis mercede dignum reddit. - 'FINIS VOL. VIII.

QUI ET EZRA?) SECUNDUS,ALLEGORICA EXPOSITIO.LIBER TERTIUS.IN CAP. I.CAP. xv. Verba Nehemiæ filii Helchiæ, &c.] Nehemiasinterpretatur Latine consolator Dominus, vel consolator ». .Domino; qui cum renovaverit muros Hierusalem, et populumDei ab hostium insultatione liberatum, in divinæ legis observantia sublimaverit; profecto constat, quia et vocabuloet opere et persona sua non inconvenienter Mediatorem Deiet hominum, hominem Christum Jesum designet, qui se adconsolationem pauperum spiritu missum insinuat, cum ascensurus in cælum discipulis ait: Ego rogabo Patrem, et aliumParacletum, hoc est, consolatorem, dabit vobis. A quo ædificandam civitatem Dei, sanctam videlicet ecclesiam, simul etconsolandos esse mærentes, ostendit Psalmista cum dicebat:jEdiücans Hierusalem Dominus, et dispersiones Israel congregans. Qui sanat contritos corde, &c. Congruit figuraNehemiæ et sanctis praedicatoribus, quorum ministerio superna nobis consolatio præstatur, dum post lapsum peccati,spem veniæ ac propitiationis divinæ pænitentibus pollicentes,quasi diruta ab hostibus Hierosolymorum moenia, murosquerestaurant. Mensis autem Casleu ipse est, quem nos Decembrem vocamus, estque apud Hebræos nonus, apud nosanni mensis ultimus; cujus vocabulum, quod- Latine spesejus interpretatur, apertissime convenit votis ejus qui aderigendus ruinas sanctæ civitatis animum intendebat. Primum namque bonæ actionis fundamentum est, spem noshabere indubiam de auxilio Domini perficiendi quæ cupimus.Ipse est mensis, in quo Dominus noster in carne natus est,vou. 1x. Z- n

pulcherrime nobis suo nomine longe ante praefigurans, quodin eo diu speratus ab electis, verus Nehemias, id est consolator a Deo Patre, ad aedificationem sanctæ ecclesiæ essetventurus in mundum. Quod autem scribit Nehemias, fuisse. se in Susis castro cum venirent viri, qui nuntiarent de Hierosolymis. Susa est metropolis regni Persarum, ut in Estherhistoria legimus; quam non solum Nehemias, sed et Danielpropheta castrum vocat; non quod castrum sit urbs, ut diximus, metropolis ac potentissima, sed quod tanta sit firmitateædificata, ut castrum esse videatur. Interpretatur autemSusis equitatio, vel revertens; quod videlicet nomen munimini mentis fidelium convenienter aptatur, eorum maximequi de captivitate Hierusalem curam gerunt, hoc est de saluteeorum qui aliquando per insidias diaboli de ecclesia rapti,sed paenitendo sunt denuo per gratiam Dei ad ecclesiamreducti. Tales sunt enim in revertente castro, hoc est inrobore mentis revocatæ ab infirmis delectationibus ad desiderium supernæ patriæ, a quo in primo parente deciderant.Tales sunt in equitatu sanctorum cordium firmissimo, quiDeum portant sessorem. Juxta illud prophetæ: Ascendensascendes super equos tuos, et equitatio tua sanitas. Ascenditquippe Dominus super equos suos, cum prædicatorum cordaquæ regit, gratia suæ pietatis illustrat; et equitatio ejussanitas, quia et illos quibus regendo præsidet, ad salutemprovehit æternam, et alios quoque per eos quibus æque præsidet, ejusdem perpetuæ salutis participes facit. Inberroganteigitur Nehemia de eis qui remanserant de captivitate Hierusalem, videamus quid sequatur:Et diremnt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt, &c.]Patet literæ sensus; quia qui remanserant de captivitate, etsiin pace versari videbantur, amico ejul existente rege Persarum, quibus etiam in multo ante Ezram scribam cum epistolis miserat, qui haberet potestatem in omni regione transflumen; in aHiictione tamen maxima erant mentis, quodexprobrarent eis, hostes civitatem sanctam adhuc remansissedestructam. Sed et nunc in sancta ecclesia merito affliguntur, ac tristitia salutari compunguntur, qui resipiscentesipsi a præteritis sceleribus, proximos adhuc suos vitiis subjacere considerant ; ita ut per negligentiam eorum qui correc

tis multis prodesse poterant, quasi per muros urbis dissipataediabolus liberum in ecclesiam habeat introitum. Quod eomagis dolendum sit necesse est, si et ipsi qui aliis doctrinavel exemplo prodesse debuerant, exemplum interitus sesecernentibus corrupte vivendo præmonstrant. Hoc est enimportas Hierusalem flammis hostilibus esse perustus, eos quibene vivendo ac docendo dignos in eectum electorum introducere, indignos vero arcere debuerant, avaritiæ, luxuriæ,superbiæ, contentionis, invidiæ, cæterorumve quæ hostis malignus ingerere solet, vitiorum incendio perire. Quid veronobis ad hæc fieri videtur, quidve agendum sit, ostenditurcum protinus adjungitur:Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi et flevi, 4350. usquead Et dirige servum tuum, 850.] Si enim vir sanctus audiens destructa lapidum ac lignorum ædificia, recte lugebat, jejunabatet orabat, et hoc multo tempore sedens in tristitia; quantomagis in destructione ac ruina animarum, quæ per peccatumcommittitur, continuis est luctibus, lachrymis, orationibusinsistendum? quatenus miserante Domino, ad pristinam erigantur sospitatem, qui in opprobrium religionis, triumphanteinimico, jacebant diutina vitiorum sorde squalentes.IN CAP. II.CAP. xvx. Factum est autem in mense Nisan, &c.] Nisan estprimus anni mensis secundum Hebræos, in quo semper agerePascha solebant, quem nos Aprilem dicimus. Quod ergosupra dixit, quia luxerit, jejunaverit, atque adoraverit diebusmultis ; patet profecto, quia per quatuor menses continuos,nonum videlicet, decimum, undecimum, et duodecimum, huicsacratissimæ devotioni operam dabat, tempus expectans opportunum, in quo suum posset desiderium regi intimare. Etquidem princeps vinarius erat, regi poculum porrigebat,oflicium lætitiæ foris agebat, sed ipse interius gravi tristitiapremebatur, quod sanctam civitatem dirutam, et populumDei opprobrio et contemptui inimicis Dei habitum esse meminet. Unde cum suis similibus protestatur loquens inPsalmo: Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus,dum recordaremur tui, Sion.Dixitque mihi rem : Quare vultus tuus tfistis eat, &c. ?] QuoB 2

modo Cyrum primum Persarum regem figuram tenere DominiSalvatoris, Esaia docente, manifeste cognovimus, eo quodcaptivitate populum Dei solverit, et templum instaurari præceperit; ita etiam recte successorem ejusdem imperii Artaxerxen, qui civitatem Hierusalem reædificare eadem devotionemandavit, in typum Domini accipere valemus, qui civitatemsibi de vivis lapidibus, hoc est, unam de omnibus electis ecclesiam per ofiicium praedicatorum construit. Unde bene Artaxerxes lumen silentio tentans interpretatur. Lumen etenimvitæ Dominus est, qui corda fidelium suorum silentio tentat,dum eos aliquando dulcedine gratiæ cælestis illustrat, aliquando pressuris vitae præsentis obnubilat, ut temporalibusadversis eruditi, ardentius æterna bona desiderent. Memorabilis hic annus, quo Hierusalem ædificari permissa est, etmysticis prophetæ Danielis jam olim est præsignatus literis,dicente ad eum angelo, septuaginta hebdomadas abbreviatasesse super populum ejus, et super civitatem ejus sanctam.Et paulo post: Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Hierusalem usque ad Christum ducem, hebdomades septem ethebdomades sexaginta duæ erunt. Et paulo post: Confirmabit autem pactum multis hebdomada una, et in dimidiohebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Incipiunt ergo hæhebdomades a vicesimo anno Artaxerxis, quando ædificandiHierusalem licentiam dedit; quo tempore, ut J ulius Africanusscribit, regni Persarum centum et quindecim anni fuerantevoluti, et totidem anni usque ad Alexandrum Magnum,quando Darium occidit, imperfecti remanserant. Captivitatisautem Hierusalem centesimus octogesimus et quintus eratannus, et perveniunt usque ad tempera Dominicæ passionis,per quam hostiis et sacrificiis legalibus finis impositus est.Habent vero singulæ hebdomadæ annos septenos, annos quadringentos et nonaginta, secundum lunæ cursum videlicet;ita duntaxat, ut uni singuli, novo et insolito more, non ampliusquam duodecim menses lunares habeant. Unde consulteangelus septuaginta hebdomadas non annumeratas, sed abbreviatas super populum ejus dicit, qui sunt anni solaris 475.De qua tota prophetiæ sententia plenissime, prout potui,disserere in Temporum libro curavi.Et audierunt Sanaballat Horonites, &c.] Et hæretici con

tristantur, atque omnes inimici ecclesiæ, quoties electos quosque pro catholica fide vel correctione morum, quibus ecclesiæmuri renoventur, laborare conspiciunt. Notanda etenim animarum rerumque diversitas, quia supra quidem dicti sunt hi,qui remanserant de captivitate in J udæa, in ainctione magnaet opprobrio fuisse ; sed et Nehemiam longum cum fletu etprecibus duxisse jejunium, eo quod muros Hierusalem dissipatos, et portæ illius essent igne combustæ, et nunc versavice hostes ejusdem sanctæ civitatis contristati, et in afflictione sunt magna constituti, eo quod ædificia illius restauranda, simul et cives intelligerent ab insultationibus hostiumesse sublevandos. Unde colligendum, etiam in hac vita sententiam illam Domini posse compleri; qui cum dixisset, Amen,amen, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autemgaudebit, vos autem contristabimini; continuo subjecit, Sedtristitia vestra vertetur in gaudium. Flente namque mundoqui gaudebat, tristitia justorum vertetur in gaudium, cum ressanctæ ecclesiæ crescere, et eos qui peccando aberraverant,poenitendo ad eam redire cognoscuntur.CAP. xvn. Et veni Hierusalem, et mansi ibi tribus diebus,&c.] Diversa urbis destructæ loca lustrando pervagatur, etsingula hæc, quomodo debeant reparari, sollicita mente' scrutatur. Sic et doctorum est spiritualium, sæpius nocte surgere, ac solerti indagine statum sanctæ ecclesiæ quiescentibuscæteris inspicere; ut vigilanter inquirant, qualiter ea quævitiorum bellis in illa sordidata sive dejecta sunt, castigandoemendent et erigunt. Murus autem Hierusalem dissipatusjacet, et conversatio fidelium terrenis atque infimis sordetaffectibus ; portæ sunt igni consumptae, cum jam quoque quiet aliis docendo introitum vitæ pandere debuerant, relictoveritatis magisterio, communi cum cæteris ignavia torpent, actemporalibus curis inserviunt. 'Et diæi eis .- Vos nostis qflicticmem in qua sumus, &c.] Planasunt hæc, et spirituali sensu nimis accommoda ; quia doctoressancti, immo omnes qui zelo Dei fervent, in afiiictione suntmaxima, quamdiu Hierusalem, hoc est visionem pacis, quamnobis Dominus reliquit et commendavit, per bella dissensionum cernunt esse desertam; et portas virtutum, quas,juxtaEsaiam, laudatio occupare debuerat, praevalentibus inferorum

portis, dejectas, atque opprobrio habitas contuentur. Undesatagunt collectis in unam industriam verbi ministris, mrsusea quæ destructa esse videbantur, fide ac bona actione ædificare.IN CAP. III.CAP. XVIII. Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, &c.] Eliasib iste pontifex summus illius temporis, filius fuit Joacim,qui post patrem suum J esum filium J osedec sacerdotem magnum, et ipse non parvo tempore pontificatus infulis fungebatur.Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribusejus coepit, ut qui gradu præcesserant ordinis, ipsi in bonisoperibus exemplum cunctis fierent. Et bene ædiücantibussacerdotibus adjungitur :Et usque ad turrim centum cubitorum, &c.] ædificant namque sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnesquos erudiunt, in amore ac desiderio aeternorum incendunt.Nam centum quæ in computo digitorum de læva transeunt indexteram, cælestia bona figurant, quæ in comparatione temporalium et infimorum bonorum quasi dextra sunt ad sinistram. Qui etiam portam, quam aedificaverunt, sanctificasserefemntur; sacerdotum namque eat sua opera sanctificationespeciali præ cæteris digna facere, atque instanter agere, utquicumque sibi junguntur, nomen in seipsis Domini benevivendo sanctificent. Videtur autem juxta literam, ideo primam portam gregis, vel a sacerdotibus aedificatam, vel essesanctificatum, quod in vicinia templi fuerit, et ad ipsos propriepertinuerit; nam et hoc rationi congruere videtur, ut ædificatio civitatis a templo inciperet. Quia nimirum necesse est,ut constantiam fidei ac dilectionis in Deum ante omnia con—servemus in nobis, ac deinde ea quæ ad proximi dilectionempertineant, opera pietatis addamus ; tertio autem, hoc estultimo loco, curam ponamus eorum quæ ad generalem vitæhujus provisionem respiciunt ; de quibus apostolus: Habentes, inquit, victum et quibus tegamur, his contenti simus. Sedet hoc probabile potest videri, quod ex eo porta gregis sitdicta, quod per hanc pecora, quæ in templo offerrentur, introduci solerent. Portam ergo gregis in primordio ædificandæcivitatis Dei sacerdotes ædificant, cum sancti prædicatores,

auditores suos ante omnia fidei veritate, quæ per dilectionemoperetur, imbuunt ; per quam victimas bonorum introducere,et in altari sui cordis Deo offerre debeant. Et hujus portæædificium per centum cubitos extensum, usque ad turrimHananeel, id est, gratiæ Dei sanctificant, cum ab initio fideiusque ad firmitatem bonæ actionis, quæ non nisi Deo inspirante atque auxiliante perficitur, sola æterna retributionisintentione pertendunt. Notandum sane, quod pro eo nostricodices habent: Et aedificaverunt portam gregis. Vetustranslatio habet, Et aedificaverlmt portam et piscinam probaticam; cujus nominis meminit in evangelio suo Joannes:Est autem, inquit, Hierosolymis probatica piscina, quæ coginominatur Hebraice Bethseda, quinque porticus habens; inhis jacebat multitudo magna languentium, &c. Neque aliquidobstat, ipsum intelligere locum hic esse designatum; namnec nomen Probaticæ multum a nomine gregis distat: Græceetenim ovis probaton nuncupatur. Meminit hujus loci etHieronymus in libro Locorum, ita scribens: Bethseda piscinain Hierusalem, quæ vocatur probatica, et a nobis interpretaripotest pecuaris. Hæc quinque quondam porticus habuit;ostendunturque gemini lacus, quorum unus hybernis pluviisadimpleri solet, alter mirum in modum rubens, quasi cruentisaquis, antiqui in se operis signa testatur. N am hostias in eolavari a sacerdotibus solitas ferunt, unde et nomen acceperit.Ex quibus omnibus videtur porta gregis vicina esse piscinæprobaticæ, ut per hanc videlicet afferrentur hostiæ, quæ inilla lavarentur.Portum autem piscium wdzficaverunt filii Aenum] Portampiscium vocat eam, quæ J oppen ac Diaspolim, id est, Lyddamrespiciebat, et vicinior mari fuit inter cunctas vias Hiemsalem, quæ nunc porta David fertur appellari, et esse primaportarum ad occidentem montis Sion. Cui videlicet opinioniconsentire videntur Verba Dierum, in quibus scriptum est deManasse rege Juda: Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introituportæ piscium, per circuitum usque ad Ophel, et exaltavitillum vehementer. Typice autem sicut grex Domini fidelis,sic etiam pisces solent appellari. Unde sicut Petro ait, Pasceoves meas; ita etiam eidem cum Andrea et cæteris apostolis

promittit, dicens: Venite; post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. De quibus item piscatoribus per parabolam,dicens: Elegerunt bonos pisces in vasa, malos autem forasmiserunt. Portam ergo piscium aedificaverunt in Hierusalem,cum illi gradus ordinantur in ecclesia, per quos electi a reprobis, quasi boni pisces a malis segregati, ad consortium perpetuae pacis inferantur. Porta piscium aedificatur, cum illisvirtutum operibus fideles serviunt, quibus intuentes se proximos, a fluctibus perturbationis et concupiscentiæ mundialisereptos, ad tranquillitatem ac pacem vitæ spiritualis introducant. Meminit hujus portæ Sophonias propheta, dicens:Vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda. Quiahoc quod adjunxit, a secunda, secundi muri in eodem climateportam significat. Nam temporibus Ezechiae duplicatumfuisse murum civitatis, Verba Dierum narrant, ubi scriptumest: Edificavit quoque, agens industrie, omnem murum quifuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecusalterum murum. Hæc de sensu literæ. Verum juxta legisallegoriam, Sophonias vocem clamoris a porta piscium etululatum audivit a secunda; quia utramque ab hostibusdejiciendam præcognovit: quia et fidem et opera doctorum,aper quæ ab undis vitæ corruptibilis cæteros erui, atque inecclesiam sanctam oportuerat induci, vidit antiqui hostisinsidiis esse terræ stemendam, hoc est per appetitum terrenarum voluptatum coelestibus gaudiis esse privandam. Beneenim ab utraque porta, et prima videlicet et secunda, etexteriore et interiore, vocem clamoris atque ululatus audivit; quia et opera exterius, et intus corda negligentium viditdiabolo impugnante subvertenda; verum quia Dominus erigitallisos, Nehemias eandem portam piscium post longam ruinamnarrat instauratam; quia etsi aliqui prædicantium aliquandopeccando corruerint, non deerunt tamen usque ad finemseculi, qui in locum succedentes præcedentium, portas justitiæ Domino adjuvante fidelibus praedicando, ac bene vivendo aperiant. Bene autem de destructoribus ejus portæ subjungitur:Ipsi teæenmt eam, et statuerunt valvas, &c.] Qui reversusetiam de cæteris quæ ædificata perhibentur, porta sæpiusiterando repetitur; quia nimirum necesse est, ut quicunque

structuram bonæ actionis inchoaverint, hanc in tectum usqueperfectionis coeptis insistendo perducant, et a minima custo- 'dia solertes quasi valvas, seras et vectes statuant. Valvæquippe ad hoc in portis statuuntur, ut eis tempore congruopatefactis, cives intrandi vel exeundi facultatem habeant.Seræ et vectes ad hoc statuuntur, ut oppilatis atque obseratisjanuis, hostis intrare non possit. Sic ergo et in bonis nostrisoperibus valvae sunt benignæ provisionis opponendæ, utconcives, hoc est proximi nostri hæc videntes, glorificentPatrem nostrum qui in cælis est, et ipsi quoque per exemplanostra incedere, ac mcenia virtutum nobiscum discant ingredi.Sunt et seræ vectesque contra insidias atque irruptionemhostium opponendæ, ut videlicet diligenti nos undique communiamur industria, ne forte arcem nostrae virtutis incauteintromissus hostis antiquus expugnet. Unde bene diciturin Proverbiis: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitasfirma, et judicia quasi vectes urbium. Cum enim populusuterque, Judæorum scilicet et gentium, fraterna sibi inChristo caritate consentit, unam ecclesiam, civitatem videlicetsui Conditoris ædificant. Et sicut vectes urbium portasmuniunt, ita dogmata veritatis ecclesias per orbem, quæunam catholicam faciunt, ab infidelium 'incursione defendunt.Item seras vectesque nostræ portæ statuimus, cum sedulopræcavemus, ne vel arcana fidei nostræ porcis et canibus,hoc est immundis prodamus mentibus, vel humani gratiafavoris nostram faciamus justitiam, eosque ad videnda nostraopera bona intromittamus, qui plus periculi nobis laudandoafferant, quam salutaris adminiculi a nobis videndo referant.Et portam veterem ædz'caverunt, &c.] Porta vetus illa est,cujus Joannes meminit, dicens: Carissimi, non mandatumnovum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum quod audistis. Porta ergovetus aedificatur in Hierusalem, cum verbum fidei ac dilectionis, quod ab initio sanctæ ecclesiæ traditum est, vel recuperari in errantibus, vel in nuper credentibus coeperit institui.Et dimiserunt Hierusalem, &c.] Murus plateæ latioris estin Hierusalem, firmitas et munimentum perfectæ dilectionisin cordibus electorum, ad quem instructores ejus ædificandoperveniunt, cum in operibus caritatis proficiendo Conditori

et adjutori suo dicere possunt: Viam mandatorum tuorumcucurrimus, dum dilatares cor nostrum. Illa nimirum dilatatione mentis illustratæ, quæ et amicum in Deo, et inimicumdiligere possit propter Deum.Et portam vallis ædificavit Hamm, 850.] Scimus vallem J osaphat, quæ et Gehennon, hoc est vallis Ennon dicebatur, adorientalem plagam esse civitatis Hierusalem, per quam torrensCedron, cujus in evangelio fit mentio, si quando pluviarumvel nivium aquas recepit, a septentrionali in australem plagamdefluit. Sed et in occidentali parte ejusdem civitatis vallemGihon legimus, dicente libro Paralipomenon de Manasse regeJuda, quod et supra posuimus: Post hæc ædiücavit murumextra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle. Gihonautem nomen fontis, 'ubi est Salomon unctus in regem foriscivitatem. Sive ergo hanc, sive illam, sive aliam quamlibetejusdem civitatis vallem Ezras hoc loco significet, patet sacramentum, quia porta vallis ædificatur in Hierusalem, cum velimbutis nuper per notitiam fidei electis, vel reparatis in castitate fidei his qui aberraverant a doctoribus veritatis, interalia virtus humilitatis observanda præcipitur, per quam majore Dei gratia sublimari mereantur, dicente sancta scriptura :Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et inPsalmo: Et convalles abundabunt frumento, id est, humilesabundabunt donis supernae refectionis. Et bene post portamveterem, et murum plateae latioris, porta vallis aedificatur;quia nimirum post rudimenta catholicae fidei, quæ per dilectionem operatur, necesse est humilitas nobis, quæ est custosvirtutum, tenenda insinuetur; ut juxta præceptum viri sapientis, quanto magni sumus, humiliemur in omnibus.Et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii, &c.]Ferunt quia situs urbis Hierosolymorum ita molli clivo dispositus, contra aquilonem simul et orientem vergat, ut pluviaibi decidens nullatenus consistat, sed instar fluviorum perorientales defluens portas, cunctis secum platearum sordibus raptis, in valle J osaphat torrentem Cedronem augeat. Unde verisimile videtur, quia porta sterquilinii vocetur illa, per quam sordes et immunditiae consuescunt egeri.Nec minoris omnino virtutis atque utilitatis est, immundaquæque de civitate Domini efferri, quam in illa ea quæ

munda sunt aggregati. Portam ergo sterquilinii in Hierusalem ædificant, qui illos in sanctæ ecclesiæ ministeriumordinant, per quos vitiorum sordes ab electorum mentibusexpurgentur. Sed et corruptæ mentis homines ab ecclesiæfinibus arceantur, juvante eos atque enervante omnem impuritatem imbre gratiæ cælestis; ut juxta Psalmistam, Disperdantur de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem.Et quia. magnæ perfectionis est, cum quis per meritum humilitatis adeo proficit, ut erratus suos vivaciter inspicere, etefiicaciter deprehensos valeat expurgare; recte dicitur, quiaqui portam vallis aedificaverunt, ipsi etiam mille cubitos inmuro usque ad portam sterquilinii construxerint. Millennrius namque numerus perfectionem, cubitus vero operationem, quæ per manus et brachia fit, insinuat. Et illi in murosanctæ civitatis a porta vallis usque ad portam sterquilinii,mille cubitis aedificando perveniunt, qui percepta humilitatis gratia, tanta se industria perfectionis bonis operibusmancipant, ut omne rudus a se non solum noxiæ actionissive inutilis locutionis, verumetiam supervacuæ cogitationesejiciant.Et portam fontis ædzyïcavit Sellun, &c.] Pages Graece, Latine vicum significat. Narrant autem scriptores, quod ab eafronte montis Sion, quæ prærupta rupe orientalem plagamexpectat, intra muros, atque in radicibus collis, fons Siloeprommpat ; qui alternante quidem accessu aquarum in meridiem fluit, id est non jugibus aquis, sed incertis horis et diebusebullit, et per terrarum concava, et antra saxi durissimi, cummagno sonitu venire consuevit, quo scilicet uno fonte, et hocnon perpetuo, uti civitas perhibetur. Hujus ergo portamfontis hoc loco designatam intellige, maxime cum aperte subjungatur:Et muros piscinae Silae in hortum regis, &c.] Igitur Siloa,quod interpretatur missus, ubi cæcus natus et illuminatusest, Dominum Salvatorem, qui ad nostram illuminationem& Deo Patre missus est, significat; cujus fons aptissime idemPater, ex quo ipse natus est, potest intelligi. De quo benePsalmista: Quoniam apud te est fons vitæ, in lumine tuovidebimus lumen. Portaque fontis aedificatur in Hierusalem,cum ordinantur in ecclesia doctores, qui fidem divinæ æterni

tatis populis prædicent. JEdiücantur et muri piscinæ Siloæ,cum firmissima et inexpugnabilia scripturarum testimonia,quibus sacramentum Dominicæ incarnationis designatur, inmente fidelium radicantur. Qui videlicet muri divinorumeloquiorum in hortum regis perveniunt, cum agnitis Dominicæ dispensationis mysteriis, germana virtutum ipso summorege Domino Deo nostro opitulante proferre coeperimus.Perveniunt et .ad gradus usque, qui descendunt de civitateDavid, cum quis a generali fidelium vita spiritualibus desideriis ad cælestia proficere didicerit. Gradus namque quide civitate David ad inferiora urbis Hierosolymæ descendunt, auxilia sunt divinæ inspirationis sive protectionis,quibus paulatim excitamur, ut ad mania regni cælestisattingere valeamus. Fecit enim gradus David, quibus adcivitatem ejus ascendere debeamus, cum divina nos pietasordinem docuit virtutum, quibus cælestia petamus, cumeasdem virtutes exequendi nobis donum tribuit. De quibusnimirum gradibus Psalmista dicebat: Beatus vir cui estauxilium abs te, Domine; ascensus in corde ejus disposuit invalle lachrymarum, in loco quem posuit, &c. usque dum ait:Ambulabunt de virtute in virtutem; videbitur Deus deorumin Sion. Ad hos ergo gradus structores sanctæ civitatis,post muros piscinæ Siloæ, et post hortum regis aedificandoperveniunt, cum post ostensa Dominicæ incarnationis sacramenta, quibus cæca a nativitate gentilitas abluta et illuminataest, post inchoata per fidem germina bonæ operationis, doctores sancti diligentius ex tempore suis auditoribus profectusvirtutum ostendunt; quibus ad visionem sui Conditoris, fortisvidelicet manu ac desiderabilis, quod vocabit David, designatur, ascendant. Quos profectus gradus maxime in humilitateconsistere reverendissimus pater, nomine et vita Benedictus,intellexit, cum scala patriarchæ Jacob ostensa angelis peream ascendentibus ac descendentibus, iter ad cælestia nostrumesse designatum interpretans; gradus scalae ipsius incrementisac profectibus operum bonorum, quæ per humilitatem fiunt,solertissime. ac piissima inquisitione distinxit. Civitas autemDavid juxta literam mons Sion appellatur, qui a meridiepositus, pro arce urbis supereminet, et major pars civitatisinfra montem jacet, in planitie humilioris collis sita. Unde

scriptum est in libro Regum: Coepit autem David arcemSion, hæc est civitas David. Et paulo post: Habitavitautem David in arce, et vocavit eam civitatem David.Post eum ædijïcavit Nehemias, &c.] Nota David regem nonin Bethlehem, ut quidam autumant, sed in Hierusalem essesepultum; et quidem non sine certi ratione mysterii. Sicutenim in Bethlehem natus, atque in regem unctus, DominumChristum ibidem de suo semine nasciturum, atque a Magissub persona regis adorandum praefiguravit; ita et in Hiemsalem defunctus ac sepultus, ipsum Dominum in eademcivitate passurum ac sepeliendum, sed citius de sepulchroresurrecturum signavit. Post portam ergo fontis, et murospiscinæ Siloæ, qui in hortum regis, et usque ad gradus quidescendunt de civitate David, perveniunt, etiam usque contrasepulchrum ejusdem David mensura sanctæ civitatis protenditur; quia qui per fidem divinæ æternitatis prædicat, qui dispensationem Dominicæ incarnationis, qui fructificationemecclesiæ Christo adhærentis; de qua dicit ipse, Hortusconclusus soror mea sponsa; fidelibus declarat auditoribus,non eos tantummodo gradus bonorum operum, quibus adæternam patriam ascendant, debet imitari; sed et sacramentum Dominicæ passionis semper eorum necesse habetinsinuare memoriæ, ut per eum qui pro ipsis mortuus est acresurrexit, se quoque de regione et umbra mortis erigendos advitam, atque ad regnum coeleste ascensuros esse cognoscant.Bene autem sequitur:Et usque ad piscinam, &c.] Piscina namque grandi opereconstructa, potest non absurde scriptura divina intelligi ; quæSancti Spiritus opere confecta, lavacrum nobis ad expiandapeccata, simul et poculum salutaris gustus ministrat. Quæsi a Domino nobis in vinum conversa, hoc est in spiritualemsensum fuerit translata, gratiore nos suavitate veritatis inebriat. Ubi et domus est fortium ; quia quicunque crebriseloquiorum divinorum fluentis audiendo et operando reficiconsuerunt, contra omnes antiqui hostis insidias fortes reiiduntur et invicti. Post sepulchrum ergo David in sancta civitate piscina grandi opere constructa locatur, cui domus estfortium contigua ; quia per passionem Domini scripturarumnobis est abyssus patefacta, per quarum affluentiam corda

corroborata fidelium, et civitas Christi est cunctis hostibus in.expugnabilis reddita. DefiCientibus namque, vel obtentis abhoste aquis, facile capitur civitas. Et si hostis antiquus fontem& nobis abétulerit verbi Dei, nil obstat, quin continuo arcemnostræ mentis sævus impugnator atque eversor ascendat.Post eum ædificaverunt fratres eorum Levine, ga] Hucusqueprimus civitatis murus exstruitur, hinc mensura secunda, hocest muri interioris, de quo supra diximus, incipit. Undein hac descriptione dicitur, quia structorum plurimi contradomum suam aedificaverint; muro namque interiori domuscivitatis plurimæ, vel vicinæ erant, vel junctæ. Post constructionem ergo muri exterioris, sequitur et in nostra civitatemensura muri secundi, cum post operum ac linguæ perfectionem, quæ et hominibus apparere potest, magis in interioribusnostræ mentis Deo placere contendimus, ne quid videlicetvelamine concipere de his quæ interni arbitri oculos offenduntpræsumamus. Et bene dicitur, quia mensura secunda contraascensum sit firmissimi anguli aedificata ; firmissimus angulusquippe Dominus est, qui in sua fide ac dilectione Judaeorumpopulum adunavit et gentium; unde et in Psalmo, vel Esaia,lapis angularis est dictus. Contra cujus ascensum angulimensura secunda aedificatur, cum per munditiam piæ cogitationis ad visionem Conditoris nostri pervenire contendimus;cum etiam in hac vita retenti, crebro visionis ejus desideriosuspiramus. Sequuntur hinc plurimi structorum ordines,qui mensuram secundam aedificasse narrantur, quia maximasanctæ ecclesiæ structura in interioris est munimine virtutis,cum videlicet omni custodia servamus cor nostrum, quoniamex ipso vita procedit. De quibus sigillatim disserere, et adspiritualem cuncta intelligentiam trahere, nimis perlongumest.Nathinnei autem habitabant in Ophel, &c.] Nathinnei autemdicuntur esse Gabaonitæ, qui in ministerium domus Dominijuxta dispositionem J osue filii Nun, fideli devotione serviebant.Oþhel autem turris erat, non longe a templo, enormis altitudinis. Unde et Ophel, hoc est tenebrarum, sive nubili nomenaccepit, quod usque ad nubes erigeret, caput. Denique ubiin Michæa scriptum est, Et turris gregis nebulosa filiæ Sion;in Hebraeo pro turre nebulosa, turris Ophel scriptum est.

Meminit hujus turris, et in qua parte sit civitatis ostendit,liber Paralipomenon, referens de Manasse rege, quod et supraposuimus, quia aedificaverit murum extra civitatem Davidad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ pisciumper circuitum usque ad Ophel. Conveniebat ergo juxtasitum loci, ut ministri templi in vicina templi turre habitarent.Verum juxta sensum quoque mysticum, Nathinnei habitantin Ophel, hoc est in turre nebulosa, cum hi qui professionevitæ perfectioris Deo dicati sunt, in munimento atque altitudine virtutum et actionum semper et cogitatione commorarinon obmittunt; dicentes cum apostolo, Quia conversationostra in cælis est. De quibus et vulgi turba admirandocontestetur, dicens : Qui sunt isti qui ut nubes volant? ItemNathinnei habitant in Ophel, cum quique religionis habituinsignes, abdita. scripturarum, de quibus dictum est, Tenebrosa aqua in nubibus aeris; hoc est mystica scientia inprophetis illustrato corde penetrare, atque in horum lectionedie noctuque meditari didicerint. De quorum habitationeapte subjungitur: Usque contra portam aquarum ad orientemet turrem quæ preminebat. Porta namque aquarum Dominusest, qui quotidiana nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ præsentis deficiamus, irrigat. Quam videlicet portamintrare desiderabat Psalmista, cum dicebat: Sicut cervusdesiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te,Deus. Quæ porta congruenter ad orientem posita memoratur; quia nimirum idem Dominus, qui nos torrente suævoluptatis, ne sitiamus, inebriat; ipse nos dono visitationissuæ, ne in tenebris errorum caligemus illustrat. J uxta quodZacharias ait: Visitavit nos oriens ex alto, illuminare his quiin tenebris, et in umbra mortis sedent. Ipse etiam nospræsidio suæ protectionis, ne ab hoste contingamur, defendit.Unde bene sequitur: Et usque ad turrem quæ prominebat.Quod intelligens idem Psalmista, dicebat: Deduxisti me, quiafactus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Habitant ergo Nathinnei in Ophel, usque contra portam aquarumad orientem, et turrem quæ præminebat; cum fideles quiquelectionibus sacris dediti, divinæ pietatis et gratia debriariatque illustrari, et auxilio gaudent semper ab hoste tutari.

Et quia post præsentia virtutum dona ad videndam claritatemDominici hominis ascenditur, recte subinfertur:Post eos aedificaverunt Thecuamf mensuram secundam, 45's.]Murus quippe templi corpus est Domini Salvatoris, de quoipse Judæis ait, Solvite templum hoc, et' in tribus diebusexcitabo illud: quod videlicet templum corporis ejus, persecutores ejus in morte solverunt, sed excitatum, atque adcælos exaltatum, amatores in gloria viderunt, atque in æternum videre non cessant. A turre ergo magna et eminenti,usque ad murum templi structura sanctæ civitatis pervenit,cum justi quique ab altitudine contemplationis, qua mentemet in hac vita despectis temporalibus, ad cælestia desiderandasuspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicæincarnationis intuendam patefacta, etiam divinæ gloriæ æternitatem, ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba,Thecuani buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecuani hæc ædificaverint; doctorum namque est, quorum inomnem terram sonus exivit, vel præsentia Dei dona, velfutura in civitate ejus, hoc est populo fidelium patefacere.Sursum autem ad portam equorum ædificaverunt, 25-6.] Hujusportae meminit Hieremias, et eam in orientali plaga civitatisesse designat, scribens typice de sancta ecclesia : Et ædificabitur civitas Domino a turre Hananeel. Et paulo post:Usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portæequorum orientalis. Equi autem cum in bonam partemponuntur, sicut et asini et cameli et muli, aliquando conversosad Dominum populos gentilium, aliquando curas temporaliumrerum Domino animæ rite subjugatas indicant. Et sacerdotesmurum civitatis Dei ad portam equorum ædificaverunt, cumdoctores sancti post vocationem Judaicæ plebis, usque adintroducendos in sanctam ecclesiam gentium populos verbumdisseminando pervenerunt. Item ad portam equo:;um ædificant, cum sufiicienfia vivendi exempla præbent eis, qui adrefrænandos lascivos suæ carnis sive animæ motus sanctæecclesiæ januas intrant; vel certe cum suas ipsorum cogitationes, quibus necesse habent de victu sive habitu suo, suorumque tractare, ita disponunt, ut nequaquam hæ libertatemmentis, qua cælestia semper quærere proposuerant, retardent.

Ubi et bene de operantibus subditur, Unusquisque contradomum suam; qui sermo crebrius in hac constructionesanctae civitatis repetitur. Neque in expositione laborandumest, quomodo in sancta ecclesia contra domum suam quisquemurum virtutum aedificare, suamque mentem adversus insidiasdiaboli debeat munire ; ne ille qui quasi leo rugiens circuit,quærens quem devoret, ulla ex parte valeat irrumpere, dumsuum quisque corpus et mentem forti in Dominum fidepræmunierit. Sed et in eo quisque contra domum suamædificat, si illos qui sibi commissi sunt, diligenti custodiadisciplinæ regularis tutatur, ne vel incursu vitiorum, velhæretica possint persuasione decipi. Longum est de singulissanctæ civitatis ædiüciis vel ædificatoribus spirituali interpretatione disserere; quæ etiam nobis tacentibus, lector peritus facillime cognoscit. Tantum hoc notandum, quia quiportas et turres ædificant, per quas vel cives ingrediantur, velarceantur inimici, ipsi sunt prophetæ, apostoli, et evangelistae;per quos uobis forma et ordo fidei ac recte operationis,per quam unitatem sanctæ ecclesiæ intrare debeamus, ministrata est; quorumque verbis qualiter adversarios veritatis redarguamus ac repellamus, discimus. Qui vero reliquis verbisexstruunt, ipsi sunt pastores et doctores, quos secundo locoposuit apostolus, per quorum industriam usque hodie ea quæper magnos ecclesiæ architectos aedificata est fides catholica, per totum orbem servatur. Et sicut Nehemias cunctosex ordine éivitatis structores enumerans, perpetuo memoralesfacit; ita consolator nostræ paupertatis Dominus, omniumqui ecclesiam suam in electis ædificant, nomina conscribitin cælo. Sed videamus et reliqua.IN CAP. IV.CAP. xxx. Factum est autem, cum audisset Sanaballat, 850.]Plane hæc ira hæreticorum, hæc verba eorum sunt, qui seSamaritanos, hoc est custodes legis Dei frustra cognominant,cum sint maxime Deo contrarii ac legibus ejus, utpote jamdudum a domo David, hoc est ab unitate Christi et ecclesiæper haereses aut schismata, aut mala opera segregati; qui nesua forte impugnetur atque excludatur impietas, muros fidei 'ædiflcari metuunt. Hæc subsannatio omnium, qui dicunt seVOL. 1x. 0

nosse Deum, factis autem negant. Namque Samaritæ itaDomino serviebant, ut diis suis priscis non abrenuntiarent.Quos hodie typice imitantur, qui ita Christiani sunt, ut etventrem suum deum habeant, ut avaritiam sequantur, quammanifeste idolorum servitutem cognominat apostolus; etcæteris mundi illecebris mancipati, creaturæ magis inserviuntquam Creatori, qui est benedictus in secula. Et tales ergosicut haéretici nolunt ecclesiæ muros innovari, ne, crescentestatu pietatis, a sua cogantur impietate recedere. Tales solentimbecilles appellare J udaeos, hoc est confessores fidei, et facilea gentibus superandos, dum in quotidiano animarum certamine plus amant vitia quam virtutis victoriæ palmam obtinere. Et quia sunt inter hæreticos qui etiam pænitentibuspost lapsum dari veniam negant, recte ex horum personasubjungitur:Numquid aedificari poterunt lapidea, Q01] JEdificaveruntnamque lapides, combusti de acervis pulverum, atque in opussanctae Civitatis reponuntur, cum his qui vel igne persecutionum victi fidem negaverunt, vel delectationibus vitiorumsubacti, munditiam operis perdiderunt, miserante Dominoresipiscant; ut et integritatem catholicæ fidei constanti professione recipiant, et ornamenta virtutum moribus emendaticonsequantur.Sed et Tobias Ammonites proximus ejus ait, Edüïcent, 23a]Et hujus Tobiæ persona simul et verba hæreticis conveniunt.Persona quidem, quia patriarcha ejus Ammon de 'incesto etebrietate, et nocte et in spelunca conceptus est. Quæ cunctahæresiarchis aptari cuivis facillime liquet; quorum omnisorigo de voluptate carnali et immunditia, de tenebris errorumsive scelerum, de privatis conciliabulis, et non de publicosanctæ ecclesiæ symbolo progenita est. Quod vero idemTobias, qui bonus videlicet Domini interpretatur, non meritoac veritate, sed elatione ac superbia murum sanctæ civitatis dicit a vulpe posse transiliri ; vulpes hæreticos vocari in promptuest. Unde est illud Cantici canticorum, Capite nobis vulpespusillas, quæ demoliuntur vineas; quod est aperte dicere,Deprehendite, atque in lucem traducendo proferte putidas acdolosas hæreticorum versutias, quibus fructiferas fideliummentes corrumpere nituntur. Si ergo, inquit, ascenderit vul

pes, transiliet murum eorum lapideum. Si contra assertionemfidei illorum aliquis hæreticorum exsurrexit, statim superbit, etsuis pedibus subjiciet omnem fiduciam doctrinæ ipsorum,quam velut lapide firmo munitam, et in Chrilto esse fundatam gloriantur. Sed veniet hujusmodi blasphematoribus,quod sacræ hujus scriptor historiæ imprecando subjungit:Audi, Deus noster, quia facti sumus" despectui, &c.] Cuisimile est illud Psalmistæ de inimicis electorum, quasi subunius perversi specie loquentis: Convertetur dolor ejus incaput ejus, et in verticem ejus iniquitas ejus descendet.Et oravimus Deum nostrum, &c.] Hoc est unicum adversushostes universos ecclesiæ sufl'ugium, oratio videlicet ad Deum,et industria doctorum, qui die noctuque in lege ejus meditantes, corda fidelium contra insidias diaboli ac militum ejusprædicando, consolando, exhortando præmuniant.Diæit autem Judas : Debilitata est fortitudo portantis, &c.]Judam dicit tribum filiorum Juda. Quod autem queriturmurum aedificari non posse, eo quod humus nimia esset inloco muri congesta, quæ prius esset exportanda, ut sic fundamenta muri in viva terra possent imponi ; convenit parabolædomus evangelicæ, cujus instructor fodit in altum; elataqueterræ congerie posuit fundamenta super petram, quæ nulloaquarum ventorumve possent impetu dejici. Prius enim decorde nostro egerenda est terrenarum humus concupiscentiarum, ac dein firmus atque inexpugnabilis bonorum operum murus supra fundamentum fidei construendus; nam quisuper humum ac rudera infirmarum cogitationum ædificiumsanctæ actionis erigere conatur, fallitur, et pro domo sivecivitate, mox ut procella tentationis ingruerit, ruinam seseædiücasue comperiet.Et dixerunt haste: nostri: Nesciunt et ignorent, &c.] Ethæc in aedificio spirituali semper agi solent. Manet enimindefessus hostis cum satellitibus suis, immundis videlicetspiritibus et hominibus malignis, qui opera fidei ac virtutumminus curantes, impedire, et quantum valent semper expugnare contendunt, mentemque fidelium mucrone pravæ suggestionis interficere satagunt. Verum nobis contra hæc Deiarmatura juxta apostolum sumenda est, ut possimus resisterein die malo, et in omnibus perfecti stare. Bene autem dictumc 2

est, quia statuerit post murum per circuitum populum cumarmis, ut agmine armatomm circumdati structores, liberioremanu ac securiore muro ædificando insisterent. Dispertitinamque sunt gradus fidelium, et alii bonis operibus intusomantes, ecclesiam aedificant; alii armis sacræ lectionis muniti, contra impugnantes eandem ecclesiam haereticos invigilant. Hi religiosa devotione proximos in fidei veritate confortant, illi adversus diaboli vel vitiorum tela, quibus eandemfidem expugnare laborant, necessarium certamen exercent,atque ab ovili Dominico insidiantes lupos pastorali sollicitudine repellunt.Factum est autem cum audissent inimici nostri, nuntiatumesse nobis, dissipavit Dem consilium eorum, &c.] Et in spirituali aedificio, si apostolicis semper fuerimus armis induti,dissipabitur consilium diaboli et angelorum ejus, qui nosdebellare desiderant.CAP. xx. Et factum est a die illa, media pars juvenum faciebat opus, &c.] Notandum enim, quia non solum pars juvenum media faciebat opus, et pars media parata erat adbellum,sed et iidem ipsi qui faciebant opus juvenes, gladio erantaccincti. Tanta namque versutia hostis antiqui, tantus estfuror militiæ ejus contra ecclesiam dimicantis, ut non solumprædicatores veritatis, sed et ipse Dei populus semper adversus machinas illius vigilare, et velut in acie debeat stare.1Edificantes namque gladio accinguntur renes, cum hi quibonis insistere operibus, qui commissos sibi regulari curantratione disponere, (hoc est enim vivos lapides in aedificiosanctae civitatis ordine competenti locare,) fluxa in se luxuriæacumine verbi Dei restringere satagunt. Nec prætereundum,quia cum David sive Salomon eandem civitatem aedificarent,nil de armatis structoribus vel adversariis impugnantibusrefertur; verum destructa ob scelera eorum urbs majorelabore ac industria reficitur, quia et talis est aedificatio spiritualis, quæ in animarum salute geritur, ut in baptismate,renati per fidem et confessionem Sanctæ Trinitatis absqueullo nostro labore per. gratiam Dei civitas ac domus ejus effi—ciamur. Et si post ablutionem sacri fontis, diabolo seducentead peccata relabimur, et virtutum moenia nostrorum hostisvictor igne vitiorum dejicit, gravioribus necesse est orationis,

aülictionis, vigiliarum, eleemosynarum, et vitæ arctioris studiis, ea quæ perdidimus bonorum operum ædificia reparemus.Nam et expertis vitiorum illecebris, diflicilius quam incognitiscaremus; minorisque laboris est incognitam carnis caverevoluptatem, quam rejicere cognitam.Unusquisque cum- puero suo maneat, &c.] Nota quantumstudii in operando habuerint, qui etiam noctu in labore perstiterunt. Sic fecit apostolus, qui nocte et die operabaturmanibus suis, ne quem credentium victum quæritando fatigaret. Nisi forte ita sibi vices successisse credendi sunt adoperandum, ut alii per diem laborarent in opere muri, aliiexcubias noctis contra irruptiones agerent hostium. Nam etnostræ civitatis exstructores utrumque simul faciunt. Idemque ipsi qui fideles instituendo ecclesiam ædificant, etiamincredulos et contradictores arguendo ab ecclesiæ læsione 'propellunt.IN CAP. V.CAP. xxx. Et factus est clamor populi et warum qius magnus, &c.] Desiderabat quidem populus murum construere civitatis, sed magnitudine famis ab opere sancto præpediebatur.Quam videlicet famem non solum penuria frugum, sed etprincipum avaritia fecerat, cum ab eodem populo majoraquam reddere poterat tributa exigerent, quod apud nos quotidie eodem ordine fieri videmus. Quanti enim sunt inpopulo Dei, qui divinis libenter cupiunt obtemperare mandatis, sed ne possint implere quod cupiunt, et inopia rerumtemporalium, ac paupertate et exemplis retardantur eorum,qui habitu religionis videntur esse præditi, cum ipsi ab eisquibus præesse videntur, et immensum rerum seculariumpondus ac vectigal exigunt, et nihil eorum saluti perpetuæ,vel docendo, vel exempla vivendi præbendo, vel opera pietatisimpendenda conferunt. Atque utinam aliquis diebus nostrisNehemias, id est, consolator a Domino adveniens, nostroscompescat errores, nostra ad amorem divinum præcordiaaccendat, nostras a propriis voluntatibus ad constituendumChristi civitatem manus avertens confortet. Sed videamusjuxta literam, quia triplici disiinctione miser afflicti populiclamor augebatur. Quidam namque fame coacti, filios suos

ditioribus cibo vendere disponebant; alii liberis parcentes,agros potius ac domos suas pro cibo dare volebant ; nonnulliecontra prohibentes et liberorum et agrorum venditionem,tantum hoc persuadebunt, ut mutuo sumerent pecuniam intributa regis, datis loco pignoris agris suis et vineis, donecredeunte copia fertilitatis ac frugum possint restituere foenemboribus quod mutuo accepissent. 'Et increpuit (mtimates et magistratus, &c.] Quasi dux optimus militia: cælestis, et sapiens architectus civitatis Dei, quodoptimates et magistratus populi facere voluit, prius se ipsefecisse declaravit ; eleemosynam videlicet pauperibus dandam,et nihil ab eis quærendo, nisi custodiam legis Dei, et ædificationem civitatis ejus. In qua videlicet lectione, non nos allegoriæ sensum inquirere, sed ipsum literæ textum oportetdiligentius operando servare; ut videlicet exceptis quotidianiseleemosynarum fructibus, curemus, ubi tempus generalefamis et inopiæ populum afliixerit, et ea quæ possumus indigentibus commodare, et illa quoque, quæ a subditis quasijuste solebamus exigere, tributa dimittere eatenus, quatenuset nostra nobis Pater debita relaxet. Terribilis autem nimiumhuic lectioni imponitur clausula, cum dicitur:Insuper et sinum meum eæcussi, et diri, &c.] Quicunqueenim vel misericordiam pauperibus dare recusat, vel ab eisquod non habent reddere, velut juste exigere non erubescit,hic de domo sua excutitur, videlicet de coetu sanctæ ecclesiæ, in qua mansurum se perpetuo credebat, ejectus. Excutitur et de laboribus suis, fructu nimirum bonorum operum,in quibus Ie laudabiliter desudasse arbitrabatur, privatus.N eque enim labores sine pietate exhibiti, fructuosi apud Dominum fieri possunt. Quantum vero hæc Nehemiæ objurgatio sive imprecatio corda omnium commoverit, aperte declaratur, cum protinus subinfertur:Et dixit universa multitudo, Amen, &c.] Cum enim auditaejus contestatione, omnes Amen responderunt, ac Deum collaudantes fecerunt quæ jusserant; constat profecto, quia nontimore coacti, sed intimo cordis affectu ejus dicta susceperunt.CAP. xxn. A die autem illa qua præceperat mihi, ut essemduæ, &c.] Hoc exponens typice, dicit apostolus: Quia Dominus statuit eos qui evangelium annuntiant, de evangelio

vivere; ego autem nullo horum usus sum. Duodecimautem annis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatuvivebat, ut annonas quæ ducibus debebantur, ipsi non comederent, quo per hoc mystice insinuaret, apostolicum illudesse opus, cum quis in regimine plebis Dei promotus, opusquidem rectoris nobiliter ecclesiam ædificando exercet, sedquæstum exercitii ab eis quos prædicando, ac bene vivendoregit, terrena commoda expectanda non quærit.IN CAP. VI.CAP. XXIII. Factum est autem cum audisset Sanaballat etTobias, &c.] Hostes sanctæ civitatis suadent Nehemiæ adcampestria descendere, fædusque pacis secum inire, mactatissimul vitulis in testimonium fæderis compacti. Verum ille,ne opus religiosum negligatur, in montanis perseverat. Sicet hæretici ac falsi catholici volunt ea conditione veris catholicis consortium pacis habere, ut non ipsi ad arcem ecclesiasticæ fidei, aut operationis ascendere consentiant, sedpotius eos quos in culmine virtutum commorantes aspiciunt,ab infima operum sive dogmatum pravorum descendere cogant. Et bene in campo uno volunt cum Nehemia pactuminire ; quia nimirum in eandem libertatem vitæ lautioris,quam ipsi sequuntur, omnes quos seducere possunt, resolvidesiderant. Bene idem pactum cum eo in vitulis pariter mactatis volunt inire, quia falsi fratres orationis sive actionis suæDeo hostias una cum veris catholicis gestiunt offerre, quatenus et ipsi veraciter fideles crediti, per viciniam communioniseosdem veros corrumpere catholicos possint. Verum Nehemias personam fidelium doctorum tenens, nequaquam ad profanos descendere, neque eorum hostiis inquinari sentit, sedlinconceptis virtutum operibus devotus persistit; et quo acriusterrere nitebantur inimici, eo magis ipse bene operando terribilis eisdem inimicis fieri contendit. Unde et in sequentibusdicitur:Omnes autem hi terrebant nos, &c.] Ergo et in spiritualistructura, quia versutus hostis semper manus nostras tentatimpedire, semper eas ipsi in bona actione divino auxilio confortare curemus. .Et ingressus cum domum Samaiæ, &c.] Pulsatus insidiis

.hostium Nehemias, domum Samaiæ quasi amici et fratrisingreditur; sed et ipsum insidiatorem atque hosbem invenit,utpote externorum donis et amicitia corruptum; sempernamque habent electi foris pugnas, intus timores; nec solumapostoli, sed et prophetæ periculis ex genere, periculis exgentibus, periculis ex falsis fratribus suspectam vitam agebant.Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul,&c.] Mensis Elul secundum Hebraeos sextus anni est mensis,qui apud Romanos appellatur September. Et recte murussanctæ civitatis sexto anni mense completur, ut etiam hocultimo tempore perfecta fidelium sive pænitentium seu innocentium actio designatur. Nam senario numero solet perfectio boni operis designari; vel quia Dominus sexto diecreationem mundi consummavit, atque in septimo requievit;vel quia nos in sex hujus seculi aetatibus bonis desudare operibus, in septima autem, quæ est in alia autem vita, sabbatismum animarum voluit sperare. Recte vicesimo quinto ejusdemmensis die completur, propter quod videlicet quinque corporissunt sensus, quorum ministerio bona foris operari debent.Sicut enim quinarius numerus simplex hos solet sensus figurare ; ita idem per seipsum multiplicatus, atque ad xxv. perductus, eosdem ipsos majori perfectione demonstrat. Perficimus igitur murum Hierusalem vicesimo quinto die mensis sexti,cum omnes corporis nostri sensus diligenter divinis mancipantesservitiis, cæpta virtutum studia ad finem firmum perducimus,et quæ ad munitionem catholicae pacis fideliter agere cæpimus, eflicaciter Domino adjuvante complemus. Qui videlicetmurus bene etiam quinquaginta et duobus diebus diciturcompletus; quinquagesimus namque pænitentiæ ac remissionis est Psalmus, in quo etiam de hujus ædificatione civitatis specialiter orat Propheta, dicens : Benigne fac, Domine,in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Hierusalem.Quinquagesima die Dominicae resurrectionis venit in ecclesiam primitivam Spiritus Sanctus, per quem nobis et devotiopænitendi infunditur, et pænitentibus donum veniæ confertur. Duo autem sunt præcepta caritatis, Dei videlicet amor,et proximi, quibus donata nobis per Spiritum Sanctum indul-,gentia peccatorum, pro æternæ perceptione vitæ laborare

jubemur. Ideoque aptissime murum sanctæ civitatis, quæab hostibus erat diruta, reædificantes cives illius in quinquaginta et duobus diebus restaurant, quia hæc nimirum est justorum in hac vita perfectio, ut et quæque deliquerint posnitendo, per gratiam divinæ inspirationis castigant, et deincepsse in Dei et proximi dilectione bonis operibus adornent.CAP. XXIV. Factum est autem ut timerent universaegentes, &c.] Qui ante structores sanctæ civitatis terrere quærebant, ut eos ab operando retardarent, nunc completa ejusdem civitatis constructione timent ipsi, atque animo concidunt, agnito quod aedificatio illa Deo auctore cæpta esset,atque completa. Sic et in sancta ecclesia, cum caritatis, continentiæ, pacis, et cæterarum virtutum structura firma surrexerit, timent immundi spiritus, et viribus nostris efl'ugataeorum tentatio repellitur, atque ad nostram potius victoriamproficit. Quod et de hæreticis æque ac falsis catholicis accipipotest; qui constanti bonorum fide per dilectionem operanteaut corriguntur emendati, aut manifestati caventur, et ecclesiæ finibus expelluntur.IN CAP. VII.Postquam autem aedificatus est murus, &c.] Et in spiritualisensu, ubicunque ecclesiæ murus collectis ad fidem novispopulis, vel correctis his qui erraverunt, aedificatus fuerit,mox ponendæ sunt valvae disciplinæ regularis, ne antiquushostis, qui quasi leo rugiens circuit, usquam in ovile fideliumvaleat irrumpere. Recensendi sunt janitores, cantores, etLevitæ, qui easdem valvas custodiant; quorum personamomnium doctoribus sanctis "convenire perspicuum est. Janitores quippe sunt, qüi claves regni cælorum perceperunt, utdignos quidem humilesque suscipiant, superbos vero ac immundos ab ingressu supernæ civitatis arceant, dicendo : N onest tibi pars neque sors in sermone hoc; cor enim tuum nonest rectum coram Deo. Cantores sunt, qui dulcedinem ejusdem patriæ coelestis auditoribus suis pia voce prædicant.Levitæ sunt, qui erga obsequium divini cultus semper invigilant. Præcepit autem Nehemias, ne aperiantur portæ Hierusalem usque ad calorem solis, hoc est toto tempore noctis,ne videlicet aut obbectis tenebn's hostis irrumpat, aut certe

aliquis civium incautus exiens, ab hoste captus pereat. Quodetiam in hujus seculi nocte tota custodes animarum debentsolerter agere, ne observantia piæ conversationis neglecta,diabolus aut cohortem fidelium perturbaturus subintret, autde ipsorum numero fidelium quempiam perditurus rapiat.Apparente autem Sole Justitiæ, et clarescente luce futuræbeatitudinis, jam non opus erit claustris continentiæ; quianec adversariis ultra dabitur facultas impugnandi sive tentandi fideles, utpote sempiterna cum suo principe ultionedamnatis. Uude in Apocalypsi sua J oannes de futura ejusdem sanctæ civitatis gloria dicit: Et portae ej us non claudentur per diem, nox enim non erit illic.Et posui custodes de habitatoribus Hierusalem, &c.] Custodesanimarum non sunt de neophytis, nec de turba vulgari, sedde illis constituendi, qui a certamine vitiorum Dei gratialiberati, jam mentem in Hierusalem, hoc est in visione tranquillæ pacis habere consuerunt, qui dicere valent cum apostolo: Nostra autem conversatio in cælis est. De quibusbenedicitur, quia constituerit singulos per vices suas; ut hisvidelicet cursu suo consummato, de hac luce subtractis, aliimox eorum loco regimini praeferrentur fidelium. Neque ullotempore desunt, qui pro pace sanctæ ecclesiæ propter timoresnocturnos excubare satagant, currente semper ad finem usqueseculi veritate sermonis prophetici, quo eidem ecclesiæ dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Bene quoque subjungitur, Et unumquemque contra domum suam. Sic etenimcustodia sanctæ ecclesiæ rite perficitur, si quisque ita sollicitudinem omnium gerat fidelium, ut specialiter eis est prælatus, quibus Deo auctore curam studii diligentioris impendat.CAP. xxv. Civitas autem erat lata himis et grandis, &c.]Hæc illi tempori typice conveniunt. Cum disseminato perapostolos longe lateque verbo Dei totus orbis novum fideigermen accepit, et necdum ecclesiæ ædificatæ, sed tantumauditu et sacramentis verbi, populi adhuc rudes erant imbuti.Dedit autem Deus in corde meo, &c.] Idcirco congregatis inse non solum optimatibus et magistratibus, sed et omni vulgo,diligenter eorum numerum recensere curavit, ut perfecta omnium summa discernere posset, qui in urbe ipsa Hierosolymorum, qui vero aliis in civitatibus habitare deberent.

IN CAP. VIII.CAP. xxvr. Et venerat mensis septimus, 856.] Quæren'æNehemia providere ac disponere qui in civitate, quam ædificaverant, habitare deberent, supervenit mensis septimus ; namlonge aberant. Cum enim murus esset vicesimoquinto diesexti mensis completus, non plus ad exordium septimi mensisquam quinque dies supererant. Qui videlicet mensis septimus a prima sua die usque ad vicesimam secundam totuslegitimus cærimoniis erat consecratus; quibus rite celebratis,sic deinde ad disponendos conditæ urbis mansores, cum principibus et plebe reversus est. Ubi notanda devotio simul etconcordia populi, qui quasi vir unus, hoc est una eademquefide ac dilectione ad templum Domini convenit; rogaveruntque ipsi pontificem suum, ut allato libro, mandata sibi legis,quæ agere debeant, replicaret, ut cum civitate ædificata, operis quoque placiti Deo structura consurgeret, ne sicut anteapropter negligentiam religionis,eivitatis etiam ruina sequeretur. Et bene sexto mense civitas exstructa, septimo ineam populus ad audiendam legem congregatus est; sextaquippe dies in lege operandi, septima est requiescendi. Ethaec est post bonum opus nostrum dilectissima atque acceptissima Domino quies nostra, ut abstinentes ab opere servili,hoc est peccato, audiendis diligentius, atque implendis ejusmandatis operam demus. Unde et in principio ejusdemmensis septimi statuta erat solemnitas tubarum, quarum cantupopulus inter orationes et hostias ardentius ad memoriamdivinæ legis excitaretur. Et nunc quoque intellectu spirituali oportet, aedificata civitate sancta, sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores; quia nimirum necesse est,ut initiatus sacramentis coelestibus populus, etiam sacris eloquiis ex tempore solertius, qualiter vivere debeat, instruatur.Quod autem congregatum dicit populum ad plateam, quæ estante portam aquarum; portam aquarum reor diei in atriosacerdotum, quo templum omni ex parte per quadrum eratcircumdatum, maxime ad orientalem plagam templi, ubi eratmare æneum ad lavandas manus pedesque introeuntium templum, ubi decem luteres ænei ad lavandas hostias; ubi etiamaltare holocausti, inter quod et templum lapidatus est Zacha

rias filius Barachiæ. Non autem populus intra hujus portam atrii intrandi habebat licentiam, sed tantum sacerdotesministri Domini. Populus autem extra hanc portam, etmaxime in platea, quæ ad orientalem ejus erat plagam, adaudiendum verbum, sive ad orandum stare solebat. Beneergo ante portam aquarum collectus est populus, qui perantistitem suum fluentis scripturarum erat spiritualiter potandus.Stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum, &c.] Hujusloci videtur meminisse scriptura Paralipomenon, ubi dictumest: Quia stetit Salomon coram altare Domini, ex adversomultitudinis Israel, et extendit manus suas. Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ,habentem quinque cubitos longitudine, et quinque cubitoslatitudine, et tres cubitos in altum, stetitque super eam. Inmedio namque basilicæ, in medio dicit atrii sacerdotum, quobasilica major atriorum exteriorum omni ex part'e templi eratcircumdata. De quibus superius in eodem libro scriptumest: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem.Verum Salomon, quasi rex, basim fecit æneam ; porro Ezras,quasi minoris potentiæ, gradum ad loquendum constituit ligneum, sicut etiam Salomon sive Moyses altare holocaustifecerunt æneum, pro quo filii transmigrationis reposueruntlapidem. Sed non est putandum, minoris sacramentum perfectionis ligneum gradum, quam basim habere æneam. Quodenim sæpe dictum est, sicut æs pro diurnitate perdurandi,vel suavitate sonandi, divinis competit sacramentis, quæ nulla 'seculorum longitudine deficiunt, et in omnem terram exiitsonus eorum; ita etiam lignum eisdem aptissime congruit,propter videlicet trophæum Dominicæ passionis. Super universum ergo populum pontifex eminet, quando is qui gradumdoctoris accipit, merito vitæ perfectioris actionem vulgi transcendit. Stat autem in gradu ligneo, quem fecerat ad loquendum, quando singulari imitatione Dominicæ passionis altiorem se cæteris facit. Unde merito fiduciam libere verbumDei prædicandi obtinebat. Nam qui passionem Domini prosuo mödulo contemnit imitari, necdum gradum ligneum,unde infirmis superemineat, ascendit. Ideoque necesse esttalis scriba trepidus præcepta Dei prædicet, timens vel eru

bescens ea quæ ipse non fecit, aliis facienda proponere. Undeapte in sequentibus adjungitur:Populus autem stabat in gradu suo.] Cum enim præsules,quantum honore præstant, tantum etiam bonis operibus subditos anteire satagunt, tunc et iidem subditi bonis eorumincitati exemplis, suæ gradum vitæ jam devoti exsequuntur;eorumque piis exhortationibus admoniti, lachrymas pro admissis erratibus, sive etiam pro desideriis patriæ cælestis crebras fundere delectantur. Unde et hic quoque apte subjungitur:Flebat autem omnis populus, cum audiret verba legis.] Verumquia iidem doctores sancti, qui mentes auditorum suorum etlectionibus sacris et devotis suis exhortationibus ad lachrymas excitant; easdem quoque lachrymas consolantur, dumsempiterna illos gaudia secutura esse promittunt. Rectesubjungitur:Et dim't eis: Ite, et edite pinguia, &c.] Sanctus namquenobis dies Domini est, cum verbis illius audiendis atqueimplendis operam damus. In quo videlicet die nos, quamvisextrinsecus tribulationum adversa perpessos, spe gaudentesesse oportet,juxta illud apostoli: Quasi tristes, semper autemgaudentes. In quo etiam edere pinguia, et mustum biberejubemur; hoc est, de collata nobis divinitus ubertate bonæactionis, et de ipsa audiendi dulcedine verbi Dei gaudere.Mustum namque est vinum melle dulcoratum, unde et GræceOinomeli vocatur. Sed et de eisdem saluberrimæ nostræmentis epulis, ei qui sibi non præparavit, partes mittere præcipimur, ut videlicet infirmiores proximorum conscientias,yel exemplo piæ actionis, vel suavitate devotæ admonitionisconfortare curemus, quatenus et ipsorum animæ juxta Psalmistam, Sicut adipe et pinguedine supernæ largitatis abundantia repleantur, labiisque exultantibus laudent nomenDomini. Hunc autem locum nos etiam juxta literam decetimitari; ut cum videlicet diebus festis, post orationem, lectionem, Psalmorum studia completa, carnis curam reficiendoagere disponimus, pauperibus quoque et peregrinis partemdare meminerimus.CAP. xxvn. Et invenerunt scriptum in lege, praecepisseDominum, 8312]- Hæc in Levitico plenius scripta sunt, et quod

in memoriam fieri jussa sint itinei'is illius longissimi, quoeducens ex [Egypto populum suum Dominus, XL. annis indeserto in tabernaculis fecit habitare, quotidie illis per Moysenlegis suæ præcepta depromens. J uasa est autem fixio tabernaculorum, quod Græce dicitur Scenopegia, annis omnibusseptem diebus, id est, a quintodecimo die ejusdem septimimensis, usque ad vicesimum secundum. Cujus observantiæsacramentum merito est nobis spirituali inquisitione perscrutandum, maxime cum Dominus in evangelio eidem festivitatiadesse dignatus sit, eamque, populum affatus confluentem,suis sacrosanctis dedicaverit verbis. Et nostri ergo patresliberati sunt ab Egyptiaca servitute per sanguinem Agni, etadducti per desertum XL. annis, ut venirent in terram repromissionis, quando per Dominicam passionem liberatus estmundus a servitio diaboli, et per apostolos primitiva ecclesiacongregata est, quæ quasi per desertum XL. annis ducta est,donec veniret ad promissam in cælis patriam. Quæ ad imitationem jejunii quadragenarii, quod Moyses et Elias, et ipseDominus implevit, in magna continentia vitam ducere solebat,semper æternam sitiens patriam; et ab universis mundi hujusprorsus sequestrata illecebris, quasi secretam in quotidianadivinæ legis meditatione conversationem gerebat. Ad cujusmemoriam eodem tempore et nos debemus manere in tabernaculis, exeuntes de habitaculis nostris, hoc est relictis secularibus delectationibus peregrinos nos esse in hac vita, etpatriam habere in cælis confiteri ; atque ut ad eam citius perveniamus, desiderare. Et hoc in die solenni mense septimo,id est, in luce gaudii cælestis, implente cor nostrum gratiaSpiritus Sancti, quæ septiformis a propheta commendata est.In quibus videlicet tabernaculis septem diebus manere præcipimur; quoniam omni tempore vitæ hujus, quam tot diebus circumagimus, animo nos retinere oportet, quia incolæsumus apud Deum in terra, et peregrini sicut omnes patresnostri.Egredimini, inquit, in montem, &c.] Et nos egrediamur demansione quadam quasi generalium cogitationum, in altitudinem sanctarum scripturarum crebrius meditandam; et afferamus nobis inde, quasi frondes olivæ fructus misericordiæ,quibus pauperes recreando nos simul ab æstu tentantium

vitiorum obumbremus; et frondes ligni pulcherrimi, quodJudæi cedrum vocant, fructus nimirum caritatis, quæ interomnes pulcherrima et eximia est virtutes, per quam etDominus noster lignum crucis pro nostra salute conscenditCujus passionem dum et nos, in quantum possibile est,imitamur, frondibus profecto ligni pulcherrimi protegimur.Afi‘eramus et frondes myrti, in modificatione libidinum etvitiorum omnium. Nam et magi Domino myrrham offerentes,in munere docuerunt typice, eos qui J esu Christi sunt, carnemsuam cum vitiis et concupiscentiis crucifigere debere. Itemfrondes myrti ad faciendum sibi umbraculum affert, quicunque potest dicere: Quia Christi bonus odor sumus Deo,in omni loco. Afl'eramus et ramos palmarum, qui manusvictricis ornatus est, ut victricem gulæ,' iræ, avaritiæ, cæterorumque vitiorum mentem semper geramus, semper hostibuscunctis existere fortiores curemus; quatenus illorum in futuromereamur esse consortes; de quibus ait in Apocalypsi suaJoannes: Stabant ante thronum in conspectu Agni, amictistolis albis, et palmæ in manibus eorum. Frondes quoqueligni nemorosi, hoc est reliquarum ornamenta virtutum;de quibus omnibus mystica nobis tabernacula facimus, cumbonis delectati operibus animum totum a mundanis abstrahimus illecebris.Et egressus est populm, et atlulerunt, &c.] In domate dicit,in tecto domorum. Nam in Palæstina non habent culminain domibus, sed æquales sunt domorum omnium summitates,superpositis trabibus ac tabulis. Unde in lege præceptumest, ut quisque domum ædificet novam, faciat luriculam incircuitu tecti, ne quis ex eo delapsus, periculum mortisincidat. Ita unusquisque nontrum egressus facit tabernaculain domate, id est, in tecto domus suæ, cum habitaculumsuæ carnis animo transcendens, affectus ejus noxios sedulasupernæ lucis ac libertatis meditatione calcaverit. Quodipsum et in atriis nostris facimus, cum mente ad cælestiaflagrante, quasi extra mundum consistimus, cujus mansionemnos ocius relinquere desideramus. Facimus et in atriis domusDei, quando etsi necdum aulam supernæ habitationis licetingredi, in ejus tamen vicinia totam nostræ cogitationismemoriam sedemque collocamus. Facimus et in platea portæ

aquarum, cum dilatato corde nostro in via mandatorum Dei,sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat animanostra ad Deum vivum. Facimus et in platea portæ Ephraim,hoc est,frugiferi sive crescentis, quando in eadem amplitudineliberi cordis ita proficimus, ut patefacta nobis a Dominoporta justitiæ, semper in illo crescamus in salutem, ac majoribus per dies bonæ actionis frugibus abundare mereamur.Legit autem in libro legis Dei, &c.] Quantum literæ sensuspatet, ipsa quidem scenopegia septem diebus agi solebant, idest, a quintadecima die mensis septimi lunæ, usque ad vicesimam primam. Deinde octava die, hoc est vicesima secundamensis, denuo collecta populi agebatur majori festivitateinsignis. Scriptum namque est in Levitico: A quintodecimodie mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructusterræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus. Deprimo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. Sumetisquevobis die primo fructus arboris pulcherrimae, &c. Legit ergoEzras septem diebus scenopegiorum populo in libro legis Dei;quia nimirum hæc est vera nostra in hac vita solennitas mentis,ut per dies singulos, id est, per omnia bona opera, quibus aDomino illustramur, legendis, audiendis, faciendis ejus sermonibus intento corde vacemus. Incipit autem hæc solennitasa quintodecimo die mensis, quando luna nocte plenissima est,cum omnes mentis nostræ tenebræ clarissimo Christi lumineresolvuntur. Sequiturque eandem dies octavus sabbati, id est,requiei, videlicet tempore resurrectionis in vita futura ; cujusgaudiis interim in spe sublevamur, tunc in re ipsa perfruemur,cum exoptatissima illa collecta, omnis sanctorum coetus, etangelorum scilicet et hominum, in conspectu sui Conditoriscongregatus, et nunquam segregandus exultaverit.IN CAP. IX.CAP. xxvm. Convenerunt filii Israel in jejunio etsaccis, &c.] Notanda deVotio correcti post captivitatem populi,ut completa rite solennitate, quæ per legem Domini mandataest, una tantum intermisso die, mox in jejunio et in poenitentia ipsi sua sponte convenirent ; et quod diebus lectionumsanctarum ac lætitiæ gerendum audierant, diligenter ex tempore gererent, separanda scilicet seipsos et mente et corpore a

consortio eorum qui alieni a Domino esse, et ab ejuscultura comprobantur; ne rursus per societatem et exemplareproborum inciderent in mala captivitatis et ærumnæ; quætamen vix post longa temporum sive seculorum volumina seseevasisse cernebant. Et quid de his nobis mystice tractandum,nisi ut talium exempla secuti, quicquid in publica synaxsi velauditorio faciendum cognovimus, denuo mutua inter noscollatione tractemus; et qualiter singula hæc castigationecordis sive corporis nostri complere valeamus, solerti indagineperquiramus? Quorum maxima probatur industria vitæ correctioris, dum subditur:Et consurreæerunt ad standum, et legerunt, &c.] Quis enimnon miretur populum tam eximiam habuisse curam pietatis,ut quater in die, hoc est primo mane, tertia hora, sextaet nona, quibus orationi sive psalmodiæ vacandum erat,auditui se legis divinæ contraderent, quo, innovata in Deummente, purior ac devotior ad deprecandam ejus misericordiamrediret; sed et in nocte quater, excusso torpore somni, adconfitenda peccata sua et postulandam veniam exsurgerent.Quo exemplo reor in ecclesia morem inoluisse, ut per singulasdiumæ psalmodiæ horas lectio una de veteri sive novotestamento cunctis audientibus ex corde dicatur; et sic apostolicis sive propheticis confirmati verbis, ad instantiam orationis genua flectant. Sed et horis nocturnis, cum a laboribuscessatur operum, liberas auditui lectionum divinarum auresaccommodantur.CAP. xxxx. Et diz-it Ezras.- Tu ipse, Domine, solus, &c.]Quod supra dictum est, Quia confitebuntur peccata sua etpeccata patrum suorum; plenius Ezra deprecante qualitersit factum ostenditur. Quod vero in conclusione dicit, Superomnibus ergo his nos ipsi percutimus fædus et scribimus ; etsignant principes nostri, Levitæ nostri, et sacerdotes nostri, etcætera ; manifestius ostenditur, quanta gratia devotionis omneseorum personæ novum post festa scenopegia conventumfecerint, ut videlicet se tota intentione a scelerum contagiisexpurgatos, divino fæderi conjungerent, ipsamque fæderissancti conditionem et sermone confirmarent et scripto, ac siab impiorum consortio separati, securiores implerent opus,von. 1x. D

quod jamdudum cæperant; id est, congruos factæ urbis civesde numero piorum instituerent.IN CAP. X.CAP. xxx. Signatures autem flaunt Nehemias Athersata,&c.] Alia translatio habet, Nehemias, qui Athersatha; eratenim idem Nehemias binomius. Unde et singulariter subinfertur, filius Hachelia; quod ipsum superius insinuaturapertius, cum dicitur: Dixit autem Nehemias, ipse est Athersatha, et Ezras scriba, et Levitae interpretantes universopopulo, Dies sanctificatus est Domino Deo nostro.Populi quoque terræ, qui portant venalia, &c.] Et nobissabbatum est spirituale semper agendum, semper a serviliopere, hoc est peccato feriandum, semper vacandum et videndum, quoniam Dominus ipse est Deus; ut post tale sabbatumliberati a peccatis conscientiæ, pervenire possimus ad sabbatum futuræ in cælis gloriæ. Sed quærunt populi terrænostrum profanare sabbatum, venalia nobis quæque inferendoin die sanctificata; quia spiritus immundi satagunt nostrimunditiam cordis commaculare, et accepto pretio consensusnostri vitiorum nobis illecebras ingerere, quo diem maximæsanctificationis inquinent ; id est, lucem piæ cogitationis siveactionis nostræ immissis erroribus obnubilent. Sed hujusmodi mercatum nos clausi muris nostræ urbis, hoc est vitaecustodia perfectioris prorsus vitare debemus.Et statuemus super nos præcepta, &c.] Cuncta hæc quæ,hoc capitulo continentur, ad curam domus Domini et ministrorum ac ministeriorum ejus pertinent. Optimusque ordoreligiosae conversationis, et nobis quoque spiritualiter nuncimitandus, ut primo semetipsos filii transmigrationis ab inquinationibus gentium castigaverint ; deinde observationesabbati, quæ inter prima legis mandata eminebat, sanctificatisint; ac sic de cætera omnem curam agendi, ad obsequiumdivini cultus converterint. Primo namque nos a malis emundari, et sic bonis necesse est actibus adomari. Longum autemsatis est, singula hæc allegorice, quo ordine nobis spiritualitererga cultum Domini sint agenda, disserere, et hoc magis inipso legis volumine faciendum.

IN CAP. XI.CAP. xxx1. Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem, &c.] Nunc completa est dispositio, quæ mox facta civitate erat inchoata; sed usque ad hoc tempus nequibat terminari, priusquam recensito populi numero, et expletis solennüsseptimi mensis, qui videlicet in ipsa sancta civitate, qui et aliisin urbibus habitare deberent. Congruit autem figuris sacramentorum, quod principes populi in Hierusalem habitasse refemntur. Decet namque præsules sanctæ ecclesiæ, quantumculmine potentiæ plebem transcendunt, tantum eam et vitæmeritis transcendere. Civitates quippe Israel reliquæ devotamplebis Dei conversationem designant. Porro habitatio Hierosolymorum, eorum specialiter actus figurat, qui, superato jamcertamine vitiorum, libera mente visioni supemæ pacis appropinquant, juxta illud Psalmistæ: Diligit Dominus portas Sionsuper omnia tabernacula J acob. Unde etiam consequenter decima pars plebis in Hierusalem habitationem sorte electa suscepit, reliquæ vero novem suis in urbibus resident; quia nimirum perfectorum est, eorum videlicet qui præcepta Decalogiad integrum in Dei et proximi dilectione custodiunt, arcaniscælestibus mente proximate, atque (ut ita dixerim) summæpacem beatitudinis inter turbines vitæ labentis imitari.Quamvis et illis qui generalia Dei mandata servant, intrandiad vitam æternam janua pateat; juxta quod Dominus inevangelio interroganti se diviti declarat. Tales namque quasiin civitatibus libi a Domino traditis commorantur; quia incustodia divinæ legis sese ab insidiis hostis antiqui muniresolerter invigilant. Qui vero perfecti esse volentes, omnibussuis venditis, atque in eleemosynas pauperum distributis, sicDominum sequuntur, hi velut in arce Hierusalem et proximi,templo Dei atque areæ testamenti inhabitant ; quia gratiæConditoris sui sublimius appropiant. Bene dicitur, quia noneis humanæ providentia electionis, sed proventu sortis contigerit habitatio sanctæ civitatis, sicut et caeterarum possessiocivitatum temporibus Josue sorbe data est filiis Israel; quianimirum et parva parvi et magna bona magni, non sui liberD 2

tate, vel industria arbitrii, sed occulti judicis ac largitorismunere percipiunt.Benediz'it autem populus viris, &c.] Et nos sublimem vitamelectorum, quam sequi imitando non possumus, congaudendoac venerando nostram facere debemus. Notandum autemjuxta fidem sacræ historiæ, quia non alii erant qui in Hiernsalem habitasse dicuntur, quam de tribu Juda et Benjamin,et Levitæ. Sequitur enim manifeste :Habitavit autem unusquisque in possessione sua, &c.] Quibusverbis aperte docetur, quod universus Israel, id est, decemtribus suis in urbibus habitabant, in quibus etiam sacerdoteset Levitae decretam sibi ex lege portionem tenebant. Detribu autem Juda et Benjamin quoscunque sors eligebat,habitabant in Hierusalem, simul et de sacerdotali ac Leviticatribu. Tribus namque Benjamin ibi antiquitus manebat ;quoniam huic civitas illaisorte provenit. Tribus autem Judaibidem intravit a temporibus David, cum eam illo totiusIsraelitici regni metropolim fecit. Quibus et Levi tribusaddita est, ex quo ibidem arca testamenti adducta, et altareac templum Dei constructum est. Vide enim sequentia librihujus, et invenies, quia de his solummodo tribus tribubus habitatores Hierusalem computat, quorum etiam summam subti—liter omnium annectit ; expleto autem horum catalogo, curavitadhuc adjungere scriptura, quibus in urbibus cætera parsearundem tribuum habitaverit. Nam sequitur:De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe, &c.] Bersabeeetenim ad australem plagam erat terminus tribus J uda, vallisautem filiorum Ennon ad aquilonem juxta Hierusalem adorientem. Deinde et filiorum Benjamin civitates similiordine replicantur. Quodque illis enumeratis adjungitur:Et de Levitis portiones Juda et Benjamin.] Significat, quodin possessionem filiorum Juda et Benjamin, Levitæ sortemjuxta decretum legis acceperint. Hæc de historia paucisdicta sint. De quibus omnibus si quid etiam allegoricum,et nostris actibus accommodum audire sensum delectat; Judainterpretatur confitens, Benjamin filius dexterae, Levi assumptus. Quorum omnium tribus partim in Hierusalem, partimin subjectis civitatibus a Deo sibi datis inhabitant, quia multiac diversi sunt profectus fidelium, pro quibus et multæ man

siones in domo Patris in cælis, ut supra docuimus. Aliigeneralia Dei præcepta servare contenti sunt; non occidere,non adulterare, non facere furtum, non falsum testimoniumcontra proximum loqui; honorare patrem et matrem, etdiligere proximos tanquam seipsos. Alii arctiorem vitæ perfectæ viam apprehendere conantur, qui tamen omnes prosua quisque vocatione gratiam Conditoris sui laudat et confitetur, filiique sunt regni perennis, quod est in dextera ejus;atque ab illo assumuntur in Vitam, cum venerit articulusdiscriminis illius; in quo duo erunt in agro, unus assumetur,et unus relinquetur; duæ molentes in mola, una assumetur,et una relinquetur.IN CAP. XII.Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, &c.] Hic principessacerdotum una cum fratribus suis, id est minoribus sacerdotibus, ac Levitæ describuntur, illi qui cum Zorobabel etJosue filio Josedec de Babylonia captivitate ascenderunt.Quibus explicatis adjunguntur et illi, qui ex eo tempore inprincipatum sacerdotii sibimet invicem usque ad initiumregni Macedonum successerunt. Sequitur enim:CAP. xxxn. Josue autem genuit Joacim, &c.] DeniqueJedduam, qui ultime in his positus, scribit J osephus, temporibus Alexandri Magni fuisse principem sacerdotum, occurrentemque ei cum fratribus suis, humiliter ab eo atque honorifice susceptum. Quem quidem ille Jaddum nominat, etesse dicit patrem Oniæ sacerdotis magni, de quo in Machabæorum libro scribitur; non quod hujus conditor libri N ehe—mias ad illa usque tempora vivere in carne potuerit, sed quiainfantiam ejus noverit, qui tamen post longo tempore mortisejus ad gradum sacerdotii pervenire potuerit. Nam et infine hujus libelli filiorum Joiada, filii Eliasib mentio est, quodunus ex eis gener fuerit Sanaballat Horonitis, cujus quidemgeneri nomen tacetur. Sed quia Joiada idem avus est Jedduæ, constat generum, de quo sermo est, aut verum patremejusdem Jedduæ, aut patruum fuisse, ideoque illum, superstite adhuc Nehemia, nasci potuisse.In diebus autem Joacim erant sacerdotes, &c.] Descriptaautem successione principum sacerdotum, additur etiam cata

logus minorum sacerdotum ac Levitarum, qui illorum fueretemporibus ; ut scire possimus, qui, aggregato in Hierusalemcivium numero copioso, sacerdotum quoque ac Levitarumcætus fuerit eximius ac nobilissimus, qui ad ministeria templiet altaris, ad confitendum et laudandum Deum, ad custodiam ejusdem templi et civitatis, ad erudiendum plebem sufii—cerent. Neque absque mysterii sacratioris intelligentia factum est, quod reaedificata civitas Hierusalem tantam civiumcopiam in omni gradu et ordine meruit, quantam insistenteac destruente hoste nunquam perdidisse legitur. Sic etenimsaepe sancta ecclesia ex detrimentis suis majora recepit incrementa, cum uno per incuriam lapso in peccatum, pluresexemplo ejus territi, ad persistendum in castitate fidei fiuntcautiores. Sæpe idem ipsi qui peccaverunt, majores postactam paenitentiam bonorum opemm fructus ferre incipiunt,quam ante incursum peccati ferre consuerant. Sæpe ab hæreticis ecclesia vastata, postquam instantia catholicorum dootorum lucem veritatis recepit, plures ad cognoscendam tuendamque rationem recuperantes, ejusdem veritatis filios procreavit. Neque enim unquam beati patres Athanasius,Ambrosius, Hilarius, Augustinus, et cæteri tales, tot et tammagnificos in sanctam scripturam tractatus conderent, si noncontra fidem rectam tam multifarius hæreticorum fuisseterror ortus. Sed dum hæretici mendacium suum testimoniisscripturarum astruere nitebantur, coacti sunt partes econtrario earundem scripturarum illos auctoritate refellere, et harumdicta quomodo sint recte intelligenda disserere. Quæ noshodie eorum scripta legentes, quasi ad portas et vestibulasanctæ civitatis ac templi custodes vigilantiores, quasi adoflicium altaris et hostiarum Domini copiosiores accipimusministros; quia per illorum sermones ad custodiam fidei, etbonæ actionis ad serviendum intentius divinæ obtutibusmajestatis erudimur. Potest hoc etiam de persecutione gentilium, qua ecclesia sancta creberrime concussa est, mysticeaccipi; quæ occasione quidem martyrum videbatur funditusesse delenda, sed eis in occulto coronatis melius construebatur. Quorum etiam post mortem clarescentibus miraculis,major ad confessionem fidei populus confluebat, donec apexquoque ipse mundani imperii jugo Christi suavissima collum

subdere consensit, ut status sanctæ civitatis, id est ecclesiæChristi, qui diutius a regibus fuerat impugnatus incredulis,denuo credentium regum et principum seculi adjuvareturet propagaretur instantia; quomodo civitatem Hierosolymamreges quidem Chaldaeorum, qui interpretantur feroces, velquasi dæmonia subverterunt, sed reges Persarum, qui interpretari dicuntur tentati, amica provisione restaurant, et honoredebito exaltant. ,CAP. xxxm. In dedicatione autem muri Hierusalem, &c.]Jamdudum ædificata erat civitas, sed non decebat eam dedicari, priusquam habitatoribus aggregatis, et ministri temploidonei, et portis ac vestibulis essent custodes deputati. Factaautem civitas sancta dedicatur, cum, completo in fine seculinumero electorum, ecclesia universaliter in coelis ad visionemsui Conditoris introducitur. Cujus vitæ desideriis, quotiesin hac vita sustollimur, quasi de figura civitatis nostræ dedicatione lætamur. Unde et bifaria hæc eadem dedicatio potestper significationem accipi; interim videlicet in spe desiderantium ac mundantium oculos cordis, quibus Deum viderevaleant; tunc vero in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelicorumagmina spirituum.Requisierunt Levitas de omnibus locis suis, &c.] Requirunturet Levitæ spirituales, hoc est assumpti in sortem regnide omnibus locis suis, quando mittet Filius hominis angelossuos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summoterræ usque ad summum cæli. Faciuntque illi dedicationemin lætitia, cantico, gratiamm actione,; atque in organis musicorum variis, cum in perceptione æternæ vitæ invicem gaudebunt, gratias agentes ei, cujus dono illam intrare civitatemmeruerunt. Cymbala autem, psalteria, et citharæ, ipsa possuntcorpora sanctorum jam tunc immortalia intelligi, in quibus suavissimas laudationis suæ sonos sunt Domino reddituri. Sed inpræsenti vita Levitæ congregantur in Hierusalem, cum memoria supernae pacis fideles accensi, totam in ea suæ mentisdelectationem collocant, ac de ea quam se percepturos sperantæterna in cælis hæreditate; et si necdum queunt intuendo,saltem desideranda lætantur, juxta illud psalmistæ : Lætamini,justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.

Faciunt euim dedicationem in cantico et gratiarum actione, cum lætante in Domino mente, quicquid in mundo siveadversi sive prosperi occurrit, excipiunt. Faciunt et incymbalis, psalteriis, et citharis, cum etiam gratos bonorumsonos operum ad aures faciunt sui Conditoris ascendere, cumhis quoque corda proximorum ad amorem ejusdem Conditorisac Salvatoris accendunt.Congregati sunt ergo filii cantorum, &c.] Filii cantorum suntimitatores eorum, qui devota atque hilari mente Dominofamulari, vel etiam verbum ejus aliis praedicando resonarestuduerunt; qui sibi villas in circuitu Hierusalem faciunt,cum vicinia supernae patriæ sublimi corde inhabitant, dicentes :Nostra autem conversatio in cælis est. Faciunt autem easdemvillas in campestribus circa Hierusalem, cum tanto magisse dilatato in Deum corde humiliant, quanto suavius gloriamsublimitatis ejus gustando contingunt; qui videlicet omnes, etnunc profectibus bonorum operum, virtutum cælestem congregantur ad patriam, et ipso tempore dedicationis, hoc estperpetuæ remunerationis ibidem pariter inveniuntur.Et mundati sunt sacerdotes et Levine, &c.] J ustus omnimodeordo, ut qui populum mundare desiderant doctores ac præsules, prius ipsi mundentur; primo corpus suum castigent, etservituti subjiciant, ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobiinveniantur. Mundati sunt autem sacerdotes et Levitæ orationibus et oblationibus victimarum, simul et ab uxoribuscontinendo, mundaverunt populum, eandem continentiamprædicando. Mundaverunt et portas et murum cum tibiiset canticis psalmorum, comitante ipso populo circumeundo.Mundaverunt pariter una secum populum, portas, et murum,expleto circuitu victimas magnas pro statu civium, simulet civitatis offerrendo. Sed et nunc hi qui sacro ducatuplebibus praesunt, et assumpti sunt a Domino in ministeriumspirituale, quo majorem nostræ dedicationis, quæ est inresurrectione futura, memoriam gerunt, eo instantius et seipsos et sibi commissos quosque mundare ac sanctificarecontendunt; ne quis forte in sordido mentis habitu inventus,a communi sanctae solennitatis jucunditate foras ejiciatur,vinctisque manibus ac pedibus in tenebras exteriores mittatur.Ascendere autem feci principes Juda super murum, £30.]

Principes Juda, id est, confessionis 'sive laudis, profectioressunt quique sanctæ ecclesiæ doctores, qui in dedicationecivitatis super murum ascendunt; quia ubi tempus retributionis apparuerit, generalem sanctæ ecclesiæ conversationemaltius vivendo transcendisse probabuntur. Hi sunt namquede quibus eidem ecclesiæ Dominus per prophetam pollicetur,dicensé Super muros tuos constitui custodes. Unde justumest, ut qui nunc murus sanctæ ecclesiæ vice vigilum prælatisunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis præmineant.Ubi duo magni laudantium chori statuuntur, quia de utroquepopulo, J udæorum scilicet et gentium, qui superna in patriaDeum collaudant, adveniunt. Quod etiam in hac vita quotidie geri doctus quisque cognoscit. Qui videlicet chori euntad dextram super murum, quia justi ad vitam æternam recteconversando, et semper in præsenti festinant, et in futuroperveniunt. Eunt ad portam sterquilinii, in præsenti quidem ut spurcitiam peccatorum de ecclesia correctius vivendo,et errantes corrigendo expurgant. In futuro autem, ut eosqui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini,hoc est ab ingressu patriæ cælestis expellant. Vel certechori laudantium ad dexteram eunt super murum ad portamsterquilinii, dum eos laude dignos prædicant, qui omnemimmunditiam de ecclesia prædicando, arguendo, excommunicando, anathematizando eliminare curabant.Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias, &c.] In hac quidem vita filii sacerdotum, in dedicatione civitatis Dei tubiscanunt, quoniam ad memoriam patriæ cælestis corda auditorum prædicando succendunt, et hoc in vasis cantici Davidviri Dei, quando non sensu vel desideriis innitentes, sedpatrum ac prophetarum per omnia vitam sequentes, doctrina,verbo praedicationis insistunt. Quos Ezras scriba legis Deiantecedit ad portam fontis, dum in omnibus quae agunt verbasacrae scripturæ præ oculis habent, quibus perducentibus adingressum vitæ æternæ perveniant. De quo dicit psalmistaDomino: Inebriabuutur ab ubertate domus tuæ, et torrentevoluptatis tuæ potabis eos, quoniam apud te est fons vitæ.Et contra eos ascendemnt in gradibus civitatis David, öje,-.]Supra, cum civitas ædiücaretur, dictum est; Quia qui portamfontis ædificarent, ipsi mensuram sui operis usque ad gradus

qui descendunt de civitate David, perduxerint. Ibi ergodescensio graduum, cum ædiücaretur; hic vero cum dedicaretur civitas, ascensio nominatur; sicut etiam ibi labor etcertamen cum hoste gerebatur, hic devicto hoste lætitia celebratur, quia nimirum sancti omnes, qui in præsenti humiliantur sub potenti manu Dei, in futuro exaltabuntur ab ipso.Qui nunc muros ecclesiæ in terra de vivis lapidibus, videlicetsanctis animabus, in afflictione et periculis, in vigiliis multisædificant, tunc completo eodem ædiücio, et in regno cælorumsublevato, ipsi gaudentes ad contemplandam ejus claritatemascendunt. Domus autem David, id est, manu fortis etdesiderabilis, omnes sunt justi, qui gratia sui Conditorisimpleri, et inhabitari solent ab ipso. Ascenduntque filiisacerdotum super domum David, dum sancti prædicatoressive martyres, sicut nunc generalem justorum vitam, velministerio verbi, vel agone martyrii transeunt ; ita tunc generalia eorum præmia sublimioris dona remunerationis antecedunt. Quibus apte convenit illa fidelium servorum parabola, quorum uni dicenti, Domine, mna tua decem mnasacquisivit; ait idem Dominus, Euge, serve bone, quia inmodico fidelis fuisti, eris potestatem habens super decemcivitates. Alteri idem dicenti, Domine, mna tua fecit quinque mnas; et, Tu, inquit, esto super quinque civitates. Quantos enim nunc quisque verbo vel exemplo suo erudit advitam, pro tantis tunc in perceptione vitæ gloriosior apparenshonorificabitur. Perveniunt quoque sacerdotes usque adportam aquarum ad orientem, quando hi qui in hac vita,quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desideraverunt apparere ante faciem Dei, ad afi'ectum ipsiusdesiderii pertingunt, ortumque Solis Justitiae sine occasuvidere merentur. Quod autem dicitur, Et contra eos ascenderunt ; non contrarietatem distantiæ, sed occursum significatconsonantiæ, qua electi et in hac vita semel alterutrum adamorem sui Auctoris accendunt, et in illa perfectius eumin sua invicem beatitudine congaudentes, semper absquefastidio laudant, juxta exemplum Seraphin, qui prophetateste, alter ad alterutrum clamantes, socia Sanctam Trinitatemexultatione concelebrant.Et chorus secundus gratias rqferentz'um ibat eæ adverso, &c.]

Longum est de singulis portis sive turribus specialiter disserere ; tantum dixisse sufiiciat, quia qui portas, turres, etmurum civitatis in magno labore, ærumna, fame, frigore,vigiliis diurnis, nocturnis quoque, repugnante indefesso hosteatque insidiante perfecerunt, tunc repulso et confuso hoste perejusdem civitatis portas, turres, et æditïcia deambulantes,in canticis et hymnis, in psalteriis, cymbalis, citharis, in tubiset gratiamm actione, una cum ipsis qui auctores operiset doctores legis Dei fuere, magistris collætantur. Quodeodem ordine etiam in spirituali ædificio fieri, nulli dubium est.Cum instante tempore ultimæ retributionis, quasi diu desiderata dedicatione civitatis Dei, fides æterna pro operibussuis præmia consequitur; quando velut Nehemias et Ezras,cæterique sacerdotes et Levitæ, suos singuli operarios producentes, cuncti fidelium populorum magistri, suos quique,quos Domino acquisierunt auditores, ad mænia patriæ cælestis introducunt. Tunc inter alia sanctæ mænia civitatis,etiam super turrim furnorum, in cujus pridem structuradesudabant, Nehemias cum choro laudantium incedit, cummagistri veritatis de sublimibus eorum, quos docuere, præmiislætantur. Si enim panes fomacei, qui in abdito coquuntur,internam mentis fidelium devotionem, quæ caritatis est igneconfirmata, significant; unde et tales in sacrificium Dominiper legem jubebantur offerri, qui per furnos, in quibus iidempanes coquantur, aptius quam ipsa illorum corda, quæ flammaamoris intimi semper ardere, et virtutum facta sive verbasolent procreare, figurantur. De quibus pulchre prophetadicit: Dominus tuus est ignis in Sion, et caminus ejusin Hierusalem. Et Lucas ipse de se: Nonne cor nostrumardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobisscripturas? Et contra, reproborum corda et ipsa ardent, sedigne scelerum. Unde alius propheta de illis: Omnes, inquit,adulterantes velut clibanus corda eorum. Structores ergosanctæ civitatis, inter alia turrem furnorum ædificant, cumdoctores auditorum suorum 'corda in fide et opere veritatisinstituunt, quo digni fiant ad majora Spiritus dona percipienda,novasque quotidie virtutum dapes in gaudium populi Deiproferendas. Gaudentes vero, et Domino laudem canentes,super turrim furnorum in die dedicationis Hierosolymorum

incedunt, cum in tempore futuræ retributionis de illorumquos vitæ magisteriis instituere gloria, æterna beatitudinecongaudent. Furni itaque sunt corda electorum, in quibuscaritas diffunditur per Spiritum Sanctum, qui datus est illis."Turris autem furnorum, ipsa est sublimitas et custodia bonorum opemm; quæ eadem corda, ne a malignis spiritibuspossint lædi, ne flamma. virtutum, vento elationis inflari velturbari valeant, circumspecta semper necesse est cautela etsollicitudine muniri.Et steterunt duo chori laudantium in domo Dei, &c.] Præambulantes mænibus et hortis civitatis, in carmine lætitiæ, etorganis musicorum, redeunt ad templum Domini; ut ibiquoque stantes, laudem Domino consonantibus tubis referant, ibi oblatis victimis vota. dedicationis impleant. Ipsamautem unam eandemque futuræ vitæ patriam mystice domusDomini, quam et civitas Domini designat, sicut et præsensecclesia consuete in scripturis et domus Christi appellatur, etcivitas. Verum distat, quod ædificia civitatis in carminibusgratiarum et organis ascendisse laudantes; in domo autemDei stantes laudasse, et clare cecinisse perhibentur. Ascendunt namque electi mænia civitatis, quæ fecerunt cum gaudiasupernæ patriæ, quæ ipsi instantia bonorum operum sua.fecerunt, introeunt. Cernunt diversitatem portarum, et turrium et ædificiorum celsitudinem, cum introeuntes in domumPatris, multarum inibi mansionum differentiam pro diversishominum meritis contemplantur. Stant autem in domo Dei,et clarius canunt, cum in suas singuli mansiones recepti, inperpetua sui Conditoris visione stabili habitatione perseverant, ejusque laudes in seculum Dei voce indivisa concelebrant. Ubi duo erunt chori laudantium, vel de utroque videlicet populo, ut supra interpretati sumus, connexi, atque inunam divinæ laudis modulationem copulati; vel de angelis ethominibus facti, completa promissione Dominica, qua dicitur,quod erunt homines æquales angelis Dei. Sed et in hac vitaascendunt in civitatem Domini justi cum hymnis dedicationis,quando in memoriam futuræ remunerationis toto corde inhiantes, in bonis quotidie operibus magis magisque proficiunt,juxta illud Psalmistæ: Ascensus in corde suo disposuit invalle lachrymarum. Et iterum : Beati immaculati in via, qui

amBulant in lege Domini. Ecce enim et immaculatae dicitin via ambulantes in lege Domini, quia sic nimirum acceptamcordis et operis innocentiam tenent, ut super ad altiora crescere virtutum merita contendant. Stant autem in domo Domini cum laudibus, quia in ipso bonorum operum profectuindefessi perseverant, juxta illud beati Eliæ : Vivit Dominus,in cujus conspectu sto, id est, in cujus complenda voluntateindefatigabili mente permaneo. Bene autem sequitur:Et immolaverunt in die illa victimas magnas, 850.] In dienamque illa perpetuæ lucis (de qua dixit Zacharias: Et eritdies una, quæ nota est Domino non dies, neque nox: hoc est& labentium tempomm consuetudine remota) magnas Dominovictimas electi immolant, illas videlicet quas in spe futurorumdegustans Psalmista dicebat: Dirupisti vincula mea, tibisacrificabo hostiam laudis. Qui bene etiam, ubi hanc sehostiam sacrificaturum speraret, ostendit, cum protinus adjungit: Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini,in conspectu omnis populi ejus in medio tui, Hierusalem.In medio quippe Hierusalem vota Deo in conspectu omnispopuli ejus, reddimus, cum in ccelesti patria omni sanctorum multitudine congregata, eas pro quibus in præsenti gemimus, quasque gratiamm quotidiano desiderio sitimus, laudesei ofl'erimus.Deus enim laetificaverat eos lætitia magna, &c.] Hæc adædificationem sanctæ civitatis illius quæ est in futuro, veraciter pertinent, in qua Deus est rex ille, qui sua præsentiasuos cives laetificat, magna utique lætitia; unde et eodemnato in carne Rege, pastoribus apparens angelus aiebat: Ecceenim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omnipopulo. Ad distinctionem nimirum humani gaudii, quod etparvum et transitorium est; et ideo sapientibus nihili pendendum. Bene autem in illa quam Deus suæ civitati tribuitlætitia, uxores quoque civium, simul et liberi gavisi esse referuntur; quia tempore resurrectionis non solum illi qui velevangelizando verbum, vel fortiter in operibus fidei persistendo ecclesiam ædiücaverant, fructum sui magni laborisaccipiunt magnum; sed et infirmiores quique ejusdem fideiconsortes, una eademque cum eis vitae æternæ perceptionelætantur. Benedixit enim omnibus timentibus se Dominus,

pusillis cum majoribus. Potest hæc dedicatio etiam in hacvita typice, in quibusdam electis apte intelligi, qui purificatocordis oculo, ea quæ in futuro cuncta perceptura est ecclesia,nonnulla ex parte gaudia contemplari merentur, ut Esaias,Ezechiel, Daniel, caeterique prophetæ ; ut apostoli, qui clarificatum in monte sancto Dominum videre gaudebant; utPaulus, qui in paradisum atque in tertium rapi cælum meruit; ut in Apocalypsi sua Joannes, qui universi quo altiusedita supernæ civitatis ingrediebantur, eo clarius laudes Domini canere, ac victimas illi bonorum operum maximas semperimmolare curabant.Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri, &c.] Gaudentibus universis de ædificatione ac dedicatione civitatis, procuratum est omni instantia, ut cultus in eareligionis, qui per cærimonias, maxime doctrinam et officiasacerdotum, Levitarum, cantorum et janitorum erat institutus,servaretur et cresceret. Ideoque statuti sunt viri strenui, quicollatam a populo pecuniam diligenter in ærarium templi colligerent et custodirent, propter usum eorundem ministrorumtempli et altaris; primitias quoque frugum, ac decimas, etvinum et libamina, quæ ad templum deferebantur, s'edulacura conservarent; quatenus abundante copia eorum quæ velDomino essent offerenda, vel ex quibus ipsi ministri Dominivivere possent, libentius eorundem ministrorum multitudo inHierusalem sibi mansionem facere consentiret, a quibusconflua turba populi doceri, simul et sanctificari deberet.Quia hetatus est Juda in sacerdotibus et Levitis astantibus,&c.] Illa erat causa, ut populus sacerdotes et Levitas, cæberosque sanctorum ministros in Hierusalem habitare diligeret;quia lætatus est in bonis eorum operibus, quorum instantiaDeo devota, et ipse populus correctus ab erroribus, et civitaserat exstructa, ac magna cum laude lætitiæ dedicata. Hujusautem capituli nobis expositio allegorice. in promptu est; quiaDominus statuit eos, qui evangelium annuutiant, de evangeliovivere. Sed væ illis sacerdotibus ac ministris sanctorum,qui sumptus quidem cum gaudio debitos sumere a populodelectantur, sed nil pro ejusdem populi student salute laborare, non aliquid sacri ducatus ei recte‘vivendo præbere, nonde suavitate regni cælestis ei quippiam dulce prædicando

"canere, sed nec januam ei supernae civitatis aperire, municipatum in coelis habendo, verum potius occludere perverseagendo probantur. In quorum operibus nequaquam confidens, sive laudans Dominum populus lætari, sed multomagis cogitur affligi. Notandum sane, quod Judas, quisupra in ædificatione civitatis, quasi desperans loquebatur:Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nosnon poterimus ædiücare murum, et cætera illius loci; jamnunc receperat fortitudinem et mentis et corporis ad exportandam humum, quæ impediebat ad ædificandum murumqui ceciderat, ad superandus hostium insidias quæ imminebant. Ideoque merito lætatur in sacerdotibus et Levitis,cantoribus et janitoribus, quorum labore et exhortatione tantum periculum ainctionis evasit, tamque magnam recuperataegloriam prosperitatis invenit. Et tu ergo si humo vitiorumcor tuum prægravari, ne in eo civitatem divina inhabitationedignam ædiücare valeas, si te ab expurgandis vitiorum ruderibus, ab aedificandis virtutum mænibus, hostem malignumretrahere velle perspexeris, audi consolationem et consiliasacerdotum; auscultandis et custodiendis divinis lectionibusassiduus esto ; sicque stes, ut habitaculum prætorii tui, expulsis daemonum insidiis, Deus victor, quasi suam civitatemsanctificaturus, et mansionem apud te facturgs introeat.Et sanctificabunt Levitas, &c.] Populus sanctificabat Levitas, decimas eis dando, quasi sanctis Dei; et ipsi Levitæsanctificabant sacerdotes, decimam eis partem, quasi sublimioribus de suis offerendo decimis.IN CAP. XIII.In die autem illo lectum est in volumine Moysi, &c.] ConstatMoabitas et Ammonitae, quia de incesto nati sunt, hæreticorum figuram tenere, quorum auctores, dum doctrinam patrum, de qua ipsi eruditi sunt, male intelligendo corrumpunt,quasi filiæ Loth semine paterno furtim et in tenebris, et nonlegitime utuntur; ideoque talium proles, hoc est sectatoreshæresum, nullam unquam in ecclesia Domini partem haberequeant. Nam quicunque ex his corriguntur, jam non erunttalium soboles genitricum. Occurrerunt autem filiis Israel,egredientibus ex ng'ypto, cum pane et aqua, si ipsi bene5

viventes, et catholica in pace versantes, solatium verbi Deiconferrent eis, qui nuper a servitio peccatorum per aquambaptismi et per fluctus maris eruti, ad libertatem patriæcælestis anhelant; quomodo fecit Bercellai Galaadites, quifugienti David et exercitui ejus a facie Absalon, cum alimentisoccurrit, quo eos refocillando adjutos, adversus tyrannidemnovam filii regis redderet fortiores; illos nimirum significans,qui dispersam ab hæreticis ecclesiam subsidiis verbi cælestisconfortare, atque ad debellandum eorum insaniam curant animare. At dum iidem hæretici, neophytos et suis primatibus,et ostensis aliorum exemplis, sive verbis malignis perderenituntur, quasi nati de incesto populi egressum ex EgyptoIsrael, et suis armis, et Balaam arioli, qui interpretatur vani,tas populi maledicti, atque consiliis impugnant infandis.Sed et Deus maledictionem Balaam convertit in benedictionem populi sui, et eum ab armis inimicarum gentiummunivit; quoniaui diligentibus Deum omnia cooperantur inbonum.CAP. xxxw. Factum est autem cum audissent legem, &c.]Audita lege de duabus inimicis gentibus anathematizandis,mox omnem alienigenam a se populus fidelis separavit; quiasic necesse est, nos auditui veritatis intendere, ut cum abuno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuo nonillud solummodo, de quo sermo forte incurrerit, sed omnequicquid in nobis vitii sordidatis deprehendimus, ab actionesimul et nostra conscientia repurgemus;Fecit ergo sibi gazophylacium grande, &c.] Hæc sententia,qua se in Hierusalem non fuisse scribit Nehemias, non adea quæ supra hucusque narraverat, sed ad præsentem tantummodo locum pertinere videtur; superiora enim, tempore illoquo urbs aedificata ac dedicata est, gesta vel dicta videntur,quando adhuc Nehemias Hierosolymis morabatur; quibusstrenue completis rediit ad regem, illoque absente fecitEliasib grande gazophylacium, in quo reponerentur ea quævel in ministerium domus Domini, vel in usus ministrantiumnecessaria erant. Qui etiam quædam illicita in gazophylaciodomus Domini ponere non timuit; quia reversus Hierosolymam Nehemias, mox ea turbare studuit. Nam sequitur:CAP. xxxv. Et veni in Hierusalem, et intellexi malum, ga]

sLegimus supra, Tobiam servum esse Ammonitem, inimicumpopuli Dei; unde multum male egit Eliasib sacerdos ; quihuic, tametsi sibi propinquitate conjuncto, in vestibulis domusDei thesaurum fecit, in quo vasa ejus poneret, ejectis indevasis domus Dei, cæterisque quæ ministerium ejus poscebat; quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? quæconventio Christi ad Belial? qui consensus templo Dei cumidolis? quæ communicatio hæreticis et schismaticis, cumqrthodoxis et pacificis Dei filiis?Et prqieci vasa domus Tobiæ foras, &c.] Et tu quicquidinter fideles infidelitatis et immunditiæ reperis, continuoprojice foras, ut immundatis credentium cordibus, quæ suntgazophylacia Domini, cum virtutum fuerint plena divitiis,vasa Domini inferuntur; hoc est, illa ipsa corda, quæ pauloante vasa erroris fuerant per culpam, denuo vasa Domini fiantper correctionem; ibique sacrificium bonæ operationis, etthus puræ citationis, ubi pridem spelunca erat latronum,inveniatur. Sed et illi vasa Tobiæ Ammanitis de gazophylacio templi ejiciunt, ibique vasa domus Dei, et sacrificiumet thus referunt, qui excommunicatis sive anathematizatishæreticis aut falsis catholicis, ac de ecclesia expulsis, catholicos in eorum gradum Christi famulos surrogant, qui fidelibus ei actibus atque orationibus deserviant. Comparandumsane hoc quoque Nehemiæ, zelo Domini Salvatoris, quandoinveniens vendentes in templo et ementes, fecit flagellumde resticulis, et cunctds foras ejecit ; apteque Nehemias sicutin cæteris suis actibus, ita et in hoc typum veri consolatorisac mundatoris Dei pertulit.CAP. xxxvr. In diebus illis vidi in Juda calcantes torculariain sabbato, 856.] Sex diebus per legem oþerari quæ necessariasunt, septimo jubemur quiescere; cujus mandati claret generale mysterium, quod omnes electi in hoc seculo, quod sexætatibus agitur, pro æterna. debent requie laborare; in dieautem futura, quasi in die septima, ipsam requiem a Dominosperare perpetuam. Sed et juxta tropologiam, id est, sensummoralem, electi etiam in hac vita agunt sabbatum Dominosacratum, cum ab hujus mundi curis ad tempus separati,orationi vacant, et caelestium rerum contemplationi purificatam mentem suspendunt. Nam cum ea quæ carnis cura jureVOL. xx. E

flagitat, sincero corde, et non in desideriis contra præceptumapostoli gerimus, quasi in sex diebus quæ necessaria suntlaboramus; quoniam erga illa, quibus propter hoc seculumopus habemus, occupamur. Porro sabbatismus orationumac devotionis nostræ, in qua vacamus a temporalibus agendis,ut æternitatis gaudia dulcius gustare mereamur, recte dieiseptimo adsignatur; quia futuræ quietem vitæ ac beatæ laudationis imitatur; sed diem sabbati alienigenæ quærunt profanare, cum terrenae cogitationes in tempore nostræ orationis importune nos conturbant, et memoria sive delectationetemporalium rerum, ab amore intimo nituntur extrahere. Im—ponunt asinis vinum, uvas, et ficus, et omne opus, et inferuntin Hierusalem, cum oblectamentis carnalibus stultos animinostri motus onerantes, per hæc et hujusmodi tentamentaquietem nostri cordis Deo deditam violare conantur. Sed hisimprobarum cogitationum tumultibus, ne sabbatum nostruminquietent, contradicit Nehemias, cum districta solertia juvante Domino, inutiles de corde nostro atque ineptas phantasias tempore orationis excludimus. Contestatur eos, ut indie qua vendere liceat, hujusmodi commercia vendant, cumhunc suis cogitationibus devota Deo anima modum imponit,ut tempore quidem orationis a transeuntium rerum curisabstineant. Nec tamen aliis temporibus, ubi opportunitasdictaverit, ab his quæ ad victum et indumentum pertinent,prorsus industriam avertant; sed hæc, ubi necessitas exigit,congruo moderamine dispensent.Et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces, &c.] Sicutpiscis bonus, pia est fides, quam qui petit a Domino, nequaquam serpentem infidelitatis accipit; ita et piscis nequaminfima est cogitatio, 'quæ curis se hujus mundi ultra modumsolet immergere ; quam nobis Tyrii, qui interpretantur coangustati, quærunt in sabbato vendere, cum immundi spiritusquietem piæ nostræ conversationis importune profundis seculicuris obruere tentant. Sed pro tali mercatu Nehemias optimates Juda objurgat et castigat, cum divina inspiratio eosqui professioni pietatis servire conantur, ab hujusmodi cogitationibus propitius purgat.Factum est itaque, cum quievissent portæ Hierusalem die sabbati, &c.] Si nostra conscientia, cum a vitiis purgata, Deo

inhabitatore gaudet, Hierusalem recte potest vocari. Quæsunt hujus portæ Hierusalem, nisi sensus corporis nostri,videlicet visus, auditus, gustus, olfactus, et tactus? per quosilla quæ foris aguntur, ad notitiam nostræ mentis, quasiintrando pertingunt; quos in die sabbati claudere jubemur,ut cum Deo vacare psalmis sive orationibus nos occupandoquærimus, omne quicquid exterius agitur, ab animo proculejiciatur, solique in occulto nostrum judicem libera menteprecemur atque laudemus. Et quia nemo repente fit summus, sed ex longo sanctæ conversationis profectu debet adhanc, de qua loquimur, perfectionem ac pacem mentis juvanteChristi gratia pervenire ; merito de his subinfertur ac dicitur:Diæit quoque Levitis, ut mandarentur, &c.] Mundari namque eos a quotidiano boni operis exercitio necesse est, quiportas sensuum suorum ab omni irruptione turbulentæ cogitationis custodire desiderant. Quique diem sabbati sanctificare, hoc-est otium orationum, psalmodiæ, lectionis sanctæ etlachrymarum utile sibi facere cupit, mundet necesse est multaconscientiam solertia, quo intentionem bonæ actionis beneconsummare valeat. Quod etiam allegorice sensu de doctoribus fidelium recte potest accipi. Quicunque enim portassanctæ ecclesiæ, id est fidem et opera auditorum suorum, perquæ sola in ecclesiam intratur, a contagione haereticorumvitiorumque pulsantium observare gestiunt, oportet primoipsi cor suum et actus ab omni errorum labe purificent.CAP. xxxvu. Sed et in diebus illis vidiJudæos ducentes waresAzotidas, &c.] Et nunc in sancta ecclesia uxores ducunt alienigenas, quicunque oblectationibus scelerum, quæ ad gentilesproprie pertinent, suam conscientiam attaminant. Filiiqueex his nati nesciunt loqui J udaice, cum opera quæ ex mentevitiata prodierant,nil in se piæ professionis ostendunt; sed gentilem potius stultitiam, quam ecclesiasticam sonant castitatem.Azotus enim, quæ Hebraice dicitur Asdod, interpretatur ignisverbum. Ideoque juxta tropologicum sensum, Azotice loquuntur filii de alienigenis nati uxoribus, cum opera per lasciviamprocreata, ultionem expectant æternæ combustionis. Undemerito talium genitores a Nehemia non solum objurgati acmaledicti, sed et quidam sunt cæsi; quia necesse est errantesa doctoribus veritatis acrius cperceantur, quatenus a verboE 2

ignis ultoris, ad verbum divinæ laudationis discant felicimutatione transferri. Sed et hæretici cum gentilis philosophiæ, dialecticæ ac rhetoricæ studiis amplius quam ecclesiasticæ simplicitati operam dant, non mirandum si auditoreseorum juxta linguam populi, et populi loquantur, scripturasquidam sanctas ore volventes, sed has erratica et gentili sensuinterpretantes.Igitur mundam" eos ab omnibus alienigenis, &c.] Aptus peromnia finis et condignus ædificationi sanctæ civitatis ac templi Domini, ut emundatis civibus ab omni sorde externæ etalienæ a Deo pollutionis, ordines sacerdotum ac Levitarumministerio suo rite custodiantur; quatenus institutum regalitermagistri ecclesiæ, et castigatum ab omni peccato populumpermanere in bono, in reliquum et crescere semper exhortentur; qui videlicet populus, inter alia, Domino ligna offert adignem altaris nutriendum, cum opera virtutum utique divinaconsecratione digna operatur. Nisi enim ligna aliquotiesboni aliquid figurarent, non diceret propheta: Tunc exultabuntomnia ligna sylvarum ante faciem Domini. Ardent autemligna, et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus doctorum opera justitiæ flamma caritatis perficiuntur.Merito ergo talis conditor et dedicator civitatis, post multosdevotionis suæ labores, memoriæ se sui Creatoris ac Largitorisomnium bonorum commendat. Et tu, summe Pater luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectumdescendit, qui mihi humillimo servorum tuorum, et amoremdedisti, et auxilium considerandi mirabilia de lege tua; quique in thesauro prophetici voluminis, non solum vetera amplectendi, verum et nova sublevatione veterum donaria inveniendi, atque in usus conservorum meorum proferendi, indigno mihi gratiam præstitit, memento mei, Deus meus, inbonum.