phemia, superbia, stultitia. Omnia autem mala ab intusprocedunt, et coinquinant hominem. Et rursum, si nosteramor, non de quotidiana Dei gratia, sed de natura, vel viribusanimi haberet, ut esset sublimis atque continuus, non diceretapostolus de suis sanctis laboribus, quibus utique per amoremsublimem atque continuum insistebat: Sed abundantius illisomnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum.Et iterum: Non quod sufficientes simus cogitare aliquida nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.Sed etsi non a Domino, verum a se ipso bona sua opera, inquibus absque ulla contradictione amor sublimis atque continuus arcem tenet, habebat, frustra. Domino pro his, quæ nondedit, gratias egit dicens: Deo autem gratia, qui nos sempertriumphat in Christo Jesu. 'Dicit eandem, quamdiu nihil degentilitatis voluntate desiderat, quasi ad solius animi moveriarbitrium, et in actibus suis habere jocunditatem, ut perturbationis immunem, ita etiam libertate gaudentem. Quod estaperte dicere, quia exceptis quæ ad carnis stimulos pertinent,in arbitrio sit animi nostri situm, cui se amori, vel quantumsubdiderit ; quodque idem amor, solo animi motu dispensante,id est, nulla Dei gratia actus, operum quoque bonorum perfectionem liberam, et nulli obnoxiam perturbationi possideat.Quod quantum a vero distet, patenter quisque prudens intelligit. Quare enim tanta multitudo fidelium diligere quærens, Conditorem ex toto corde, tota anima, tota virtute diligere, et proximum quisque ut seipsum; non semper hoc quodcupit obtinet, nisi quia amor idem non ad animi moveturarbitrium, ut J ulianus existimavit; sed ut novit Paulus:Caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per SpiritumSanctum, qui datus est nobis. Ideoque non æqualis est inomnibus, quia habemus singuli donationes gratiæ, quæ datæsunt differentes. Quare autem tantis sæpe non solum de foris,sed et de ipsa mente nascentibus præpedimur adversis, necomnia quæ desideramus bona valemus perficere, nisi quiafallitur, qui dicit amorem nostrum pro solo animi arbitrio,in actibus suis jocunditatem, ut perturbationis immunem, itaetiam libertate gaudentem? Verum canit Psalmista, qui ait : ADomino gressus hominis dirigitur, et viam ejus cupit nimis.Cum ceciderit justus, non conturbabitur, quia Dominus con
firmat manum ejus. Ubi aperte designat, quia nec intracrebra Dominicæ protectionis auxilia a perturbatione vitiorumesse valemus immunes; neque in omnibus actuum nostrorumgressibus de naturæ libertate, sed de divina debemus directione gaudere. Frustra autem Julianus genitalem vultexceptam voluptatem, quæ sola ad animi nostri non moveaturarbitrium ;- quasi non iracundiæ, vel superbiæ, philargyriæ,gastrimargiæ, cenodoxiæ, cæteraque hujusmodi rabies, multolaboriosius, quam libidinis incentiva devincantur. Quæ etante tempora pubertatis, nostrum animum perturbatum adveniunt ; et edomita sæpe, vel per naturam cessante libidine,nihilominus ipsa nos impugnare non cessant. Dicit, adjutorium Sancti Spiritus præcedentibus nostris studiis acmeritis dari; atque adhuc dari, ut genus humanum arctiusdiligamus. Quod ipsius verbis ponere per ordinem libuit.Cum igitur, inquit, sapientis animus, qui voluptatem subjicitdignitati amoris, et incitat et ordinat appetitum, nunquamfines transit officii, sed ad eam magnitudinem atque pulchritudinem studiis procedit ac meritis, ut generosum ejus ignemgratia Sancti Spiritus incipiat ventilare ; tunc fit illa caritas,quæ non propinquos solum aut cives, sed ipsum genushumanum gremio suo conatur amplecti. In qua una sententiaquot et quanta sint blasphemiæ, facile catholicus lectoranimadvertit. Patet enim, quid humanæ arbitrio libertatis,qui tribuat gratiæ spirituali; quia animum hominis per sesapientem fieri, per se dignitatem sancti et generosi amorishabere, per se huic amori voluptatem subjicere carnis, persese et incitare ad virtutes, et ordinare appegitum posse testatur; in tantum, ut nunquam fines transeat officii illius, quoidem amor excolentibus est. Qui ipsum animum suis studiisac meritis ad eam magnitudinem ac pulchritudinem procederedicit, ut Sancti Spiritus sit dignus auxilio; cujus videlicetSpiritus adventu non ita ait juvari animum, quomodo flammavel fax; cum accenditur, caliginosam juvat domum, quamillustrat; sed ita potius, quomodo ardentem sive lucentemventus juvat ignem, ut amplius clarescat; qui quidem et sineafflatu venti accendi atque ardere, ac magnam consumeresylvam poterät; sed tamen ventb impellente magis magisqueflammescit. Hoc enim significat dicendo, ut generosum ejus
ignem gratia Sancti Spiritus incipiat ventilare. Tanta animibona præmiserat, et post omnia hæc incipere in ea gratiamSancti Spiritus dicit, quasi supervenientem auxiliatricem,et non praevenientem inspiratricem atque auctorem in nobisstudiorum meritorumque bonorum. Qui tamen ejus ventilatione, quid in generoso animi sapientis igne agi credat, intuere.Tum fit illa, inquit, caritas, quæ non propinquos solum autcives, sed et ipsum genus humanum gremio suo conaturamplecti. Vides ergo qui tantum virium nostro animo tribuit,quid spiritui gratiæ tribuat; quam et sero in auxilium ipsianimo advenire, et tunc ei non illam caritatem, qua Deus;sed illam solummodo, qua genus humanum diligatur, infundere dicit; oblitus vel incuriosus apostolicæ fidei, quædicit, Quia caritas Dei difi‘usa est in cordibus nostris perSpiritum Sanctum, qui datus est nobis.Prolixi est operis cunctas ejus, quas in libro hoc posuit,ineptias in medium proferre, ac testimoniis refellere veritatis.Sufficiant hæc pauca exempli gratia posuisse ; ex quibus possint caetera, quam sint detestanda, conjici.Post hæc autem et hujusmodi innumera, quibus primumlibrum contra gratiam Dei disputando complevit, non minoresecundum librum ejusdem hæresis peste commaculavit. Denique exponens quod dictum est, Quia meliora sunt uberatua vino ; de natura lactis fædissime philosophatus est, mOxque fædius multo, qualitatem naturæ illius ad confirmationemsui erroris transferre conatus. Quod quia totum ponere, ethorrori, et nimis longum est, partem ponere satis duximus.Inserens se ergo. personis eorum, contra quos sub nomineManichaeorum pugnabat, ait inter cætera: Asserebat namqueopiniones nostras ad hoc prorsus spumantium æstus errorum,ut calumniam verteremus in ipsum auctorem; et levandireatus gratia, quem crimina nimirum voluntatis urebant,ipsam naturam corporis subdebamus infamiæ, incapaces bonitatis, et plenos iniquitatis in lucem istam nos venire jurando.Denique nullum fefe ad justitiam, quid dico ratione, sed nesacræ quidem legis institutione perduci. Depretiabat nempehæc opinio naturam carnis et sanguinis. Sed postquam salutare mysterium Dei et hominum mediator arripuit, ut consummatissimæ virtutis daturus exemplum, naturam hominis
mortalis assumeret, ostendit omnia crimina morum fuisse, nonseminum. Denique voluntatibus ad meliora conversis, nonsolum legis, sed etiamkevangelica præcepta posse compleri.Quibus sermonibus ejus breviter respondendum, quia nequaquam in auctorem naturæ nostræ calumniam vertimus, cumnos in iniquitatibus conceptus, et esse in delictis natos, dicimus; sed fatemur, quia in primis naturæ nostræ parentibusad ejus similitudinem facti sumus, ut immortales et sine peccato in deliciis paradisi, juvante gratia ejus, viveremus ; quamvidelicet beatissimam vitæ primitivæ munditiam, si custodirecurarent ipsi protoplasti, et non magis hosti crederent, quamauctori, usque hodie progenies ex eis sancta et impollutadelicias paradisi, mortis simul et peccati nescia incoleret.At dum nulla necessitate naturæ, verum sola vage mentisincuria, peccato consensere; moxque justo Conditoris judiciode loco paradisi voluptatis exclusi, ac morte mulctati peccati,quod temere contraxerant, stirpi, generique suo reliquere contagium ; factum est, ut peccati, quod ipsi sponte commiserunt,nos etiam nolentes reatu constringeremur; ita ut ne parvuliquidem, qui nil boni vel mali velle possunt, ab hoc possintimmunes existere, nisi donantegratia Dei per J esum ChristumDominum nostrum. Unde probatur falli J ulianus, cum dicit,Reatum nobis solo crimine voluntatis accensum; et sicutpost, apertius suum sensum aperuit, dicens, Omnia crimina,morum esse, non seminum. Seminum sunt namque, quæex Adam originalia traximus ; morum vero, sive voluntatum,seu fragilitatis et ignorantiæ, quæ ipsi per nos crimina addimus. Probatur falli, cum reprehendit eos qui naturam nostricorporis, non eam quæ protoplasti sancta et immortalis creataest; sed illam, quæ post eorum prævaricationem vitiosaeffecta. est, subdunt infamiæ, dicentes, Scioque, non. habitatin me, hoc est in came mea, bonum. Et quod idem apostolusait, Caro concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem. Hæc tantum sibi invicem adversantur, utnon quæ vultis, illa faciatis. Probatur falli, cum vituperateos qui nos in lucem istam incapaces bonitatis, et plenosiniquitatis venire testantur. Vere enim profitemur, omnes homines in lucem istam plenos iniquitatis, ex reatu primæ prævaricationis venire; incapaces autem bonitatis, absit ut nos
nasci juremus. Sed 'hæretiCus, ut artificiosus deciperet infirmos, junxit mendacio perfidiæ veritatem catholicae professionis. Probatur falli, cum jurare, nos dicit nullum adjustitiam non solum ratione, sed ne sacræ quidem legis institutione perduci. Quinimmo fatemur, et ratione et doctrinasanctæ legis, ad justitiam nos, auxiliante Domino, perduci,absque gratia vero illius, nec per naturalis subsidia rationis,nec per divina legis scita nos posse justificari, apostolo teste,Quia litera occidit, Spiritus autem vivificat. Id est, literapræcipiens occidit, si non adsit Spiritus, qui præcepta literædonet impleri. Et Spiritus vivificat, donando ut perfici literapossit. Quod autem ait de Domino, .Ut consummatissimævirtutis daturus exemplum, naturam hominis mortalis assumeret, secretius hæresis suæ virus evomuit, quia dicit, venientem in carne Dominum non dona nobis, sed exempla contulisse virtutis, unde dicit post modicum, De ipsius, inquam,susceptione carnis, morum peccata damnavit; non naturamVidelicet carnis, sed opera commutando, ut justificatio legissub exemplo ipsius compleretur in nobis. Item in expositione'versiculi, Collum tuum sicut monilia. Cum pulchra,inquit, per naturam cervix gemmarum insignitur ornatu;felicitatem sine dubio auget industria; et quasi se dignaconveniunt, honor videlicet monilium, et cervicum venustas.Sic ergo et in te, cujus generositatem doctrina componit, utvirtutes, quas natura inchoet, disciplina consummet ; pro eo,ut diceret, Gratia inchoet, gratia consummet, gratia coronet.Item post innumera hujusmodi, quæ in ipsis ejus opusculispius lector facillime deprehendet, in explanatione versiculi,quo dictum est, Apprehendam te, et inducam in domummatris meæ, ibi me docebis, ne patentius, quæ contra fidemvæsana sentiret, intimavit dicens de Domino: Jam in ipsainfantia multa quae discere debeamus, ostendit. Primo ipsumesse opificem universorum ex masculi et foaming conjunctionenascentium, qui sibi sine ministerio viri, corpus ex virginefabricasset. Deinde nullum peccatum esse homini congenitum; quandoquidem ille, et carnis veritate circumdatus, etmaculæ immunis extiterit. Postremo originem nostram nonposse, nisi impie, diaboli operibus ascribi, quæ Deo vero nonsolum Conditore, sed etiam habitatore congauderet. Non
solum autem hæc dicendo, errorem struit, sed hoc ipsumetiam interveniente agit exemplo. Nam peccatum esse hominicongenitum testatur scriptura, quæ dicit, grave jugum superfilios Adam, a die exitus de ventre matris, eorum usque indiem sepulturae, in matrem omnium. Immo hoc ab ipsaconceptione esse homini coævum, testatur beatus Job, cumDomino supplicans ait: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Etquæ poterit esse consequentia, ut ideo dicatur nullum peccatum hominibus ex masculi et fæminæ conjunctione nascentibus esse congenitum, quoniam Filius Dei, qui sibi sineministerio viri, corporis ex' virgine fabricavit, et carnis veritate circumdatus, et maculæ immunis extitit? Quæ est ratioconsequens, ut homo purus innocentiam suæ nativitatisastruat exemplo nati in carne Mediatoris Dei et hominum,cum de illius nativitate dixerit virgini matri archangelus,Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Nostræ autem parenti post reatum prævaricationis dixerit justus judex: Multiplicabo ærumnas tuaset conceptus tuos; in dolore paries filios, et sub viri potestateeris. Sed neque hoc quod dicit, originem nostram non posse,nisi impie, diaboli operibus a_scribi ; quæ Deo vero non solumConditore, sed etiam habitatore gauderet, aut catholice, autconsequenter fecit. Quia nimirum diabolus, etsi peccatumprotoplastis intulit, nec tamen eis naturalis procursum benedictionis abstulit, qua audierant: Crescite et multiplicamini,et replete terram. Non ergo illa impietate decipimur, quamnobis improperat J ulianus, ut originem nostram diaboli operibus ascribamus, quam primordialis opere benedictionis a Deoconditam scimus. Absit autem, ut originem nostram postpraevaricationis malum, Deo dieamus esse gavisam, ante remedium secundæ regenerationis, quæ fit ex aqua et SpirituSancto, donante gratia Dei per Jesum Christum Dominumnostrum. Pauca hæc de pluribus ex præfato opere J ulianiad cautelam legentium, annotasse necessarium duximus: quorum admoniti exemplis, vigilantius in reliqua ejus lectione,quæ non minus noxia sæpe salutaribus dicta interserit, circumspiciant. Nam et in aliis opusculis eandem suam hæresim,VOL. IX. - o
quamvis multum reclamante sanctissimo ac doctissimo antistite Augustino, affirmare non dubitat. Denique in libro,quem de bono constantiæ scripsit, bonum naturæ, libertatemque nostri arbitrii, ut ipse autumat, contra perfidiam Manichæi magna instantia defendit. Ut autem veritas probat,magna pervicacia contra [idem cælestis gratiæ durat. Hæcnamque est, inquit idem, constantia, quæ maxime asseritarbitrii potestatem, ac bonum, ejusque naturæ et humanianimi motus liberos, dum ostendit omne mentis bonum voluntarium, nec ulli unquam casui obnoxium. Motus autem menon solum carnis, sed nec animi habere liberos docent, nonapostolicæ tantum literæ, vemm etiam ipsæ meæ cogitationes,quæ volentem 'me sæpissime, conantemque, ut de cæteristaceam, fixa mente ac desiderio infatigabili devotioni orationisincumbere non sinunt. Qui si motus animi liberos haberem,ita vellem continuæ tempore orationis animum precibus intentum retinere, quomodo membra corporis facillime soleo,quotiens volo, quocumque vel situ, {rel loco orationis componere. Et paulo post: Ipsa enim armat, inquit idem,egregium cujusque, et accendit animum, dum illum libertatissuæ semper admonet, dumque omnes ab eo repellit metus.Quanto enim melius expugnaret Manichæum, si diceret:Quia gratia Dei fecit egregium cujusque electi animum, etaccendit ad studia virtutum, dum illum infirmitatis suæsemper admonet, et quia sine ipsa nihil facere potest; dumque omnem ab eo fiduciam suæ repellit virtutis, ac Deocanere suadet: Fortitudinem meam ad te custodiam.Et iterum post multa, quibus libertatem nostræ voluntatispraedicat, ait: Etenim sicut præclare a doctissimis atqueorthodoxis disputatum est, nemini vere unquam noceri, nisia seipso potest; nec est prorsus aliquid quo quisquam invitusfiat miser. Quid tandem virtus timebit, nisi defectum sui,quo homini in æternum nocetur? Quæ nequaquam staresententia, nisi apud hæreticos, potest; quia constat nimirum,quod peccatum Adæ, cunctis hominibus nocet. Non quidema seipsis, vemm ab illo qui primi facinore reatus totum genushumanum, nisi quem gratia Christi liberat, perpetuo damnavit. Nocet hæreticorum malitia illis, quos catholicam scireac tenere fidem desiderantes, in interitum nescientes, nolen
tesque detrahit. Verum timens Julianus, ne si in tanto hocvolumine totum, quod recte viveremus, libertati nostræ voluntatis tribueres, quasi apertus gratiæ Dei hostis detestaretur,atque anathematizaretur ab omnibus, fecit et hujus hoc inloco mentionem; et hoc ita occulte, ut non omnes eam virtutes dare, sed unam in nobis solummodo juvare diceret, etfirmare constantiam. Divinæ enim gratiæ est, inquiens, amareet- firmare constantiam, quæ caeteras possit custodire virtutes; .et contra omnia, quæ resistunt, defendere virtutem. Ubi etcautissimo usus est verbo, ut non diceret eam donare, quasiantea non habitam nobis constantiam; sed potius juvare etfirmare, quasi a nobis jam exortam, ut ventus flammam ignis,quam non ipse acéendit, sed aliunde accensam, ut clariusflammescat, adjuvat; et ne extingui debeat, flando confirmat.Sicut in ipso libro de amore plenius sensum suum dilucidassemonstravimus. Circa hujus autem libelli finem, manifesteprodit ipse J ulianus, qua intentione in hujusmodi assertionibus per cuncta, quæ considerat, opuscula, laboraret. Scandalum, inquiens, Manichæo est, eo quod commentitum id est,abnegantes Dominum nostrum, qui est verus, fatemur. Offendit, quia naturam bonam, quia liberum hominis asserimusarbitrium. Sed et in libro quem ad Demetriadem virginemChristi, de institutione virginis scripsit, hæc eadem de potentialiberi arbitrii, quomodo sentiat, pandit. Quem videlicet librumnonnulli nostrum studiose legentes, sancti et catholici doctoris Hieronymi esse temere arbitrantur; minime pervidentes,quod et suavitas eloquentiæ demulcentis, et hæreseos perversitas seducentis, manifeste probat hoc illius opusculumnon esse. Quin potius ipse fidem ejus, vel magis perfidiamin dialogo Attici et Critobuli, quem vivente Pelagic edidit,cum adhuc J ulianus ab eo puerulus, quasi in caverna colubri,nutriebatur regulus, divinis expugnarit ac protriverit, eloquiis.In hoc ergo Julianus libro, et in aliis se opusculis eandemsuam hæresim confirmasse declarat, ita scribens: Quotiesmihi de institutione morum, et sanctæ vitæ conversationedicendum est, soleo prius humanæ naturæ vim qualitatemque monstrare, et quid eflicere possit ostendere. Et paulopost: Quem ergo, inquit, exhortationis ordinem, cum in aliisquoque opusculis tenuerim, tum hic maxime servandumo 2
puto, ubi eo plenius bonum naturæ declarari debet, quo vitainstituenda perfectior. Item in processu libri ejusdem: Quamenim, inquit, multos philosophorum et audivimus et legimus,et ipsi vidimus castos, patientes, modestos, liberales, absti—nentes, benignos, honores simul mundi ac delicias respuentes,et amatores justitiæ non minus quam sapientiæ? Undequæso hominibus alienis a Deo ista, quæ Deo placent ? Undehæc illis bona, nisi de naturæ bono? Et cum ista quæ dixi,vel unum simul omnia, vel singula singulos habere videamus,cumque omnium una natura sit, exemplo suo invicem ostendunt, omnia in omnibus esse posse, quæ vel singula inveniuntur in singulis. Quod si etiam sine Deo homines ostendunt,quales a Deo facti sunt, vide quid Christiani possint, quorumin melius in Christo instaurata natura est, et qui divinægratiæ juvantur auxilio. Et post multa hujusmodi loquensde beato J ob, O virum, inquit, ante evangelia evangelicum ;et apostolorum, ante apostolica præcepta discipulum; quiaperiens occultas naturæ divitias, et in medium proferens exse, quid omnes possemus, ostendit, item post pauca, Nequenos, itiquit, ita defendimus naturæ bonum, ut eam dicamusmalum facere non posse, quam utique boni ac mali capacemetiam profitemur; sed ab hac eam tantummodo injuria vendicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui necbonum sine voluntate, nec malum faciamus; et quibus liberum est unum semper agere, cum semper utrumque possumus. Unde enim alii judicaturi sunt, ah'i judicandi, nisiquia in eadem natura dispar voluntas est? et quia cum omnesidem possimus, diversa faciamus? Et paulo post, Adam deparadiso ejectum, Enoch raptum de mundo esse commemorans, adjecit: Nec enim a justo Deo, aut ille punirimeruisset, aut hic eligi, nisi uterque utrumque potuisset.Hoc de Cain et Abel fratribus, hoc etiam de Esau et Jacobgeminis intelligendum est; ac sciendum, solam voluntatisesse causam, cum iri eadem natura merita diversa sunt. Etrursum post pauca: Neque vero, inquit, alia causa nobis quoque difficultatem bene vivendi facit, quam longa vitiorumconsuetudo, quæ nos, cum inficit a parvo, paulatim quæ permultos corrumpit annos, ita postea obligatos sibi et addictostenet, ut vim quandam videatur habere naturæ. Item post
multa, quibus optime virginem Deo dicatam instituit, etrevera multum utile ac salubre opus perficeret, si eam divinægratiæ in omnia suffragia flagitare, et non animi sui libertate,viribusque fidere doceret; quomodo etiam in illo, quem debono constantiae scriptum ab -eo diximus librum, multumprodesset virtutum studiosis, si non virulenta intermisceretvitia errorum. Sed si modicum fermentum, apostolo teste,totam massam corrumpit, quanto magis venenum quammaximum? Adscribimus, inquit, iniquitatem justo, pio cmdelitatem, dum eum primo impossibile aliquid præcepisseconquerimur. Proinde pro his damnandum ab eo putamushominem, quæ vitare non potuit. Et paulo post, Nec impossibile aliquid potuit imperare, qui justus est ; nec damnaturusest hominem ob ea, quæ non potuit vitare, qui pius est. Inhis singulis, quæ ex uno ejus excepi libello, sententiis, quantisint errores facile cuivis docto patet. Quas ideo tam plurescoacervatim posui, ut pluribus errorum probamentis convincerentur hi qui hunc librum a catholico beati Hieronymicalamo scriptum contendunt; cautioresque ergo ejus lectioneredderentur, quem hæreticum esse didicissent. Quibus etiamsententiis pariter omnibus strictim respondere commodumduxi: utpote quæ cunctis, ut dixi, clarius luce quam sintnefandae, patescant. Quod ergo dicit, Multos philosophorumpatientiam, castitatem, modestiam, aliasque de naturæ bonohabere virtutes; constat, quia quicumque philosophorumChristum Dei virtutem et Dei sapientiam nescierunt, hinullam veram virtutem, nec ullam veram sapientiam haberepotuerunt. In quantum vero vel gustum aliquem sapientiæcujuslibet, vel virtutis imaginem habebant, totum hoc desuperacceperunt; non solum munere primæ conditionis, verumetiam quotidiana ejus gratia, qui creaturam suam nec sedeserentem, deserens dona sua, prout ipse judicaverit, hominibus, et magna magnis, et parva largitur parvulis. Quodvero dicit, omnia in omnibus posse esse, quæ vel singulainveniuntur in singulis; contradicit scriptura, quæ ait, Necenim omnia possunt esse in omnibus, quoniam non est Filiushominis immortalis. Ubi manifeste insinuatur, quia cummortale hoc induerit immortalitatem, tunc demum possuntesse omnia in omnibus bona virtutum; et ne tunc quidam de
naturæ bono, sed per gratiam ejus; de quo scriptum est, Utsit Deus omnia in omnibus. Sed et quotidiana nostræ fragilitatis documenta probant, non omnia in omnibus esseposse; ubi tam multi inveniuntur, qui summa nitentes instantia, nequaquam ad eas, quas alios vident habere, possuntpervenire virtutes. Quod homines sige Deo, dicit ostendere,quales a Deo facti sunt; a Deo longe veritate abest, ut nechomines Deo proximi valeant ostendere in hac duntaxat vita,quales a Deo protoplasto facti sunt. Quis enim sapientia velvita major esse poterit, eo qui priusquam carnis debitumsolveret, usque in paradisum, vel tertii cæli ad adyta raptus,civium supernorum et conversationem contemplatus est, etaudivit colloquia? Qui tamen dicit, Condelector enim legiDei secundum interiorem hominem, video autem aliam legemin membris meis repugnantem legi mentis meæ. Quod parentes generis humani, quamdiu naturæ bonum intemeratumcustodiere, constat dicere non potuisse. Quod Christianorumnaturam melius dicit instauratam esse per Christum, et eosdivinæ gratiæ juvari auxilio; si de his solummodo, quæ inremissione peccatorum per baptisma nobis donata sunt, vultintelligi, hæreticum est; si autem et de quotidiana ejusgratia, qua nos in mente et corpore instaurare et juvare noncessat, catholicum est. Quod dicit; beatum Job aperuisse invirtutibus suis eximiis occultas naturæ divitias, et ex se, quidomnes possemus, ostendere; quanto melius diceret, quodaperuit inefl'abiles divinæ gratiæ divitias; et in se, quia hæcomnibus quibuscumque vellet, dare posset, ostenderet. Quoddicit, nos vitio naturæ ad malum non impelli, qui nec bonumsine voluntate, nec malum faciamus, repugnat apostolo dicenti,Scio quia non habitat in me, hoc est in came mea, bonum. N amvelle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Nonenim quodvolobonum,hoc facio; sed quod uolo malum,hoc ago.Quod dicit liberum nobis esse unum semper agere, cum-semper utrumque possimus; contradicit prophetæ, qui Deosupplex loquitur dicens, Scio, Domine, quia non sit hominis,via ejus; nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.Sed et apostolo majorem se facit, qui dixit, Ego igitur ipsemente servio legi Dei; carne autem, legi peccati. Quoddicit non aliunde alios judicare, alios judicari, nisi quia _in
eadem natura dispar voluntas sit, et quia cum omnes idempossimus, diversa faciamus; contradicit catholicæ fidei, quæetiam parvulos esse judicandos confitetur, eos qui in eademnatura. positi, priusquam aliquid boni malive facere aut velle,aut saltem nosse poterant, sine baptismo rapti sunt. QuodEsau et Jacob, cæterosque tales, sola voluntatis causa dicitesse discretos, ut in eadem natura merita haberent diversa;contradicit apostolo, qui de eisdem loquens ait, Cum enimnecdum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum aut malum,ut secundum electionem propositum Dei maneret, non exoperibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia major servietminori; sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odiohabui. Quod dicit non 'aliam causam nobis difficultatem benevivendi facere, quam longam vitiorum consuetudinem; contradicit scripturæ qua": dicit, Grave jugum super filios Adama die exitus de ventre matris eorum. Quod dicit Dominumnon impossibile aliquid praecepisse, qui justus est; verum. profecto dicit, si ad ejus respicit auxilium, cui catholica voxsupplicat, Deduc me in semita mandatorum tuorum. Sivero viribus animi sui fidit, refellit eum veridica ejusdemjusti Conditoris sententia, qua dicit, Sine me nihil potestisfacere. Quod dicit, eum qui pius est, non damnaturum essehominem, pro eo quod vitare non potuit; contradicit ejusdempii Redemptoris et justi judicis sententiæ, qua etiam de parvulis ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, nonpotest videre regnum Dei. Quamvis, ut sanctus Augustinusait, mitissima prorsus poena vel damnatio erit omnium, quipræter peccatum, quod originale traxerunt, nullum insuperaddiderunt. Nec tamen tales a damnatione prorsus esse nonpossunt immunes, cum manifeste dicat apostolus: Quia regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui nonpeccaverunt. Et quasi quæreretur, quare regnaverat inomnes qui non peccaverunt, mox rationem reddit adjungens,In similitudinem praevaricationis Adæ; id est, non proptersua propria peccata, sed quia sui similes genuit prævaricatorAdam. Dicendum ergo nobis in hac parte quaestionis, quoddixisse audivimus eundem apostolum Paulum, qui de Esauet Jacob geminorum ex uno concubitu nascentium disparisorte, disputans ait, Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas
apud Deum? Absit. Moyses enim dicit, Miserebor, cuimiserebor ; misericordiam præstabo, cui misertus fuero. Igitur non vblentis, neque currentis ; sed miserentis Dei est, etcætera usque dum plurimum hac quæstione lassatus, ita conclusit: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quamincomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæejus! Hæc de opusculis Juliani, ad cautelam legentiumprælibare, commodum rati sumus. Hinc ad expositionemstylum vertamus Cantici Canticorum; et in libro ad intelligendum difiicillimo, seduli patrum vestigia sequentes, quicquid juvante ea, quam defendimus, gratia Dei, valemus studiisalutaris impendamus. In quo opere lectorem admoneo, neme superfluum judicet; qui de natura arborum, sive herbarum aromaticarum, quæ in hoc volumine plurimæ continentur, juxta quod in libris antiquorum didici, latius explanarevoluerim. Feci namque hoc non arrogantiae studendo, sedmeæ meorumque imperitiæ consulendo, qui longius extraorbem, hoc est in insula maris oceani nati et nutriti, ea quæin primis orbis partibus, Arabia dico et India, Judæa etEgypto geruntur, non nisi per eorum,'qui his interfuere,scripta nosse valemus.CAPITA IN CANTICA CANTICORUM.:. Synagoga Dominum venire in came desiderat, ac venienti, devota caritate, occurrit. — II. Obscuratam se persecutione infidelium Judæorum, primitiva queritur ecclesia,unde et dilecti sui Redemptoris tremens invocat auxilium. —III. Dominus objurgans ecclesiam, paventem admonet, datæsibi gratiæ, adversus omnes hostium insidias. — IV. Confortata verbis Dei ecclesia, conversationem ejus, in carne passionem et resurrectionem ad memoriam revocat. — v. Laudateam confortatam Dominus, cui vicem laudis rependens, inpace aliquantula vitae præsentis, cum eo gaudere desiderat.—v1. Dominus gaudium virginis matris commemorans, insponsa quoque sua virtutem castimoniæ laude dignam complectitur. '— vu. Introducta in cognitionem coelestium sacramentorum ecclesia, sub protectione sui Redemptoris refici etquiescere cupit. —- VIII. Adjurat ipse credentes, ne pacemecclesiæ turbarent. '— Ix. Apparens in came Dominus, eccle
siam ad prædicandum excitat, eo quod longæ infidelitatishyems, quæ mundum presserat, abierit, et in auspiciis agendiputidas hæreticorum versutias deprehendere ac refellere præcipit. — x. Favens Domini jussis ecclesia, sæpius eum ad sejuvandam per occultae gratiam inspirationis advenire precatur.— x1. Exponit ecclesia gentium, quo ad fidem Christi ordinepervenerit; cujus votis ipse congaudens, præcepit fidelibus,ne ejus requiem inquietent. —- x11. Miratur synagoga fideminspiratam ecclesiæ, mortificatione camis et orationis virtutedevotam. —— x111. Illa respondet, lectulo se ac ferculo pacifici regis, id est, animarum requie et interns. refectione delectatam advenisse; et .maxime ipsius decore regis, ad cujuscemendam speciem, eos quoque qui se admirabantur, excitat.— XIV. Delectatus fide ecclesiæ Dominus, speciatim membra ejus omnia, hoc est, singulas quasque fidelium personas,dicenti, laudatione commendat; persecutorum quoque rabiem,ad ejus reverentiam inclinandam esse prædicit, pro cujusamore et ipse vulnera crucis susceperit. — xv. Praedicatorumejus doctrinæ dulcedinem, fructus operum, et flagrantiamdulcissimæ describit opinionis. -— XVI. Ventis eam tribulationum, ut constantia ipsius amplius probetur, tentandamcommittit. — xvn. Illa suæ conscia devotionis, ipsum ad seinsipiendam advenire precatur. —- XVIII. Dominus se jamadvenisse ad eam ac piis ejus operibus delectatum esse testatus, supernos quoque cives bonis congaudere præcepit. —xxx. Quiescens a seculi tumultibus, ecclesia excitatur voceDominica, ad corrigendos quosdam, in quibus spes et dilectioejus jam frigere cæperat ; illa quietis amore ministerium excusans, secreta ipsius compunctione ad agendum accendi incipit,sed non statim ccepta sequitur effectus; unde conspectismagnorum virtutibus doctorum, quicquid in se de mundiconcupiscentiis adhaerebat, abjicit. —— xx. Eadem in quibusdam suis fidelibus obsecrat perfectiores, ut in tempore suaecompunctionis, sive orationis, se quoque Domino commendent. — xxx. Illi contra petunt aliqua sibi de ejus virtutibusnarrari, quarum accensi dulcedine, amplius in ejus amoreflammescant. — xxn. Agit petita, et præconia virtutum acpotentiæ eis congrua laude decantans, denuo interrogat, inqualium mentibus ejus soleant vestigia reperiri. — XXIII. Re
spondet piis sanctorum desideriis, ac fructuosis operibus eumdelectari, ac perfectos quosque castimoniæ virtutibus adæterna gaudia colligere. — xxxv. Audiens hæc Dominus,laudat ecclesiæ devotionem, laudat operationem; nec tamense in hac vita multum desiderari edocet. — xxv. Multis perorbem ecclesiis, multis falsorum fratrum conventiculis, multisinnocentium choreis, totam ecclesiæ perfectionem dicit essepræferendam. — xxvi. Audiens synagoga laudari ecclesiam aDomino, et ipsa admirandam eam accenditur, maxime quodinvincibili virtutum certamine cunctis sit hostibus terribilis, quod in fine mundi apostolus docet esse futurum. —xxvn. Respondet ecclesia, et in dogtoribus suis declarat,quæ sibi fuerit causa militaris paratus, sollicitudo videlicetomnium ecclesiarum, e quibus ipsa una catholica constat. -—XXVIII. At synagoga necesse se hæc dicit, subito stuporeevangelium prædicantis confessa se fuisse conturbatam; cujuscoeptis salutaribus gaudens ecclesia,ad agnitionem sui Redemptoris eam reverti postulat. — XXIX. At ipse Redemptor annuens ejus hortamentis, nihil in illa magis quam industriamvirtutum testatur esse videndam. — xxx. Item laudes dilectæsuæ ex more describens, primo omnium in junctura fæminumejus, adunationem amborum in se credentium, seque diligentium, designat populorum. -— xxxr. Ipsa ejus laudationerapiens verbum de ore ejus, accumulat laudem; et ipsumvenire supplicat, quatenus eo cooperante, pios sive operationis sive prædicationis possit subire labores. — xxxn. Anovo incipiens ecclesiæ primordio, Dominum optat incarnari,quo per squi-agia humanæ susceptionis, quasi sustentationemlævet; ut ad contemplationem divinæ gloriæ quasi ad amplexus dexteræ, mereatur ascendere. — xxxm. Ipsa adgaudens ejus desideriis, adjurat credentes ex Judæis, ne fidemgentium turbent. — xxxxv. Qui jussis obtemperantes, subitam ejus conversationem suspecta mente mirantur. — xxxv.Admonet et ipsam ecclesiam dilectionis, quam per arboremcrucis redemit, suique semper memoriam in corde et opereferre præcipit. — xxxvx. Alloquitur et synagogam, quid deprimitiva ex gentibus ecclesia fieri debeat, necdum habente desuis, qui doctores valeant ordinari. — XXXVII. Et addit ipse,si quis in eis sit vita et sermone sublimis, erudiendum hunc
literis divinis, ut sic ad gradum queat promoveri; qui veronaturæ simplicioris, proponenda illis sanctorum exempla, quibus amplius in fide confortetur. —xxxv1n. Ipsa se sublimem dono ejus efl'ectam, atque in viris perfectioribus gradudoctoris esse habilem respondet. — xxxxx. Additque ecclesiain pace sui Conditoris vocata, multos habere populos; utnationes gentium ad se pertinere designet. — XL. Favenshis Dominus, totius ecclesiæ se habere curam protestatus,jubet eos qui benedixerint, etiam ministerium prædicandisubire. — xm. Ecclesia jussis obediens, obsecrat eum adadjuvandos suos coeptus spirituales, sæpius se in cordibusfidelium adhibere præsentem.CANTICA CANTI CORUMAD LITERAM SIC HABENT.CAP. I. Vow ecclesiæ : Osculetur me osculo oris sui, quiameliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis.Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexeruntte. Trahe me post te, curremus in odorem unguentorumtuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exultabimus, etlætabimur in te. Memores uberum tuorum super vinum,recti diligunt te. Item vox ecclesiæ, Nigra sum sed formosa,filiæ Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Nolite me considerare, quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me;posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubicubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodaliumtuorum. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere,et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxtatabernacula pastorum. Equitatui meo in curribus Pharaonisassimulavi te, amica mea. Pulchræ sunt genæ tuæ, sicutturturis. Collum tuum sicut monilia. Murenulas aureasfaciemus tibi, vermiculatas argento. Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Fasciculus myrrhædilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Botruscypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum.
Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus floaterfloridus. Tigna domorum nostrarum cedrina. Laquearianostra cypressina.CAP. 11. Ego flos campi, et lilium convallium. Sicutlilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sicut malusinter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios. Subumbra illius, quem desiderabam, sedi, et fructus ejus dulcisgutturi meo. Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Fulcite me floribus, stipate me malis,quia amore langueo. Læva ejus sub capite meo, et dexteraillius amplexabitur me. Adjuro vos, filiæ Hierusalem, percapreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilarefaciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Vox dilecti mei,Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Similisest dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En, ipsestat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En, dilectus meus loquitur mihi, Surge,propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.Jam enim hyems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit. Voxturturis audita est in terra nostra, ficus protulit grossos suos,vineæ florentes dederunt odorem. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni. Columba mea, in foraminibus petræ, incaverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam; sonet vox tuain auribus meis, quia vox tua dulcis, et facies decora. Capitenobis vulpes pusillas, quæ demoliuntur vineas. Nam vineanostra floruit. Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pasciturinter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revér—tere, similis esto, dilecte mi, capreæ, aut hinhulo cervorumsuper montes Bethel.CAP. III. In lectulo meo per noctes quæsivi, quemdiligit anima mea. Quæsivi illum, et non inveni. Surgam,et circuibo civitatem ; per vicos et plateas quæram, quemdiligit anima mea. Quæsivi illum, et non inveni. Inveneruntme vigiles, qui custodiunt civitatem. Num, quem diligitanima mea, vidistis? Paululum cum transissem eos, inveniquem diligit anima. mea. Tenui eum, nec dimittam, donecintroducam illum in domum matris meæ, et in cubiculumgenitricis meæ. Adjuro vos, filiæ Hierusalem, per capreas
cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatisdilectam, donec ipsa velit. Quae est ista quæ ascendit perdesertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris,et universi pulveris pigmentarii? En lectulum Salomonissexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentesgladios, et ad bella doctissimi, uniuscujusque ensis superfemur suum propter timores nocturnos. Ferculum fecitsibi rex Salomon de lignis Libani ; columnas ejus fecitargenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum. Media caritate constravit propter filias Hierusalem. Egredimini,et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate, quocoronavit illum mater sua, in die desponsationis illius, et indie lætitiæ cordis ejus.CAP. IV. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchraes! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet.Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monteGalaad. Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderuntde lavacro. Omnes gemellis foetibus, et sterilis non est intereas. Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce.Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ absque eo quodintrinsecus latet. Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea,omnis armatura fortium. Duo ubera sicut duo hinnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Vadam ad montem myrrhæ, et ad collemthuris. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni. Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Vulnerasti cor meum,soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorumtuorum, et in uno crine colli tui, Quam pulchræ suntmammæ tuæ, soror mea, sponsa mea! Pulchriora ubera tuavino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.Favus distillans labia tua, sponsa, mel et lac sub lingua tua;et odor vestitnentorum, sicut odor thuris. Hortus conclusussoror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Emissionestuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus;cypri cum nardo. Nardus et crocus, fistula et cinnamomum,cum universis lignis Libani. Myrrha et aloe cum omnibus
primis unguentis. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. Surge, aquilo, et veni,auster, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.CAP. V. Veniat dilectus meus in hortum suum, etcomedat fructum pomorum suorum; veni in hortum meum,soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibusmeis; comedi favum cum melle meo, bibi vinum cum lactemeo. Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, carissimi.Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis,Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculatamea ; quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttisnoctium. Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa?Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Dilectus meusmisit manum suam per foramen, et venter meus intremuitad tactum ejus. Surrexi, ut aperirem dilecto meo. Manusmeæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Pessulum ostii mei aperui dilecto meo ; at ille declinaverat atque transient. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quæsivi, et non inveni illum. Vocavi, etnon respondit mihi. Invenerunt me custodes, qui circumeuntcivitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me; tuleruntmihi pallium meum custodes murorum.Adjuro vos, filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum,ut annuntietis ei, quia amore langueo. Qualis est dilectustuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? Qualis est dilectustuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex militibus. Caput ejus, aurumoptimum. Comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasicorvus. Oculi ejus sicut columbæ, super rivulos aquarum;quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis.Labia illius, lilia distillantia myrrham primam. Manus illiustornatiles aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus,distinctus sapphyris. Crura illius columnæ marmoreæ, quæfundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani.Electus ut cedri. Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et iste est amicus meus,filiæ Hierusalem. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum, quo declinavit dilectas tuus? et quæremus eum tecum.
CAP. VI. Dilectus meus descendit in hortum suum adareolam‘aromatis, ut pascatur in hortis et lilia colligat. Egodilecto meo, et dilectus. meus mihi, qui pascitur inter lilia.Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Hierusalem,terribilis ut castrorum acies ordinata. Averte oculos tuosa me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grexcaprarum, quæ apparuerunt de Galaad. Dentes tui 'sicutgreges ovium, quæ ascenderunt de lavacro. Omnes gemellisfætibus, et sterilis non est in eis. Sicut cortex mali punici,sic genæ tuæ absque oculis tuis. Sexaginta sunt reginæ etoctoginta concubinæ; et adolescentularum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea, una est matrissuæ, electa genitrici suæ. Viderunt illam filiæ, et beatisnimam prædicaverunt reginæ et concubinæ, et laudaverunteam. _Quæ est ista quæ progreditur, quasi aurora consurgens,pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum aciesordinata? Descendi ad hortum nucum, ut viderem pomaconvallis; ut iuspicerem si floruisset vinea, et germinassentmala punica. Nescivi, anima mea conturbavit me, propterquadrigas Aminadab. Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te.CAP. VII. Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis,filia principis! Juncturæ feminum tuorum, sicut monilia,quæ fabricata sunt manu artificis. Umbilicus tuus cratertornatilis, nunquam indigens poculis. Venter tuus sicutacervus tritici, vallatus liliis. Duo ubera tua, sicut duohinnuli gemelli capreæ. Collum tuum sicut turris ebumea.Oculi tui sicut piscinæ in Esebon, quæ sunt in porta filiæmultitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicitcontra Damascum. Caput tuum, ut Carmelus, et comæ capitis tui, ut purpura regis vincta canalibus. Quam pulchraes, et quam decora, carissima in deliciis? Statera tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris. Dixi, Ascendam inpalmam, apprehendam fructus ejus, et erunt uberi) tua sicutbotri vineæ, et odor oris tui sicut malorum. Guttur tuumquasi vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum,labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Ego dilecto
meo, et ad me conversio ejus. Veni, dilecte mi, egrediamurin agrum, commoremur in villis, mane surgamus ad vineas,videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, .si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea. Mandragorædederunt odorem in portis nostris. Omnia poma nova etvetera, dilecte mi, servavi tibi.CAP. VIII. Quis mihi det te fratrem meum sugentemubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer ; et jamnemo me despiciat. Apprehendam te, et ducam in domummatris meæ, et in cubiculum genitricis meæ ; ibi me docebis,et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorumgranatorum meorum. Laeva ejus sub capite meo, et dexteraiIlius amplexabitur me. Adj uro vos, filiæ Hierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Quæest ista, quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa supradilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi corruptaest mater tua, ibi violata est genitrix tua. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum;quia fortis est ut mors dilectio, dura ut infernus æmulatio.Lampades ejus,!ampades ignis atque flammarum. Aquæ multænon poterunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam.Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione,quasi nil despiciet eam. Soror nostra parva est, et ubera. nonhabet. Quid faciemus sorori nostræ in die, quando alloquendaest ? Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea. Si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. Egomurus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum corameo, quasi pacem reperiens. Vinea fuit pacifico, in ea quæhabet populos. Tradidit eam custodibus, vir afl'ert pro fructuejus mille argenteos. Vinea mea coram me est. Mille tuipacifici et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. Quæhabitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocemtuam. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ hinnuloquecervorum super montes aromatum.LIBER SECUNDUS.Cantica Canticorum, in quibus sapientissimus ille regum"Salomon mysteria Christi et ecclesiæ, regis videlicet æterni,
et civitatis ejus, sub figura sponsi et sponsæ descripsit: quisquis legere cupit, meminisse debet in primis, quod omniselectorum congregatio generaliter Ecclesia vocatur. Et tamennunc causa discretionis specialiter ea fidelium portio, quæincarnationis Dominicæ tempora præcessit, Synagoga; quævero hanc secuta est, Ecclesia nuncupatur. Namque vetusscriptura fidelem temporis illius plebem utroque solet designare vocabulo. Utrumque autem Græcum est nomen. Synagoga congregatio Latine, et ecclesia dicitur convocatio. Quonomine magis fideles temporis hujus, ob ampliorem spiritualisscientiæ cognitionem, appellari placuit. Quia convocari proprium est eorum, qui audire ac discernere norunt; congregari autem et lapides, vel alia quælibet insensibilia possunt.Utraque autem hæc portio justorum, una eadem est Christifide ac dilectione consors; quanquam habent sacramenta protemporum ratione disparia, testante apostolo Petro, qui ait:Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum ; quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ? Sed per gratiam Domini nostri J esu Christi credimussalvari, quemadmodum et illi. N am sicut et nos, peracto jamDominicæ incarnationis, passionis, et resurrectionis mysterio,salvari speramus, et credimus ; ita et prior ecclesiæ parseandem Domini ac Redemptoris incarnationem, passionem, acresurrectionem futuram adhuc expectans, per ejus se gratiam,quam magnopere advenire cupiebat, salvandam esse credebat.Hujus ergo vox in amoris cantico prima resonat. Cui cumprophetæ sancti creberrime, et viam vivendi monstrarent, etejus promitterent adventum; qui tanquam sponsus suo procedens de thalamo, mundum omnem novæ benedictionisgratia donaret, coepit, transcensis præconum vocibus, ipsiusmagis Regis ac Salvatoris sui desiderare præsentiam, dicens:IN CAP. I.‘Osculetur me osculo oris sui.] Quod est aperte dicere:Obsecro non semper ad me erudiendam angelos, non prophetas destinet, veniat jam aliquando ipse, qui tam diupromissus est; et præsentiæ suæ me luce informet, ac velutosculum ofl'erens, proprio me ore alloquens confortet ; sed etmei oris patienter attactum suscipiat, id est, interrogantemVOL. 1x. P
me de via salutis, audire atque erudire non spernat. Quodprofecto desiderium ejus tunc impletum esse constat, quandosicut in evangelio legimus, Sedente in monte Jesu, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebateos, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum estregnum cælorum. Et rursus cum discipulis præsentiæ suæ,hoc est, adventus in carnem, dignitatem in memoriam revocaret, dicens: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Dicoenim vobis, Quia multi reges et prophetæ cupierunt viderequæ vos videtis, et non viderunt; et audire quæ auditis, etnon audietunt. Aperuit etiam tunc os suum, ut inauditasecula gaudia cælestis regni promitteret, cum totiens anteprophetarum ora aperuerat, quibus suum século pollicereturadventum. Postquam autem synagoga Dominum venire desiderans, prædicantibus eum prophetis, ait: Osculetur meosculo oris sui, id est, ipse mihi dona suæ doctrinæ impertiatur, repente ad ipsum, cujus desiderio flagrabat, verbaconvertens subdit:—Quz'a meliora sunt ubera tua vino.] Ac si patenter diceret:Ideo te advenire, tuis oculis recreari cupio, quia tuæ dulcedopræsentiæ cunctis incomparabiliter eis, quæ per præconesadventus tui misisti, muneribus antecellit. Vinum quippefervorem scientiæ legalis, ubera vero dicit rudimenta evangelicae fidei. De quibus ait Paulus, (1 Cor. iii.) Lac vobispotum dedi, non escam. Et iterum, (1 Cor. ii.) Non enimjudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum,et hunc crucifixum. Ubera ergo sponsi meliora sunt vino,quia rudimenta novi testamenti, quoscunque ex aqua et Spirituregenerant, mox vitae coelestis introitu aptos reddunt, quodlonga legis observatio nequaquam facere valebat, ne in hisquidem qui gustu supemæ suavitatis accensi veraciter dicereDeo poterant, cum Psalmista, Et poculum tuum inebriansquam præclarum est! Probante apostolo, qui dicit: Nihilenim ad perfectum lex. Si autem ubera Christi, id est,primordia Dominicæ fidei meliora sunt vino legis, quantomagis vinum Christi, id est, perfectio doctrinæ evangelicae,cunctis legalibus cærimoniis præstat? Si sacramenta incarnationis ejus ad vitam mittunt, quantum divinitatis ejusagnitio, quantum visio glorificat? Nam et ipse sponsus non
solum lac, sed vinum se habere significat, cum in sequentibusdicit: Bibi vinum meum cum lacte meo. Quantum vinolegis, vinum præcelleret suum, mystice in evangelio significat;ubi, deficiente in nuptiis ecclesiæ typicis vino vetere, novumipse de aqua fecit vinum, majore prorsus laude dignissimum.Et jure ubera sponsi nominat, quod mulieris est membrumcorporis; ut in ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Sicut etiam in Apocalypsi, qui et ipse typicus liber est,cum dicit de illo Joannes: Vidi in medio septem candelabrorum aureorum limilem Filio hominis vestitum podere. Addit,Et præcinctum 4d mamillas zona aurea. Sed nec ipse sponsus,id est, Dominus noster, sexus fæminei figuram in se transferrerefugit, cum per Esaiam dicit, Numquid ego, qui alios parerefacio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego qui generationem cæteris tribuo, sterilis ero? Et iterum, Quomodo si cuimater blanditur, ita ego consolabor vos? Et in evangelioad civitatem incredulam, Quotiens volui congregare filios tuos,quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, etnoluisti?Fb'agrantia unguentis optimis.] Unguenta optima, sunt donaSpiritus Sancti, quibus ubera Christi fragrant; quia doctoressancti, ministri videlicet lactis evangelici, per unctionem Spiritus in virtutum amorem proficiunt. Et quidem bona erantunguenta, quibus prophetæ et sacerdotes visibiliter ungebantur in lege; sed optima sunt illa unguenta, quibus apostoli sunt apostolorumque successores invisibiliter uncti. Dequibus ait Paulus, Et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos,et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Et apostolusJoannes, Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, in vobismaneat. Et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sedsicut unctio ejus docet vos de omnibus, &c. Item unguentisfragrant optimis, cum opinionem bonæ suæ operationis velprædicationis longe lateque profundunt; sicut ipsi aiunt, Deoautem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, etodorem notitiae suæ manifestat per nos in omni loco. Redditautem causam, quare ubera .ejus unguentis fragment optimis,dum subjungit:Oleum qfi‘iwum, nomen tuum.] Neque enim mirandum, siP 2
membra illius redoleant unguentis, quia ab oleo nomen ipseaccepit, ut unctione Christus, id est, unctus vocaretur. Illanimirum videlicet, de qua Petrus ait, Quomodo unxit eumDeus Spiritu Sancto, et virtute. Solet quippe appellationeolei, Spiritus Sanctus intelligi, testante propheta, qui in ejusdem sponsi laudibus ait, Unxit te Deus, Deus tuus, oleolætitiæ præ consortibus tuis. Oleum ergo non stillatum, sedefl‘usum nomen ejus; quia sicut de illo præcursor suus ait,Non ad mensuram dat Deus Spiritum. Pater enim diligitFilium, et omnia dedit in manu ejus. Qui etiam in electissuis olei effusi nomine, non immerito cens'etur, quibus incarne apparens, Spiritus sui charismate largissime manavit;ita ut ea quæ in una prius gente Judæa tenebantur occulta,nunc in totius orbis fines, gratia clara perfuderit, adimpletajam prophetia, quæ dixerat: Effundam de Spiritu meo superomnem carnem. Quod exponens apostolus Petrus ait: Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti,accepta a Patre, efl‘udit hoc donum, quod vos vidistis etaudistis. Oleum igitur effusum nomen ejus; quia hoc rectenominatur quod est, id est, plenus Spiritu Sancto recte nominatur, quod agit idem ejusdem dono Spiritus, electorum cordaperungens.Ideo adolescentulae dileæerunt te.] Adolescentulas dicit animas, quæ, in Christo renatæ, sordes veteris hominis abjecerunt. Quæ tanto magis amori sui Conditoris inhaerent,quanto se agnoscunt sola ejus gratia, et remissionem peccatorum, et dona Spiritus, per quæ proficiunt in virtutibus,accipere. Unde palam profitentur etdicunt: Quia caritasDei, radix videlicet omnium virtutum, difi‘usa est in cordibusnostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Nonautem dubitandum, et priores sanctos perfecta Dominumcaritate dilexisse, eorumque pias catervas mystice adolescentulas posse appellari, qui per fidem veritatis antiqui peccatoris exempla calcabant, ac novæ præmia vitæ, spe indubiasectabantur. Unde unus ex eis certus jam futurorum bonorum loquitur animæ suæ, dicens: Renovabitur, ut aquilæ,juventus tua. Sed aptius jam hæc novi testamenti haeredibuscongruunt; quia proprie per lavacrum gratiæ in adoptionis
filios Deo generantur. Qui eo magis illu‘m diligunt, quomajora illius dona percipiunt; ita ut mox soluti carne, si rectevixerint, cælestis regni gaudia consceudant.Trahe me, post te curremus.] Hucusque synagogæ vox est;hoc est, illius plebis, quæ incarnationem Salvatoris fide devotapræcessit; quæ in principio caminis, prophetis cum longotempore prædicantibus respondit: Osculetur me osculo orissui ; id est, appareat ipse, et ore ad os loquens, exempla mihivivendi, ac dona largiatur. Deinde versiculis sequentibus,qualia ipsa ejus dona essent, quantum animabus castis diligenda, signavit. Hinc ecclesiæ vox subinfertur, id est, eorumqui post tempora incarnationis illilis ad fidem venerunt. Illaenim prius Dominum venire, ac osculum sibi pacis afferreprecata est; hæc eum jam venisse in came, jam ad Cælosredisse sciens, non ultra taliter ad se descendere flagitat, sedipsa potius eum ad cælos sequi desiderat. Quod, quia perseipsam fieri non posse conspicit, merito ejus, ad quem venireoptat, ducatum implorat. Trahe me, inquit, post te curremus.Ac si aperte dicat: Currere quidem in viis tuis, tuorumoperum sequi vestigia, quæ conversatus in terra signasti, ad tein coelis præsidentem pervenire cuperemus ; sed quia sine tenihil possumus facere, precamur, ut nobis manum dare digneris; nos tuo subsidio ad te currentes ,adjuves. Sic enimsolummodo, vel recte currere, vel cursum consummare valemus, si te duce simul et adjutore curramus. Unde etapostolus, qui gloriatur, dicens : Bonum certamen certavi,cursum consummavi, fidem servavi; alio loco manifeste docet,utmm ipse per se gressus dirigere posset, an Domino trahentecurreret, dicens: Sed plus illis omnibus laboravi ; non autemego, sed gratia Dei mecum. Bene autem cum singularinumero dicatur, Trahe me ; subjungitur, Curremus. Quia etuna est per orbem ecclesia Christi, et hæc ex multis fideliumconsistit animabus. Quæ hoc in loco adolescentulae vocantur,propter vitam videlicet novæ conversationis.Introdum't me rea- in cellaria sua.] Cellaria Regis æternisunt interna gaudia patriæ cælestis ; in quæ nunc introductaest sancta ecclesia per fidem, in futuro plenius introducendaper rem. Loquitur autem ad adolescentulae sponsa, id est,ecclesia Christi, ad animas fideles, sua videlicet membra, nuper
in Christo renata. Ideo deprecor sponsum, ut nos postse currentes, ipse data manu, ne' deflciamus, adjuvet; quiajam dulcedinem regni cælestis prælibavi, jam gustavi et vidi,quoniam suavis est Dominus. Jam bona quae mihi sunt incælis parata, ipso revelante cognovi. MOXque conversa adeum, qui hæc sibi revelavit, regem ac Dominum auum, gratiasagere pro beneficiis ejus accelerat, dicens :Ewultabimus et lætabimur in te, &c.] Quod est aperte dicere,Nequaquam ipsi nos de perceptis muneribus extollimur; sedin omni, quod bene vivimus, exultamus, immo semper exultabimus et lætabimur in tua misericordia; memores per omnia,quanta nos pietate recreare, qualiter austeritatem legis, gratiafidei evangelicae mitigare dignatus es.Recti diligunt te.] Ideo non in nobis ipsis, sed exultabimuset lætabimur in te, memores donorum tuorum ; quia omnesqui r'ecti corde sunt, te ante omnia et super omnia diligendumesse didicerunt. Neque omnino recti esse possunt, qui tuoaliquid amori præponunt, a quo solo habent totum, quicquidboni habent. Et intuendum quod superius ait, Adolescentulæ dilexerunt te; nunc autem, Recti, inquit, diligunt te.Colligendumque, quia non aliud adolescentiam quam rectitudinem cordis dixerit, cum, qui deposita veteris hominis impuritate, novum hominem induerint, qui secundum Deumcreatus est in justitia, et sanctitate, et veritate. Item rectidiligunt te, quia nulli Dominum re vera diligere, nisi rectipossunt. Quicunque enim rectitudinem justitiæ, vel actu,vel dicto, vel etiam cogitatu improbo violaverint, frustra seConditorem diligere dicunt, cujus monita contemnunt. Hæcest enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus, sicutJ oannes evangelista testatur. Postquam vero sancta ecclesiain cellaria Christi perducta est, videlicet per cognitionem etspem coelestium bonorum, postquam eum recto corde diligere,atque in ejus solum gratia gaudere et exultare didicit; restatostendi, quid pro eodem amore illius, ac pro acquisitione bono- 'rum quæ gustavit, certaminis subeat, quid aHiictionis toleret.Nigra sum, &c.] Nigra scilicet adversitate pressurarum, sedformosa decore virtutum. Immo tanto in conspectu interniarbitri formosior, quanta amplioribus insipientium vexata,et quasi foedata pressuris. Filius autem Hierusalem, quibus
hæc loquitur, animas dicit cælestibus sacramentis imbutus,cælestis habitatione patriæ suspirantea. Has enim in tribulationibus suis consolans sancta materait: Nigra sum, sedformosa filiæ Hierusalem. Ac si aperte dicat, Vilis quidemnimis in oculis persequentium appareo; sed ante Deum,veritatis confessione gloriosa refulgeo. Unde vos minimeoportet contristari in hujus laboris exilio, quæ supemæ vospatriæ cives esse recolitis; quæ ad visionem pacis sempiternæ,per seculi labentis adversa properatis.Sicut tabernacula Cedar, 130.] Cedar Ismaelis filiua fuit, dequo dictum est: Manus ejus contra omnes, et manus omniumcontra eum. Cujus praesagii veritatem, et exosa omnibushodie Sarracenorum, qui ab eo exorti sunt, natio probat:et,Psalmista angoribus obsessus aflirmat, cum ait, Habitavicum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea.Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Neque enimDavid aliquid odiorum ab ipsis Ismaelitis pertulisse legitur;sed volens exaggerare mala, quæ patiebatur a Saule, velcaeteris adversariis ejus, se gentis improbitate vexari questusest, quæ cum nullo hominum aliquando pacem habere curabat.At contra, Salomon et nomine erat, et vita pacificus. Denique, ut scriptura testatur, omnes terrarum reges desiderabantvidere faciem Salomonis, ut audirent sapientiam, quam. dederat Deus in corde ejus. Quod ergo ait, Nigra sum, sedformosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis ; itadistinguitur, ut nigra sit, sicut tabernacula Cedar, formosasicut pelles Salomonis. Ita est enim sæpius obscurata afliic—tionibus infidelium sancta ecclesia, quasi generalis munditotius esset inimica, impleto verbo-quod ait Dominus, Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Ita semper est inconspectu sui Redemptoris decora, quasi vere digna sit, quamipse Rex pacis invisere dignetur. Et notandum, quod Cedar,ipso jam nomine, quod tenebras sonat, vel perversos hominesvel immundos spiritus insinuat. Sicut Salomon quoque, quiinterpretatur pacificus, etiam mysterio nominis ipsum indicat;de quo scriptum est, Multiplicabitur ejus imperium, et pacisnon erit finis; super solium David, et super regnum ejus ; etcætera. Et cum dicitur nigra ease ecclesia, sicut tabernacula.Cedar; sic ut non pro veritate, sed pro æstimatione insipien
tium ponitur, qui etiam putant mansionem in se vitiis velmalignis spiritibus præbere. Cum vero formosa sicut pellesSalomonis appellatur, sicut pro veritate exempli ponitur.Quia sicut Salomon tentoria sibi de mortuorum pellibusanimalium facere solebat, ita Dominus ecclesiam sibi de illiscongregat animalibus, quæ desideriis noverunt renuntiarecarnalibus. Unde dicebat ad omnes: Si quis vult post mevenire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Et apostolus, Mortificate, inquit, membra vestra,(quæ sunt super terram. Quidam hanc sententiam ita legentes,Nigra sum, sed formosa; dicunt, quod ecclesia nigra sit incarnalibus suis, vel falsis fratribus suis, sicut tabernaculaCedar ; formosa autem in spiritualibus, sicut pelles Salomonis.Verum si attendamus quod de Domino scriptum est, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; quod nonde peccato ejus, qui nullum omnino habuit peccatum, sed depassione dictum est: constat profecto, quod ecclesia quoquenon propter peccata vel peccatorum vitia, sed propter tentationes, passionesque suas, quibus indesinenter exercetur nigram se esse perhibet. Quis sensus sequentibus etiam verbisaffirmatur, cum dicitur:Nolite me considerare, quod fusca sum, &c.] Quod estaperte dicere: Nolite me, o filiæ Hierusalem, id est, animæDeo devotæ, quod hominibus sim despecta, mirari; quiatentationum æstus, quas pro interna mea pulchritudine sustinere non cesso, foris me reddidit obscuram, quam tamengratia cælestis interius venustam esse donavit. Cui estsimile apostoli Petri: Carissimi, nolite mirari in fervore,"qui ad tentationem vobis 'fit, quasi novi aliquid vobis contingat, sed communicantes Christi passionibus gaudete. Etquidem solis nomine aliquando Dominus ipse signatur, sicutde ascensione ejus dictum est: Elevatus est sol, et luna stetitin ordine suo. Aliquando electi ejus, sicut ipse dicit, J ustifulgebunt sicut sol in regno Patris mei. Sed hoc loco meliustribulationum ardor, solis appellatione figuratur, juxta hocquod ipse de jactis in petram seminibus ait, Sole autem ortoæstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt. Quodpostmodum exponens, ita dicit: Facta autem tribulatione etpersecutione propter verbum, continuo scandalizantur, solis
videlicet vocabulo tribulationem et persecutionem figtiratamesse declarans. Sicut ergo hi, qui domi resident quieti, candidiores sæpe habent artus; at qui in vinea vel horto, velalio quolibet subdivali opere se exercent, multo plerumquesole membra fuscantur; ita et sancta ecclesia, quo instantiusse ad certamen spirituale accingit, eo ferventiores contra seantiqui hostis assurgere cemit insidias. Et sicut laudatur'sæpe peccator in desideriis animæ suae, et qui iniqua gerit,benedicitur: ita nonnunquam exprobratur justo in virtutibusanimæ suæ ; et qui recta gerit, maledicitur, Paulo attestante,qui ait, Maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus. Sedhujus infuscationem blasphemiæ parvipendendam fidelibus,immo in hac gaudendum docet ipse, cujus causa provenitDominus dicens, Beati estis, cum maledixerint vobis homines;et si persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversumvos, et cætera. Quia ergo sancta ecclesia, intus se quidemfide et virtutibus videt decoratam, sed foris persecutionibusadustum esse testatur, restat ostendere, unde primam persecutionum rabiem pertulerit. Sequitur:Filii matris meæ pugnaverunt contra me, &c.] Vox est primitivæ ecclesiæ, quæ ab ipsa synagoga, de qua carnis originemduxit, tribulationum bella suscipit, sicut Actus Apostolorumplenissime docent. In qua sententia primo notandum, quiamerito se sponsa Christi sole decoloratam asseverat, quæ velutopus subdivale, in vinea ipsius excolenda sive custodiendaagere solebat. Una autem erat Christi vinea in Hierosolymis,ipsa videlicet ecclesia primitiva, quæ die Pentecostes, id estquinquagesima Dominicæ resurrectionis, adventu SpiritusSancti dedicata est. Hujus eo tempore custodes ipsi fuereapostoli. At, postquam persecutione facta, temporibus beatimartyris Stephani, dispersi sunt omnes per regiones Judææet Samariæ, præter apostolos, contigit ut plures essent vineæ;id est, pluribus in locis ecclesiæ essent Christi, prædicantibusverbum eis, qui fuerunt huc illucque dispersi. Divina quippeagente providentia, ipsa dispersio ecclesiæ Hierosolymitanæ,occasio fuit plures construendi ecclesias. Unde bene quodnostri codices habent, Dispersi sunt; in Græco dicitur diesparisan, id est, disseminati sunt per regiones Judææ et
Samariae. Et paulo post, Qui ergo disseminati sunt, ibantevangelizantes verbum Dei. Quia nimirum persecutoresJ udæi, volentes quidem ecclesiam deturbabant, sed nolentes,seminarium verbi latius exspargebant, unamque in Hierosolymis ecclesiam persequendo, nolentes late multas ecclesiasfieri, fecerunt. Cum ergo dixisset ecclesia primitiva, obscuratum se esse afflictionibus, eo quod filii matris suæ, id est,synagogæ parricidiali eam odio impugnarint, subjecit continuo quantum ipsa ex earundem afliictionum incursibusprofecerit, addens ex persona eorum, quibus prædicandi curacommissa est: Posuerunt me custodem in vineis, vineammeam non custodivi. Ac si aperte dicat, Hoc mihi acerbitaspersequentium commodi et utilitatis attulit, ut plurimarumessem custos vinearum, ecclesiarum videlicet Christi, postquam vineam primitivam, id est, ecclesiam, quam in Hierosolymis primo radicare et custodire cæperam, comm turbadispersit. Non custodisse autem vineam, non ad mentem, ‘sed ad locum referendum est. Namque ab Hierosolymisquidem tunc ecclesiæ portio, non minima persecutionis gratiasecessit, quæ tamen totam fidei integritatem fixo in corderetinuit, immo etiam prædicationis oflicium, ut præfati sumus,devoto ore suscepit. Quidam hoc quod dictum est, Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi;ita distinguendum putant, ut vineæ nomine, Christi signeturecclesia ; vinearum vero appellatione, multifaria legis decreta,ac diversæ Pharisæorum traditiones intelligantur. Et posuerunt, inquiunt, ecclesiam in vineis, qui fideles cogebantcircumcidi ; et carnalis legis cærimonias öbservare. In quibusille erat, qui ait, Et per omnes synagogas frequenter punienseos qui credebant, persequar usque in exteras civitates. Ideoque vineam suam non custodivit, dispersis per eum ab Hierosolyma fidelibus non paucis, quasi palmitibus vineæ cælestis.Cujus tamen inde nequaquam valuit radix evelli. Sed quia.quo major adversitas pravorum fidem tentat electorum, e0instantius necesse est auxilium invocent Redemptoris ; rectesancta ecclesia, postquam filios matris suæ contra se insurrexisse, postquam vineam suam horum incursione concussam .esse conquesta est, memor Dominici promissi, quo dictumest, In mundo pressuram habebitis; Bed confidite, ego vici
mundum; sollicito ad ipsum corde conversa precatur, dicens,Indica mihi, quem diligit am'ma mea, ubi paucas, &c.] Beneautem eum, cujus præsidium flagitat, dilectum animæ suævocat ; quia quo gravius est periculum, de quo eripi cupit, eoamplius illum, per quem se eripiendam novit, diligit. Cuisimile est illud Psalmistæ, Diligam te, Domine, virtus mea.Quod est aperte dicere, Idcirco te tota mente diligere nondesino, quia me sine tua gratia nihil virtutis habere posseconspicio. Quem etiam pastorem esse significat, dum dicit:Ubi pascas, ubi cubes in meridie. Juxta hoc quod ipse inevangelio testatur : Ego sum pastor bonus, et cognosco meas;et cognoscunt me meæ. Qui pascit oves suas, inter eas cubatin meridie, quia corda fidelium suomm, ne fervore tentationum intus arescant, memoria supernæ suavitatis reficit, etin eis ipse propitius manere consuevit. Hinc etiam Psalmistadicit, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit ; in loco pascuæ,ibi me collocavit. Hinc Joannes, Qui manet in caritate, inDeo manet, et Deus in eo. Quia ergo multi pseudoprophetaeexeunt in mundum, dicentes, Ecce hic est Christus, ecceillic; necesse habet semper ecclesia Christi diligenti exploratione dignoscere, qui sint illi, in quorum ipse professione etopere possit inveniri; ipsumque piis vocibus, ut se demonstrare dignetur, exorare: Indica mihi, inquiens, quem diligitanima mea, ubi pascua, ubi cubes in meridie.Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum.] Ac siaperte dicat, Quia multifaria me adversantium persecutio,instar meridiani æstus aflicit; obsecro ut declares mihi, oRedemptor et Protect'or meus, quibus in locis invenire queameos, qui tuæ sint præsentiæ gratia refecti, quæque sint exomnibus dogmata, quæ evangelicæ tuæ concinnant veritati,ne te diutius differente subsidium, errantium forte conventicula incurram, quæ absque tuo ducatu viam veritatis ingredi nullatenus possum. Nam et hæretici possunt nonincongrue sodales ejus appellari, in quantum nominis ejus,_velconfessionem, vel mysteria circumferunt. An non hæc fecitsponsa Christi, cum venientibus Antiochiam pseudoapostolis,videlicet sodalibus ejus, ac prædicantibus, Quia nisi circumcidamini secundum Moysen, non potestis salvi fieri, jam
fatigata non minimo fervore seditionis ac quæstionis, tandemmisit Paulum et Barnabam, ad apostolos et seniores in Hierusalem, dignoscere certius quæ esset veritas evangelii? Finitoque conflictu probatum est in eis, quos J acobus, et Cephas,et Joannes, et quos apostoli cæteri erudiebant, pastorem etinhabitatorem esse Dominum Christum, atque ejus ovilecastum a gregibus sodalium; hoc est, ab haereticorum populis,ejus ecclesiam esse tutandum. An non hæc et sequentibus sæpetemporibus sponsa faciebat Christi, cum filiis matris suæ contrase pugnantibus ; id est, exortis ex se contra se hæresibus, moxcoactis in unum patrum conciliis, quæ fidei esset veritas, sed ulaquærebat? Verum, quia eadem sponsa, id est, ecclesia Christi,dum auxilium præsentiæ ejus in tribulationibus suis requisisset,subjungit ex pefsona infirmantium, Ne vagari incipiam pergreges sodalium tuorum, statim eandem trepidationem illiusipse benigna increpatione redarguit, quasi illud evangelicum,dicens: Modicæ fidei, quare dubitasti? Nam sequitur:Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, &c.] Quid,inquit, ita loqueris, quasi a me possis in tentatione ulla rationedeseri, teque in custodienda ab hostibus nostra vinea nimiofervore, quasi meridiani solis denigratam esse quereris, quamipse per lavacrum regenerationis, jam pulchram inter mulieres,id est, inter aliorum dogmatum synagogas esse donavi, sedpulchriorem multo, tribulationum examinatione reddendamesse disposui? Quod si hæc forte ignoras, nec reminiscere.Quia nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit. Egrederea meo consortio, et abi post vestigia gregum ; id est, errantium actus imitare, cum te ipse magis unius mei gregis custodem esse decreverim, cui unum esset ovile, et unus pastor.Et pasce hædoa tuos juæta tabernacula pastorum] Id est,perditos nutri auditores, secuta insipientium doctrinas magistrorum, relictis verbis prudentium, quæ per magistrorum consilium dantur a pastore uno. N amque ipse quidem te, si mediligis, meos agnos, id est, simpliciter mihi et innocenter servientes animas verbo salutis pascere jussi ; tantam huic ofliciocuram te impendere volui, ut malles cuncta pati adilersa,ipsius etiam mortis subire tormentilm, quam ab eorum pastione desistere. Quod si ignoras, te sub hujusmodi conditione mihi esse desponsatam, tuos potius haedos pasce, id est,
erraticis sociata doctoribus præbe luxuriosis et superbia ; quiet recte hædi vocantur, et tui haedi, videlicet qui ad sinistramsunt in judicio ponendi. Tui vero, quia non juxta meorumregulam mandatorum, sed juxta tuos magis instituuntur errores, id est, eos quibus antequam mihi jungereris, retenta es.Non hæc autemjubendo Dominus, sed potius minitando loquitur ; et insinuando quid proveniat eis, qui tentationum adversanon ferentes, ab ecclesiasticæ se pacis unitate secemunt. Sicutin evangelio, cum ait: Aut facite arborem bonam, et fructumejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejusmalum. Non nos malum facere præcepit, sed quæ malefactores maneat merces, edocet. Quia vero Dominus sanctamecclesiam non vult ignorare seipsam, sed diligenter eam, quida se donorum acceperit, quid pro amore suo pati vel ageredebeat, ediscere cupit; consequenter ipsi, qui sit ejus status,insinuat, cum subjungit :Equitatm' meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amicamea.] Equitatum quippe suum, vocat exercitum filiorumIsrael, quos de servitute Egyptia liberans, per mare Rubrumeduxit in desertum, atque in terram promissæ olim hæredi- tatis introduxit, demersis in eodem mari curribus Pharaonis,qui eos persequens, ad servitium retrahere volebat. Equitatum autem eum inde vocat, quia sicut equitatui auriga præsidere solet, ita tunc regendo ei populo Dominus ipse præfuit,eumque per iter saluti‘s gubernando deduxit. Cui videlicetequitatui ecclesiam suam assimilavit quam sibi per aquamregenerationis fecit amicam. Quia sicut populus supervenientibus Pharaonis curribus, multo quidem terrore perterritus est, sed coelesti tamen protectione salvatus; sic ecclesiaminter minas persequentium, suo semper docuit fidere præsidio.Nam et hoc, quod Dei populum tunc columna ignis illustrabat: Egyptias vero turmas densissimas obscurabant tenebræ, ita ut toto noctis tempore ad se invicem accedere nonpossent ; in hujus quoque seculi nocte semper agi non desinit, cum supema dispensatio justos a reprobis certa rationesecernens, hos sua gratia irradiat, illos in merita caecitaterelinquit. Sed et hoc, quod ubi ad mare Rubrum ventum est,filii Israel diviso gurgite liberantur, Egyptii autem, reversisad eos aquis, cum equis suis demerg'untur et curribus; non
ne manifestum est, quod ipsa mortis unda, quæ cunctis occursura est mortalibus, rapiat pravos ad interitum, piis iter adsalutem reseret? Cætera quoque, quæ erga eundem equitatum Dei, id est,.Israeliticam plebem tempore Egyptiæ persecutionis acta legimus, quo diligentius explanantur, eo clarius inveniuntur in sanctæ universalis ecclesiæ, cujus hæcportio erat, praecessisse figuram. Et quoniam in hoc versudocetur, quomodo D0minus-ecclesiam inter adversa protegat;restat ostendi, quantum ipsa ecclesia occursantibus adversis,ejusdem Domini ac protectoris sui servet amorem. Subditur,Pulchræ sunt gm tuæ, &c.] Turturis fertur hæc esse natura,ut si jugalis sui fuerit solatio deserta, nulli ulterius altericopuletur. Quod ecclesiæ castitati congruenter aptatur; quæetsi Domini sponsi sui morte viduata est, tanta tamen ejusmemoria, quem resurrexisse a mortuis, et in coelis jam regnare novit, tenetur, ut nullatenus externorum possit recipereconsortium, solo illius ad quein se quandoque perventuram speret, amore contenta. Unde doctoris egregii verbisedocta solet protestari, Quia neque mors, neque vita, neque~ angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, nequefortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creaturaalia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in ChristoJ esu Domino nostro. Quoniam ergo in genis sedes solet essepudoris, recte sanctæ ecclesiæ timenti, ne forte per exemplapravorum a via veritatis errando divertat, (hoc est quod ait,Ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum,) ipsius veritatis responso dicitur, Pulchræ sunt genæ tuæ, sicut turturis.Quod est dicere, Tanta te verecundiæ salutaris virtute decoravi, ut a- castitate promissæ mihi fidei, nullo unquam labentium rerum appetitu, nullo pravorum dogmatum auditu, corrupta resilias. Quæ sit autem maximæ hujus sobrietatiscustodiendae gratia, subdenda manifestat.Collum tuum sicut monilia, &c.] Per collum namque et cibostrajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibusnostri cordis secreta proximis declaremus. Unde recte incollo ecclesiæ, doctorum persona designatur, qui et verboædificationis rudes instituunt, et ejusdem institutionis oflicio,cibum salutis in commissa sibi sanctæ ecclesiæ membra transmittunt. Quod videlicet collum recte monilibus assimilatur
Mom'lia autem sunt ornamenta, quæ virginum solent collopendere. Quamvis et monilium vocabulo, plerumque omniamatronarum omamenta designentur. Quia doctorum spiritualium constantia, cælestium virtutum munitur, simul etdecoratur insignibus; utpote qui ea quæ verbo docent,operibus ostendunt. Murenulæ quoque sunt ornamentacolli virginalis; catenulæ videlieet auri contextæ virgulis,et interdum etiam additis argenti virgulis variatæ; uthæc sententia probat, quæ a similitudine murenæ serpentisnomen accipiunt. Hæ autem apte contextum divinarumsignificant scripturarum, quibus sanctæ ecclesiæ venustasaugescit, cum singuli quique fidelium, perspectis patrum dictisatque actibus, magis magisque etiam ipsi virtutibus fulgerecontendunt. Aurum quippe, de quo faciendas dicit murenulas, claritas est sensus spiritualis; argentum, quo vermiculatas"asserit, nitor eloquii cælestis accipitur. Quod autem numeroplurali promittit, Faciemus tibi; de illis dicit, per quos nobisscriptura sacra, agente et cooperante Dei Spiritu, ministrataest; quorum plurimi eo tempore, quo hæc Salomon præcincbat, adhuc futuri erant. Murenulas ergo' aureas, vermiculatasargento, sponsæ collo circumdat, quia apices divinos ecclesiaimbuendas præparavit eis, quos fidelibus suis magisterii jurepræficeret. Murenulas fabrili arte compositas collo circumdat, cum anima quæque fidelia in omnibus quæ loquitur et 'agit, immo in omni quod vivit, et quod spirat, continue scripturis sanctis intendit, sensumque suum et verba diligenter adearum exempla dirigit. Sicque jungitur hic versiculus superiori, quod ideo sunt pulchræ, sicut turturis genæ sanctæecclesiæ ; id est, pudor ej us inviolatus perseveret; quia frequensscripturæ divinæ meditatio eam errare non sinat. Hunc locumantiqua translatio sic habet, Similitudines auri faciemus tibicum distinctionibus argenti, quoadusque rex in recubitu suoest. In qua nimirum sententia nomine auri claritas propriepatriæ cælestis exprimitur; cujus similitudines, et non ipsaclaritas incorruptibilis, in hac vita nobis per scripturas sanctasostenditur, dicente apostolo: Quia videmus nunc per speculum iu ænigmate, id est, similitudinibus; tunc autem faciead faciem. Denique Moyses ipse, ad quem, ut in Exodolegimus, loquebatur Deus de facie ad faciem, sicut loqui solet
homo ad amicum suum, sciens se non ipsam ejus gloriamvidisse, precatus est, dicens: Si ego iuveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te. Et rursum,Ostende mihi, inquit, gloriam tuam. Quod ipsum et Dominus ostendit, cum respondens ei diceret, Non poteris viderefaciem meam. Non enim videbit me homo, et vivet. Nonergo negata nobis visio faciei divinæ, sed in hac adhuc mortalitate viventibus negata; in futuro autem mundis cordibuspromissa est. Hujus autem faciei, et perpetuæ beatitudinis,in præsenti, similitudo non solum patribus, apparente inangelis Domino, ostensa est; sed et nobis patrum scriptalegentibus hodie non obscure ostenditur, cum ea quæ illi degloria supemæ patriæ dixerint, nos semper animo retinere, etad hæc videnda jugiter suspirare satagimus. Hæ autem similitudines cum distinctionibus fiunt argenti, quia cum nitore spiritualium dictorum, coelestia nobis arcana panduntur. Et quoniam in hac solummodo vita, non autein et in futura taliumsimilitudinum solatiis et auxiliis indigemus, apte subjungitur:Quoadusque rem in recubitu suo est.] Id est, quoadusqueChristus in secreto suo est, et necdum nobis in gloria Patris _sui apparet, ut reddat unicuique secundum opus ejus. Tuncenim, sicut Esaias ait, Regem in decore suo videbunt oculisanctorum. Unde et apostolus, Vita, inquit, vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vitanostra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Erat autemin recubitu suo, id est, in abscondito suo rexChristus, nonsolum ante incarnationem et ascensionem suam in coelos,verum etiam eo tempore, quo visibilis mundo apparebat incarne; quia nec tunc vel clarificationem assumptæ humanitatis, vel aeternam divinitatis gloriam, suis fidelibus secum incarne commanentibus ostendebat, quod omnibus electis inpræmia fldei in futura potius Vita promisit. Verum nostraeditio, quæ ex Hebræo fonte transfusa est, extremam hujusversiculi partem, qua dicitur, Quoadusque rex in recubitu suoest; sequenti vcrsui, de quo hinc disputandum est, jungit.Acceptis vero ecclesia tantis a Conditore suo muneribus,sive promissis, continuo respondit, Et qua hæc devotioneopemm susceperit, subdendo declaravit, dicens:Dum esset rea- in accubitu suo, ga] Accubitum autem regis,
tempus incarnationis ejus appellat; per quam pro nobishumiliari, et ut nos erigeremur, ipse inclinari dignatus est.In quo videlicet accubitu et ecclesiam suam vitali cibo reficere, et ipse bonis ejus actibus refici voluit. Unde dicit, Egosum panis vivus, qui descendi de coelo. Si quis manducaverat ex hoc pane, vivet in æternum. Et rursum de credentibus in se populis, ad discipulos loquitur, Ego habeo cibummanducare, quem vos nescitis. Odor vero nardi, fragrantiamdesignat bonæ actionis. Dum esset rex in accubitu suo,nardus, inquit, mea dedit odorem suum. Quia cum DeiFilius in carne apparuit, ecclesia in virtutum coelestium fervore excrevit. Non quia et ante ejus incarnationem spirituales, ac Deo devotos viros non habuit; sed quia absqueulla dubietate tunc arctioribus se virtutum studiis mancipavit,cum regni cælestis aditum, cunctis recte viventibus, mox utcarnis vincula solverentur, patere cognovit. Notandumautem, quod hujus figura versiculi etiam juxta literam inoperibus Mariæ Magdalenæ, quæ ecclesiæ typum tenuit,completa est, quando recumbente in coena Domino, caputpedesque illius unguento nardi perfudit, et domus impletaest ex odore unguenti, ut evangelia sancta testantur. Inquorum uno etiam ipsius nardi, qualis sit natura, designatur,cum dicitur: Venit mulier habens alabastrum unguenti nardispicati pretiosi. Quia videlicet cacumina ejus in aristas sespargunt. Ideoque gemina dote pigmentarii nardi spicas acfolia celebrant. De quo scribunt physiologi, quia sit principalis in unguentis. Unde merito ipsa Dominici corporisunctioni præparata est. Frutex est autem, ut aiunt, gravi etcrassa radice, aed brevi ac nigra, fragilique, quamvis pinguisit, redolens ut cypressus, aspero sapore, folio parvo denso_ que. Sunt autem multa ejus genera, sed omnia pretiosa,præter Indicum, quod pretiosius est.CAP. 1v. Fascz'culua myrrhae dilectus meus mihi, &c.] Ethoc juxta literam impletum de Salvatore nostro legimus,quando comsummata passione illius, et ablato corpore decruce, venit Nicodemus, ferens mixturam myrrhae et aloes,quasi libras centum. Acceperuntque corpus ejus, et ligaverunt in linteis cum aromatibus. Dilectus igitur ecclesiæ,fasciculus myrrhae factus est, quando 'Dominus myrrha etVOL. 1x. Q
aloe perlitus, linteis involutus est. Qui videlicet fasciculus,inter ubera sponsæ commoratur, cum ecclesia mortem sui Redemptoris sine intermissione, intimo in corde meditatur.Inter ubera enim cordis esse locum, quia nesciat? Et fasciculus myrrhæ inter ubera sponsæ commorabitur, cum animaquæque Deo consecrata, mortem ejus, a quo se redemptamnovit, intenta mente, quantum valet, imitari satagit ; memorillius apostolici sermonis, Quia quicunque sunt J esu Christi,carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.Verum, quia eidem morti Mediatoris ac Salvatoris nostri, moxresurrectionis gloria successit, recte sponsa subjungit:Botrus Cypri dilectus meus mihi, &c.] Et quidem hujusversiculi juxta superficiem literæ, hic sensus est, Sicut insulaCyprus majores cæteris terris botros gignere solet, et sicutin urbe J udææ, quæ vocatur Engaddi, nobiliores cæterisvineæ nascuntur, utpote de quibus liquor non vini, sedopobalsami defluit; ita dilectus meus mihi speciali est præomnibus caritate connexus, adeo ut nulla me creatura abejus affectu divellere possit. Typice autem, quomodo myrrhapropter amaritudinem (est enim quantum n'ledendis infirmitatibus salubris, tantum gustu amare) tristitiam Dominicæpassionis significat, ubi ipse et myrrhatum vinum a militibusaccepit bibendum, et sepeliendus a discipulis, myrrha perunctus est, ut prædiximus; ita botrus nou incongrue resurrectionis ejus gaudium denuntiat. Vinum enim laetificat corhominis. Botrus ergo Cypri factus est Dominus in resurrectione, qui fasciculus myrrhæ fuerat in passione. Merito interubera commoratur sponsæ, quia idem in botrum versus estvineæ. Ideo sanctæ ecclesia memoriam Dominicae mortisnunquam suo de corde deponit; quia ipse, qui propter delictaejus mortuus est, propter ejus quoque justificationem a morteresurrexit. Atque ei vestigia ipsius frequenti post angoremmortis, resurgendi exemplum præbuit. Qui bene etiam invineis Engaddi esse memoratur. Namque in vineis Engaddi,ut praefati sumus, balsamum gignitur, quod in chrismatisconfectione, liquori olivæ admisceri, ac pontificali benedictionesolet consecrari, quatenus fideles omnes cum impositionemanus sacerdotalis, qua Spiritus Sanctus accipitur, hac unctione signentur. Qua etiam altare Dominicum, cum dedi
catur, et cætera quæ sacrosancta esse debent, perunguntur.Unde rectissime per vineas Engaddi, charismata—divina figurantur. Et sponsus in vineis est Engaddi; quia et ipseDominus in carne apparens, plenus est Spiritu Sancto, etejus dona Spiritus, credentibus ipse largitur. Ideo autemarbores balsami vineas appellat; quia in vinearum moremextolluntur, quæ sine adminiculis seipsas non sustinent;quippe viti similiores quam myrto, et perpetua coma insignes, proceritas intra bina cubita subsistit; semen earumvino proximum, gustu, colore 'rufum, ramis crassiores quammyrtus, quæ certo anni tempore balsamum sudant. Sed etagricolæ virgulta earum acutis lapidibus, sive osseis solentincidere cultellis; nam ferri tactus lædit. Per quas incisiones emanat succus odoris eximii, et lachrymis pulchre rorantibus exceptus lanis parva colligitur in cornua. Quod quiaper cavernam profluat corticis, sæpius opobalsamum nomi—natur (opi enim Græce. caverna nuncupatur) singularumquearborum largior vena, ter omnibus percutitur æstibus. Præcipua autem lachrymæ gratia, secunda semini, tertia cortici,minima ligno. Quæ cuncta Redemptori nostro, si solliciteconsiderantur, aptissime conveniunt. Qui humilis in carne,sed. plenus gratiæ et veritatis apparens, vulneratus est propter iniquitates, ac de suis vulneribus vitæ nobis, et salutissacramenta profudit. Unde et ipse, qui virtus et sapientiaDei est, loquitur in Ecclesiastico, Et quasi balsamum, nonmixtum odor meus. Mirandus sane ordo verborum, ut priussponsa dicat, accumbente rege, nardum suam odorem dedisse;deinde ipsum fasciculum myrrhæ comparet; et tertio eundem botrum cypri cognominet; ad ultimum in vineis Engaddi eum esse commemoret. Quia et prius discumbentem incoena Dominum, mulier devota nardo perfudit. Deindediscipuli crucifixum ad sepeliendum, myrrha unctum, linteisinvaluerunt; et post hæc ipse gaudio resurrectionis moxadveniente, spiritualia fidelibus dona distribuit. Nec prætereundum, quod Engaddi fons haedi interpretatur. Quonomine patenter lavacrum sacri baptismatis ostenditur, inquod peccatores adhuc et sinistra parte digni, descendimus;sed jam mundati a peccatorum foeditate, atque in agnorumnumero computandi ascendimus. Et bene cum lætitiama 2
Dominicæ resurrectionis significaret, dicendo, Botrus Cypridilectus meus mihi; addidit continuo, In vineis Engaddi,id est, fontis hædi. Quod est aperte dicere, In donis spiritualibus, quæ ex tempore baptismi fidelibus conferuntur. Hactenus ecclesia, quæ a Redemptore suo acceperit dona enumerat; quæ dilectionis pignora testatur. Cui mox ipse remunerationis vice respondit :Ecce tu pulchra es, amica mea, &c.] Ecce tu pulchra esin operibus mundis, quibus sobrie, et juste, et pie conversarisin hoc seculo. Ecce tu pulchra in simplicitate cordis, quia prosola intentione æternitatis, bonis actibus insistis, expectansbeatam" spem, et adventum gloriæ magni Dei. Oculi tui columbarum, oculi cordis tui simplices et mundi, atque ab omniduplicitate fallendi ac simulandi prorsus immunes. Ideo multum beati, quia tales Deum videbunt. Item oculi tui columbarum, quia sensus tui spirituali sunt intellectu præditi. Namquia Spiritus Sanctus super Dominum in columba descendit,recte columbæ, vel columbarum vocabulo spiritualis sensusac dona signantur. Item oculos columbarum habet amicaChristi ;. quia omnis anima, quæ illum veraciter intus amat,nullo exterarum rerum appetitu milvorum more accenditur,nulli viventium adversum quid inferre meditatur. Quodeolumbinæ fertur esse mansuetudinis, quæ cuncta quæ occurrunt simplici, miti et humili corde contemplatur. Audiensautem geminam sibi a Domino pulchritudinem, et operisvidelicet, et intentionis causa cum simplicitate puri cordisesse contributam, devota mox voce respondit:Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorum] Ac si apertedicat: Ego quidem quicquid pulchritudinis, simplicitatis, etgratiae spiritualis habeo; hoc, te nimirum largiente, percepi,per quem et remissionem peccatorum, et bonæ actionis efficaciam possedi. Tu autem veraciter, et sine comparationepulcher es et decorus, quia et Deus es ante secula, semperex patre genitus, et ubi meæ redemptionis tempus advenit,conceptus ac natus de Spiritu Sancto, et matre virgine ; nonsolum immunis ab omni labe iniquitatis, sed et plenus gratiaet veritate, et venisti in mundum, et vixisti in mundo;quinetiam omnibus tuæ gratiæ participibus, ut sint et ipsivirtutibus pulchri, tu donasti. Pulcher es ergo et decorus,
id est et divinæ naturæ perpetuitate, et assumptæ humanitatis dignitate mirabilis. Cujus splenaor pulchritudinis, quiaquietis ab exteriori actu cordibus solet, quanto liberius, tantoliquidius innotescere; juxta illud Psalmistæ, Vacate et videte,quoniam ego sum Deus, recte subjungit:Lectulus noster floride Aliquando enim sancta ecclesia, quasi in lectulo cum Domino, sponso videlicet suorequiescit; aliquando cum ipso contra hostes in acie, consistit. Consistit namque in acie, cum insurgentibus acrioribus tentationum incursibus, usque ad sanguinem contra improbos agonem exercet fidei. Resquiescit vero inlectulo, cum pace temporum arridente, liberum ei redditobsequium, cum placidum mentis intuitum, ad speculandamgloriam majestatis ejus intendit. Unde bene idem lectulusfloridus esse dicitur: quia nimirum sancti quique tranquillitate temporum utuntur; et tunc maxime lectionibus sacris,jejuniis, orationibus, cæterisque Spiritus fructibus vacant,cum a tribulationum laboribus cessant. Tunc in supernorumcontemplatione sese altius attollunt, cum serenum ab extrinsecis perturbationibus tempus accipiunt. Potest autem lectulus ecclesiae floribus recte accipi, non tantum propter operamunditiæ, quibus electi quique ad fructum vitæ æternæperveniunt; sed etiam propter prolem fidelium, quam ipsaecclesia fidei flore redolentem Deo gignere .ex aqua et spirituc0nsuevit. Cui videlicet actioni tanto studiosius se, cooperante Domino, et sermonem confirmante subjecit, quantoquietum pacatumque ab invidentium insecutione tempus,ipso largiente perceperit. Et notandum, quod per totumlibelli hujus textum, quod sponsa semper in domo, vel inlectulo, vel alio quolibet interiori loco, cum suo dilectomanere concupiscat, quod muliebri magis sexui congruit;ipse autem sponsus, quod masculino convenit, ad forinsecapotius opera, vinearumque videlicet, vel hortorum, vel aliorum hujusmodi amicam suam evocet. Quia nimirum sanctaecclesia, si fieri posset, semper in tranquillitate mundanæpacis, Domino fabulari, et sobolem ei cælestem propagareatque educare desiderat. At vero ipse crebris eam in præsenti tribulationibus exerceri disponit, quo mundior ad perpetua bona perveniat ; et ne si cuncta temporalia forte pros
pera currant, incolatu præsentis exilii delectata, minus cælestem patriam suspiret. Itaque sponsa Christi quietam inillo vitam agere desiderans, quales sint domus in quibus eumsuscipere velit, consequenter insinuat, dicens:Tigna domorum nostrarum cedrina, &c.] Domos quippesuas varia per mundum fidelium conventicula nominat, equibus omnibus ipsa universalis ecclesia constat. Tigna autemet laquearia, diversos in eisdem domibus ecclesiæ fideliumordines designant. Namque utraque in alto solent poni, sedtigna ad munitionem fiunt; laquearia vem magis decori domorum, quam munitioni proficiunt. Significant ergo tigna,prædicatores sanctos, quorum et verbo et uexemplo structuraejusdem ecclesiæ, ut subsistere possit, continetur, qui suærobore doctrinæ turbines hæreticæ impulsionis, ne eam dejiciant, arceat. Assimilantur laquearia simplicioribus Christifamulis, qui proprüs ecclesiam virtutibus potius exornare,quam doctrinæ verbis defendere, et contra perversorum dogmatum impetus norunt munire. Dependent autem aflixatignis laquearia, quia necesse est, ut quicunque in sanctaecclesia sublimes virtutibus splendere desiderant, summorumpatrum dictis atque exemplis, quibus a terrenorum ambitususpendantur, tota mente inhæreant. Et bene tigna hæccedrina, et laquearia dicuntur esse cypressina: quia utramquehanc arborem imputribilis naturæ, altitudinis eximiae, etodoris constat esse præcipui, quod eis apte convenit, qui cumapostolo dicere possunt, Christi bonus odor sumus 'Deo, et,Nostra conversatio in caelis est, et, Quis nos separabit a. ca.ritate Christi? tribulatio? et reliqua. Sed et hoc, quod odorcedri serpentes interim fugare solet; juxta illud poetæ, Disceet odorantem stabulis accendere cedrum, Galbanoque agitaregraves nidore chiliudrcs: ejusdem laquearibus altis, id est,doctoribus congruenter aptatur, qui virtute verbi cælestissolent venenata hæreticorum dogmata repellere, eosque a simplicium seductione fugare. Hoc quoque, quod ejus resina,quæ cedrina dicitur, in conservandis libris adeo est utilis, utperliniti ex ea, nec tineas patiantur, nec tempore consenescant. Quis non videat, quantum eisdem prædicatoribussanctis conveniat, quorum sensu spirituali, scriptura sanctaconfecta est, quæ nulla haereticorum astutia corrumpi, nulla
potest seculi labentia ætate consumi; adeo, ut donec transeantcælum et terra, iota unum aut unus apex non prætereat alege, donec omnia fiant? Quod cum dixerit Dominus delege, quanto magis de evangelio suo intelligendum reliquit?Cypressus etiam in eo quod medendis apta est corporumpassionibus, quod suæ venustatem comæ nullo ventorumimpulsu deponit, constantiam exprimit, eorumque actionem,qui altioribus virtutum omatibus sanctam ecclesiam velutlaquearia decorant. Miratur ergo sponsa, id est, sancta ecclesia, vel anima quæque electa, dilecti sui pulchritudinem;laudat mollitiem ac munditiam lectuli florentis; praedicatinternam domorum suarum venustatem, qua dilectum decenterexcipiat. Sed quia præsentis temporis statui labor ampliusquam requies convenit, et potius in hac vita electi, Christoauxiliante, piis exercentur actibus, quam quieto fruunturotio ; sponsam ad laborum exercitia, et toleranda pravorumconsortia provocat, subjiciens :IN CAP. II.CAP. VI. Ego flos campi, et lilium convallium, &c.] Delectaris quidem, o amica, secretis in quiete florere virtutibus; sedmemento, quod ego sum flos virtutum, a quo solo omnisspiritus fructus oriatur, et in quo solo floridam habere re—quiem valeas. Flos sum autem campi, quia per totius orbislatitudinem, odoris mei gratiam innotescere cupio. Quodnequaquam valet impleri, si non tu intermissa aliquotiésquiete, qua delectaris, accingaris ad praedicandi officium quoexercearis. Lilium quoque sum convallium magis quam mon—tium, quia in illis nimirum, vel claritatem gloriücæ meæhumanitatis, vel splendorem æternæ deitatis pandere ac revelare soleo, qui se suscipiendæ ditioni meæ fidei ac dilectionishumiliter subdunt; qui mea potius sequi, qnam suam quærunt voluntatem. Qui etsi otio delectantur internæ meæcontemplationis, ad laborem prædicationis tamen me imperante progredi non 'detrectant. Nam et ipse tibi participationemeæ claritatis, ut lilio comp'areris, donavi, ét candida videlicet,perfectione operis; et pretiosa, existendo fulgore mundi pectoris. Sed ne forte velis in hac vita securitatem haberequietis, scito tibi in præsenti cum reprobis conversandam,et pravorum quotidie stimulos perferendos; at in futuro
requiem cum solis electis esse sperandam. Sicut enim liliuminter spinas, sic amica mea inter filias. Quia non solumadversa pati habes ab his qui a te sunt et mente et professioneomnimodo extranei; sed illarum quoque animarum sæpiusimprobitate acriter compungeris, quas per fontem regenerationis, perque fidém ac perceptionem sacramentorum cælestium in filiarum te numero accepisse gaudebas. Potest sanein eo quod ait, Ego flos campi, partus intemeratæ virginis in—telligi. Potest sane in eo quod subdidit, Et lilium convallium,humilitas eorundem parentum illius intelligi. Ipse etenim flosin horto, non ruris, sed campi apparuit, qui de intacta virginismatris carne, carnem peccati nesciam, et virtute plenissimamassumpsit. De quo dixit Esaias, Egredietur virga de radiceJ esse, et flos de radice ejus ascendet. Ipse lilium in convallibusgerminavit, qui insuper humiles sibi parentes pauperes,e quibusDeus homo nasceretur, elegit. Unde dicit et Psalmista, Et con..valles abundabunt frumento. Ipse enim frumentum, quia nospane vitæ reficit; ipse lilium, quia velut auri fulgorem incandore divinitatem habet in nomine. Et pulchre in lilioprius se candor exterior paulatim aperit, et sic demum aureicoloris, quæ latebat intus, gratia patescit. Quia natus inmundo Dominus, prius homo sublimis, his qui in eum verecredebant; at tempore procedente, Deus esse verus innotuit.Sed et omnes electi per suscepta humanitatis ejus sacramentaad contemplationem tendunt divinæ claritatis. Cum ergofatigata ecclesia adversis, dixisset Domino, Ecce tu pulcheres, dilecte mi et decorus, lectulus noster floribus, et cæteraquæ sequuntur; desiderans nimirum in serenitate temporumcontemplandæ eidem pulchritudini ac decori operam dare, etei flores vel bonorum operum vel animarum procreare fidelium, respondit ipse, Ego flos campi, et lilium convallium.Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ac siaperte dicat, Recordare, quod ipse qui de virgine nasci potui,qui Deus sum ante secula, homo in fine seculorum, humiliterin mundo apparui ; humilibus me socium, ac pauperibusspiritu semper exhibui, humilitatis gressibus ad mortem pervenit: vero in hoc seculo quietis securitatem quærere desiste.Quin potius sicut lilium inter spinas, candidior molliorquenitesce; si aculeis etiam domesticorum afliicta, veritatem tuidecoris gratius ostende. Laudata autem a Domino ecclesia,
quod inter spicula perfidorum, fidei suæ castitatem incorruptam servaverit, atque inter horrores pravorum ipsa gloriosior efi'ulserit; reciproco statim response majore illum laudeattollit, et quod inter fidelia facta bonorum singulariter sanctusemineat, narrat.Sicut malum inter ligna sylvarum, &c.] Hoc est autemquod Psalmista loquitur: Quoniam quis in nubibus æqua—bitur Domino? aut quis similis erit Deo in filiis Dei? Sicutergo malum, quod et visu et odore et gustu gratum est, lignissolet antecellere sylvestribus; sic homo Deus omnibus, quipuri homines sunt, sanctis jure præcellit; meritumque eorum,qui per gratiam filii Dei sunt, potentia ejus, qui per naturamest filius, transcendit. Hinc etenim dicit Joannes, Et Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenumgratiae et veritatis. Hinc apostolus Paulus, Et Moses quidemfidelis erat in tota domo illius tanquam famulus, in testimonium eorum quæ dicenda erant; Christus vero tanquamfilius in domo sua. Nitescat ergo cedrus; cypressus se inaltitudinem tollat; cætera sylvarum ligna decoris, odoris, etvirtutis suæ miracula pandant. Praestat omnibus malum,quod præter odoris aspectusque sui suavitatem, vim quoquein se vescendi continet. Fulgeant justi suis quique virtutibus ; antecellit cunctis qui de virgine natus, vitæ nobis perpetuæ subsidia ministrat. Unde bene subditur,Sub umbra illius quem desiderabam, sedi ,- $0.] Ac si apertedicatur, Idcirco dilectum meum omnibus præferendum essedecemo, quia in sola protectione pietatis ejus, cujus desideriosemper ardebam, refrigerium me ab æstu tribulationum invenisse conspicio; quia suavissimum donorum ejus fructumsentio, quo me perpetuo reficiendam esse confido. Desiderabat autem ecclesia sancta, sub umbra auctoris aliquantulumrespirare, cum se sole nimio persecutionum fuscatam essequerebatur, eo quod filii matris suæ pugnarent contra se;cum auxilium præsentiæ ejus implorans, anxia clamabat,Ixidjca mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes inmeridie. Cum non solum pressurarum tædio fatigata, sedrecordatione pulchritudinis ac decoris ejus illecta dicebat:Lectulus noster floridus. Cujus desiderio se compotem essefactam demonstravit, cum ait: Sub umbra illius, quem desi
derabam, sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Et notandum, quod supra tigna domorum auarum cedrina, et laqueariaesse cypressina prædicabat; nec tamen horum sibi protec—tionem suflicere, neque eorum se contemplanda sublimitateet pulchritudine contentam esse memorabat: sed solam vitæarborem, in cujus umbra quiesceret, cujus fructu, quod reficeretur, sedula quaerebat. Quia etsi sancti quique sublimianobis virtutum suarum exempla proponere possunt, si vitæcælestis iter prædicando demonstrare, si intercessionis suæapud Dominum suffragia ferre; nemini tamen eorum, sedsoli dilecto Salvatori nostro dicere debemus, Filii autem hominum sub protectione alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Unde merito dictum est,quia sicut malum inter ligna sylvarum, sic dilectus meusinter filios. Jure enim omnibus filiis Dei Filius praeferturunicus; qui nos sicut arbor umbrosa ab æstu mundi persequentis protegit, sicut malum immarcessibile cælesti suavitate reficit. Cujus refectio quanta: dulcedinis, quantae sitvirtutis, subsequenter ostenditur, cum dicitur:Introduxit me rex in cellam vinariam, &c.] Mox, inquit, utdulcedinem gratiæ ejus guttur mei cordis attigit, ita me recreatam spiritu, et ab infimarum rerum oblectatione in superna desideria translatam esse sentio; ac si in cellamvinariam introducta, novo sim meri odore, simul et poculorefecta. Unde merito, qui talia bona dedit, inextinguibili inse redamandum caritate convertit. Typici autem, quia vinivocabulo Sancti Spiritus solet gratia designari; Dominoattestante, cum dicit, Quia vinum novum in utres navos mittendum est, id est, mundis cordibus fervor est donorumspiritualium infundendus. Cella vinaria ecclesia debet intelligi, in cujus unitate solummodo Spiritus Sanctus dari solet,et accipi. Introduxit ergo dilectus amicam suam in cellamvinariam, quia'Dominus ecclesiam de toto orbe collectam, inunam sibi domum fabricavit, quam sui Spiritus charismateconsecravit. Quæ videlicet fabrica, quia in caritatis maximefundamento, ipso operante consistit; recte, postquam se incellam vinariam introductam dixit, addidit, Ordinavit in caritatem. Ordinavit autem in me caritatem, dixit, id est, ordinatam me caritatem habere propitius donavit, ut videlicet
quisque diligeret Dominum Deum suum toto corde suo, totaanima sua, tota virtute ; diligeret proximum tanquam seipsum,sed et inimicum diligendo toleraret. Hujus ordinem caritatisservare, aut nescit, aut negligit ille, de quo ipse caritatisordinator ac largitor ait, Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus, et cætera. Quamvis ordinatiocaritatis etiam pm confirmatione posita recte possit intelligi,quia quæ temere locantur, infirma sunt; quæ autem ordinate,firmiter manent, ut ordinasse Dominus in ecclesia caritatemapte dicatur, quam congruis profectibus in cordibus fideliumsuorum solidare dignoscitur. Potest autem sic accipi quoddicitur, Ordinavit in me caritatem; quasi diceretur, Ordinata me ipse caritate dilexit, id est, omnia quidem membramea, hoc est, omnes electos pia sibi caritate copulavit; sedeminentiam quæque ampliori, ut decet, affectu complectitur,cum dicitur, Cum enim dilexisset suos, qui in mundo erant,in finem dilexit eos. Omnes ergo dilexit. Et tamen indulgentior in quendam amor intimatur, cum dicitur, Discipulusille, quem diligebat J esus. In ecclesia pro distinctione meritorum, alios aliis amplius diligit. Item, Ordinavit in mecaritatem: Prior me ipse dilexit, ac diligendo me, ut eumredamare nossem, donavit, hinc enim dicit, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Hinc et apostolus Joannes, Hæcest, inquit,.caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sedquoniam ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationempro peccatis nostris. Item, Ordinavit Dominus in ecclesiacaritatem, quia caritatem ipsam, qua eum ante secula elegit,quibusdam profectuum gradibüs per tempomm incrementamonstravit, apostolo enim teste, Commendavit Deus suamcaritatem in nobis; quia cum adhuc peccatores essemus,Christus pro impiis mortuus est. Ac proficiente ejusdemcaritatis ostensione, dicit Joannes, Videte qualem caritatemdedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur, et simus. Rursumde perfecta eadem caritate, et qua major esse nulla potest,neque ipsa unquam minui potest, dicit ipse Dominus: Quiautem diligit me, diligatur a Patre meo, et ego diligam eum,et reliqua, Cum enim verbo præsentis temporis diceret, Quiautem diligit me, quod nullatenus facere potest, m'si is quemipse diligendo prævenit, et ad se diligendum sui gratia Spi
ritus accendit; quid est, quod futuri temþoris verbo moxsubdidit: Diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, etmanifestabo ei meipsum? nisi quia is, qui interim adhucdiligitur a Deo, ut credendo possit diligere, tunc utique aDeo diligetur, ut eum videndo amplius diligat; et manifestataipsius facie, tanto verius eum tota virtute diligat, quanto nilab inferioribus, quo ab hac dilectione præpediatur, tolerat.Ordinat ergo Dominus in ecclesia caritatem, qua eam velipse diligit, vel ad suum amorem, ac proximi rite tenendum,inflammat. Quantum vero ipsa caritas mentem, quam perfecte absorbuerit, ab infirmarum rerum amore sustollat;,sequente versu edocet, cum dicit :Fulcite me floribus, stipate me malis, &c.] Languet namqueamore anima, quæ ordinatam in se sui auctoris caritatemveraciter degustat; quia cum ad petendam se æternitatislucem accendit, ab hoc nimirum temporalitatis amore lassescit; ut tanto frigescat ab studio labentis seculi, quantosurgit ardentior ad contemplandum gaudia perennis regni.Sed videamus, anima, quæ tali flagrat amore, quem quæratstratum, in quo fessa recumbat. Fulcite me, inquit, floribus,stipate me malis. In floribus tenera adhuc virtutum primordia, in malis perfectio signatur. Obsecrat ergo amorelanguens anima, filias Hierusalem, id est, eas animas, quæ sein cælesti desiderio præcesserunt, ut sua cæpta bonis juventexemplis, et quali vel initio, 'vel cursu, vel termino viam virtutum peregerint, ad memoriam sibi crebrius revocent; quatenus harum intuitu velut odore quodam florum, malorumquegratissimo, mollius se ac dulcius in sui Conditoris affectureclinent. Quod et de his, quæ prae oculis habemus, sanctorum operibus, et de illis, quæ de scripturarum quasi pratis acnemoribus colligimus, patrum præcedentium factis, sive dictisæque valet intelligi.Læva (gins sub capite meo, &c.] In læva Christi, temporaliaejus dona; in dextera, perpetuæ vitæ beatitudo significatur.Unde alias de ipso, qui' est Dei virtus, et Dei sapientia,scriptum est, Longitudo dierum in dextera ejus; in sinistra.autem, divitiæ et gloria. Ostendit ergo sancta ecclesia,ostendit anima dilectioni sui Redemptoris perfecte intenta,qualis esse possit quies in hac vita, quam tantopere quærebat,
qualiter in lectulo illo virtutibus florido cum suo dilectoin hujus exilio peregrinationis recubare desideret. Læva,inquit, ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.Caput autem suum, principale mentis appellat. Et lævamauam sponsæ capiti dilectus illius supponit, cum corda fidelium Dominus in hac adhuc vita commorantium suæ cognitionis scientia confirmat, cum sacramentorum suorum participatione sublevat, cum pignus eis sui spiritus tribuit, cumscripturarum sanctarum solatia suggerit. Dextera autem ejusamplexabitur eam, cum etiam post hanc vitam, cælestis eivitæ regn'um perenne promittit. Et bene læva caput sustinere,dextera illam dicitur amplexari; quia temporalia quidemmunera ad subsidium peregrinationis hujus accipimus, cælestia vero præmia sine fine videbimus. Recte autem sponsa,quæ supra languens amore, fulciri floribus stipari quærebatmalis, nunc manum dilecti sub capite se habere testatur ; quiaetsi virtutum" floribus amator quisque sui Conditoris gaudet, siproximorum profectibus, cum quibus ipse ad videndam ejusfaciem perveniat, delectatur ; si antiquorum sanctorum exempla, quibus ad diligendum, vel Deum, vel proximum ardentiusexcitetur, meminisse dulce habet; unica tamen est spesveraciter quiescere cupientium, Auctoris sui manu sustentari.Et quidem primo læva, ut per hanc ad amplexum dextræmereantur pertingere. Neque enim dextera illius quemquamamplexabitur, nisi quem prius læva ejus favendum susceperit:id est, nemo claritatem illius sublimiter in futuro videbit, quinon in præsenti ad suscipienda humilitatis ejus mysteriafideliter reclinavit. Annon Paulus, qui ministrum se sponsæhujus fidelissimum esse docebat, dicens, Despondi enim vosuni viro virginem castam exhibere Christo, lævam sponsicapiti ejus supponere curabat, ut ad amplexum dexterae perduceret? ait enim, Nihil judicavi me scire inter vos, nisiJesum Christum, et hunc crucifixum. Rursum namque_eandem ad amplexum dexteræ ejus tendere hortatur, cum ait:Quæ sursum sunt, quærite, ubi Christus est in dextera Deisedens. Et cum Christus appamerit vita vestra, tunc et vosapparebitis cum illo in gloria. Læva ergo ejus, inquit, subcapite meo, et dextera illius amplexabitur me. Ac si apertedicat, Temporalia quidem me Domini et Salvatoris mei bene
ficia, quo a mundi cupiditatibus, vel perturbationibus aliquantulum quiescere queam, adjuvent; at me æternorumpromissio, quibus perpetuo remunerer, amplius delectat.Quam vero amabilis sit ipsi Domino talis sponsæ suæ, id est,ecclesiæ, vel animæ cujuscumque electæ pausatio, sequentiejus responsione designatur, cum dicitur:CAP. VII. Adiuro vos,]iliæ Hierusalem,per capreas cervosquecamporum, &c.] Filias Hierusalem, dicit animas, patriæ supemae desiderio flagrantes. Quas adjurat sponsus, ne suscitent sponsam in suo amore quiescentem ; neque ab hominumconturbatione feliciter sopitam inquietari præsumant. Quienim electi cujuslibet mentem, vel in orationibus devotis,Deo loquentem, vel in sacris lectionibus divina mandata. sivepro missa meditantem importunus impedierit, sponsam utiqueChristi de sopore beato, priusquam ipsa velit, excitat. Vultenim ipsa felicissimo hoc sopore refecta evigilare, quia tempore congruo divinis se mancipare novit obsequiis, ac rursumtempore competenti ad curanda fragilitatis humanæ necessariareverti. Qui ergo fideles quosque cælestibus studiis intentosimpedire non metuit, suis profecto virtutibus, quibus sepollere credebat, damnum facit. Unde bene sponsus filiasHierusalem per capreas cervosque camporum, ne hoc faciant,adjurat. Per capreas namque et cervos, munda videlicetanimalia, venenorum inimica, virtutum opera spiritualiumfigurantur ; quæ quantum munditia præeminent, tantum virulentas hostis antiqui machinas-contemnere, immo disperdereatque evacuare consuerunt. Et pulchre capreas cervosquedicens, addidit, Camporum ; ut patienter simplicitatem pura.rum mentium, ac fide sincera florentium, in quibus virtutesoriantur ac nutriantur, exprimeret. Itaque adjurat filiasHierusalem sponsus per capreas cervosque camporum, nesuscitent neque evigilare faciant dilectam, quoadusque ipsavelit. Ac si patenter dicat, Contestor fideles omnes, et persuas quemque virtutes, quas puro corde nutrire desiderant,adjuro, ne pia fratrum studia contemnant, ne passim temerando præpediant ; sed sic quisque de proximorum profectuquasi de suo gaudeat, sic fratribus damna lucri spiritualil,quomodo sibimet ipsi pertimescat inferre. Quia nimirumsuas ipse virtutes minuit, qui virtutibus proximi parcere;
immo has in quantum valet, adjuvare contemnit. Quod adjuramentum sponsi libentissime sponsa suscipiens, continuorespondit:Vow dilecti mei.] Subauditur, hæc est quam audivi adjurantem filias Hierusalem, ne me in ejus complexu quiescentem, priusquam ipsa velim suscitarent. Multum enimnecesse est laetetur anima Deo plena, cum eam inter adversaseculi vocem ejus consolatoriam, vel per donum occultaeinspirationis, vel per meditationem auditumve sacrarum literarum percepisse contingerit. N am etsi necdum faciem dilectinostri licet intueri, jam multum nobis est præstitum, in eoquod scripturis sanctis interim eloquiorum ejus, dulcedinereficimur. Multum præstatur eis quibus altiori dono conceditur, ut sublevato ad cælestia puræ mentis intuitu, nonnullam futurae vitae suavitatem etiam in præsenti prægustent.Unde bene, postquam lætabunda dixit sponsa, Vox dilectimei ; mox eundem dilectum etiam videre desiderans, sed necdum valens, adjecit,Ecce iste vomit saliens in montibus, &c.] Montes quippe etcolles, eos vocat, qui generalem sanctæ ecclesiæ conversationem, quasi floridam camporum planitiem, singulari mentispuritate transcendunt ; et quanta se ab infimorum cupiditateleviores reddunt, tanto capaciores contemplationi supernorumefficiunt. De qualibus Esaias, cum adventum in carne Mediatoris Dei et hominum describeret, ait: Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini, in vertice montium, et elevabitur super colles. Recte etenim ille mons invertice montium, et super colles elevatur, id est, excelsishominibus esse excelsior memoratur; quia in novissimis quidem diebus, homo inter homines apparuit; sed Deus cumP;:tre, ante secula extitit. In his autem montibus adveniens,saltus dare dilectus, hos transilire colles perhibetur; quiacorda sublimium Dominus crebra suæ visitationis gratia soletillustrare. Et pulchre non manere in his collibus, Ased salire,vel eosdem transilire dicitur; quia dulcedo contemplationisintemæ, quantum alta propter agnitionem rerum cælestium,tantum est brevis et rara, propter gravedinem mentium, carnisadhuc mole detentarum. Corpus enim quod corrumpitur,aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem. Neque huic sententiæ contrarium debetexistimari, quod et ipse dilectus in evangelio, suæ sponsæpo'llicetur, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus,usque ad consummationem seculi. Et rursum, Si quis diligitme, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, etad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Manetnamque semper per fidem et dilectionem suam, perqueauxilium gratiæ suæ cum omnibus sanctis. Sed excellentiusad horam paucis sublimioribus, quibus vult, et quando vult,apparet. Paucorum namque, et eorum qui præ altitudinecordis, montibus comparantur et collibus est dicere, Siveetiam mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.Cunctis autem fidelibus dicitur, Quia quicunque confessusfuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, etipse in Deo. Totius ecclesiæ est fideli corde audire, quiaDeus caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet,»et Deus in eo. Perfectorum solummodo est dicere, Non enimindoctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostriJesu Christi virtutem, sed speculatores facti illius magnitudinis. De qua speculatione evidens subinfertur exemplum,cum dicitur,Similis est dilectus meus capreæ, &c.] Et quidem omnes quinaturas harum animantium bene norunt explorare, multa inhis inveniunt, quæ dilecto ecclesiæ, id est, Domino Salvatoriaptissime conveniunt. Sed hoc in loco specialiter illud intuendum, quod in altis montium habitare, ac saltus darevelocissimos gaudent; propter quod et rarius videri a nobisquam boves solent aut asini, aliave hujusmodi animantia;quibus simul ,mansuefactis, quotiens libet, utimur. Quodaltitudini supemæ contemplationis multum decenter aptatur;quæ non in arbitrio hominis speculantis, sed in gratia est Dei,quando vult apparentis. Credo Esaias, mons videlicet eximius, non. quando ipse elegit, sed quando Dominus voluit,vidit ipsum sedentem super solium excelsum et elevatum;vidit et agmina cælestia, laudes ei debitas concinentia. Paulusetiam ipse mons, terrena despiciens multum, ac vertice sideratangens, non quando disposuit ipse, sed quando Deo placuit,raptus est in paradisum, et raptus est in tertium cælum,audivitque arcana verba, quæ non licebat homini loqui. Con
gruit sane humilitati simul et veritati assumptæ humanitatis,quod Dominus non cervo, sed capreæ hinnuloque cervorum,minoribus videlicet animantibus assimilatur, qui inter hominesnon solum homo, sed et humilis homo apparuit. Hinnuluscervorum factus est, quia veram de carne patrum præcedentium carnis materiam suscepit ; factus est enim ex semineDavid secundum carnem. Et ipse David, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.Et iterum: Qui perfecit pedes meos tanquam cervi. Sed et4de cæteris cervis, suæ nimirum vitæ consortibus ait, VoxDomini præparantis cervos, ipse etenim præparat cervos,cumfidelibus virtutum dona ministrat; quia ut cursum suæ mentis ad altiora dirigant, ut incessanter fontem vitæ sitiunt, utangues hæretici sermonis de abditis fraudium suo spiritualiodoratum educant ac poterant, ut verbum vitæ ruminent, utin rectis actionum suarum gressibus modum salutiferæ discretionis teneant, non hoc eorum potestatis, sed est divinælargitionis. Vox ergo Domini præparat cervos, quia ejusgratia in arce virtutum collocat sanctos. Ex quibus videlicetcervis natus est hinnulus jure sponsæ dilectus, id est, ecclesiævel animæ cuique fideli ; quia ex patribus Christus secundumcarnem, qui est super omnia Deus benedictus in secula. Etquoniam his versiculis speculativæ vitæ sublimitas expressaest, restat ergo activæ, quæ omni ecclesiæ communis est, perfectionem ostendi. Sequitur,En ipse stat post parietem nostrum, &c.] Nunc etenimdilectus in vicinia manet sponsae, nunc excelsis saliens paretmontibus; quia idem ipse Dominus ac Salvator noster, etperfectioribus se ad tempus, cum voluerit, tametsi per speculum et in aenigmate videndum præbet, et omnibus semperelectis invisibilem præsentiæ suæ gratiam exhibet. De cujusexhibitione præsentiæ bene nunc dicitur, En ipse stat postparietem nostrum; quia nimirum ita apud nos manet, immoin nobis manet, ut videri non possit a nobis, Joanne attestante, qui ait: Deum nemo vidit unquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas in nobis perfecta est.Paries autem, qui ab ejus aspectu nos secludit, ipsa est mortalitatis nostræ conditio, quam peccando meruimus, qui inparente primo ita conditi sumus, ut si nunquam peccato conVOL. lx. R
sentiremus, hoc omnes electi lumen divinæ contemplationissemper indefessi, et sine ullo labore cerneremus; ad quodnunc intuendum perfectiores perpauci, maximo cum laborepurificante sua corda fide pertingunt. Sed in hoc parietemisericordia divina fenestras et cancellos, unde nos prospiceret, fecit; quia mentibus nostris. quamlibet hujus seculi caecitate gravatis, gratiam suæ cognitionis aperuit, et crebra nosoccultæ suæ inspirationis luce reficit. Cujus prospectu inspirationis, quia hoc maxime pius Conditor agit, ut nos a dilectione temporalium ad promerenda supemæ pacis gaudia pro—vocet, recte subjungitur:En, dilectus meus loquitur mihi, Surge, &c.] Omnia tempushabent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Habetergo et sponsa Christi, ecclesia videlicet, vel anima quæqueelecta, tempus quiescendi; habet item tempus surgendi adlaborem. Denique ut supra adjurabat filias Hierusalem, nesuscitarent, neque evigilare facerent eam, donec ipsa velit.Et nunc mutata voce surgere earn jubet ipse, atque ad seproperanter venire; nec jam ad eam in lectulo quamlibetcælestibus studiis florido intrare consentit; sed ipsa potiussecum, ut sequentia cantici docent, ad excolendas vineas,bestiasque nocentes ex his propellendas præcipit exire; addens ad provocandum, inflammandumque ejus studium, quodtransactis auris brumalibus, jam verna temperies industriamlaborantis adjuvet, sed et vernalium adventus atque cantusavium, ruralia magis loca. quam aulica reddat jocunda, proventus etiam florum spem fructus futuri polliceatur agricolis.Sed quia de superficie literae pauca perstrinximus, jam nuncad exinterandos allegoriae sensus stylum vertamus. Dictumest supra, sub figura capreae hinnulique cervorum, quomodoDominus sublimium contemplationi interna cælestium revelatarcanorum. Dictum sub figura ipsius, Post parietem nostrum stantis, ac per fenestras cancellosque prospicientis,qualiter omnem ecclesiam, quamvis adhuc invisibilis, crebrosalutiferæ compunctionis respectu illustret. Restat nunc intimari, quomodo eandem, sive ad officium prædicationis seu adexercitium bonæ incitet operationis. Surge, inquit, propera,amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Surge destratu illo multum tibi amabili, in quo tuimet curam agere in
psalmis et orationibus, cæterisque vitæ studiis delectaris.Propera, et veni ad impendendam etiam proximis curamsalutis, per studium sedulæ prædicationis. Quasi enim totpassibus ad vocantem nos Dominum properamus, quot proejus causa, virtutum opera patramus.Jam enim hyems transiit, &c.] Hoc est quod apostolus ait:N ox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergoopera tenebrarum, et induamus nos arma lucis. Sicut enimtenebras noctis, sic etiam recte per austeritatem hyemis etimbrium, tempestas exprimitur infidelitatis, quæ totum orbemusque ad tempus regebat Dominicæ incarnationis. At ubiSol J ustitiæ mundo illuxit, abscedente mox ac depulsa priscabrumalis infidelitatis perfidia, flores apparuerunt in terra ;quia initia jam nascentis ecclesiæ in sanctorum fideli ac piadevotione claruerunt.Tempus putationis advenit.] Illius videlicet, cujus in evangelio meminit Dominus; qui cum se vitem veram, et Patrem suumdixisset esse agricolam, addidit confestim atque ait, Omnempalmitem in me non ferentem fructum, tollet eum ; et omnemqui fert fructum,purgabit eum, ut fructus plus afl'erat. Potestoflicium putationis recte etiam juxta illud intelligi, quod apostolus ait, Exspoliantes vos veterem hominem cum actibussuis, induite novum. Quod exponens ipse alibi dicit, Propterquod deponentes omne mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo. Et rursum: Qui furabatur, jamnon furetur; magis autem laboret operando manibus suis,quod bonum est.Vow turturis audita est in term nostra.] Vox prædicatorisaudita est in terra, quae nostra jam coepit esse, dum fideiverbum recepit. De qua et in Psalmo primæ sabbati, id est'Dominicæ resurrectionis, quæ prima sabbati facta est, dicitur ;Domini est terra, et plenitudo ejus. Vox enim turturis, quæsuo sonitu abscessum hyemis et veris solet signare adventum,convenit gis qui dicere norunt: Quia teilebræ transierunt, etlumen verum jam lucet. Vox turturis, quæ humiliter resonans gemitum pro cantu exprimit, congruit eis qui sui incolatus et promissæ sibi patriæ memores, dicere consuerunt:Sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nosgemimus, adoptionem filiorum expectantes, et redemptionemR 2
corporis nostri. Qui et auditoribus suis clamärit, Miseriestote, et lugete; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mærorem. Avis ipsa quæ pudicitiæ amatrix est, etsemper in jugi- montium, atque in arborum verticibus commoratur, vitam imitatur eorum qui sibi suisque protestantur,Quia bonum est homini mulierem non tangere, et, Nostraconversatio in cælis est. Nam et quod tectahominum etconversationem fugere, magisque in sylvis ac solitudinibusdegere solet, typum prætendit eorum, qui corpore licet inmundo positi, cæterum mente separantur a mundo, et supernapotius videre desiderant.qus protulit grossos suos.] Grossos vocant primitivas etimmaturas ficus atque inhabiles esui ; quæ etiam si concussæfuerint, levi tactu decidunt. Et ficus sonante turture protulitgrossos suos, cum prædicantibus in Judæa apostolis synagoga protulit multos, qui zelum Dei haberent, sed non secundum scientiam ; qui magis imperfectam adhuc, et velut immaturam literæ legalis observantiam tenere, quam intelligentiæspiritualis in ea dulcedinem suscipere vellent. Apponiushunc versiculum ita exponit, quod ficus protulerit grossossuos, cum synagoga procreavit apostolos, qui de ea generatidulcissimum cibum doctrinæ credentibus ministrarent. Etquoniam proferente synagoga vel apostolos, qui evangeliumprædicarent, vel. eos qui evangelio legis adhuc cærimoniaspræferre contenderent, nihilominus tunc totius orbis fides,salusque secuta est, recte subjungitur:Vinea: florentes dederunt odorem] Per floritionem namquevinearum, initia multiplicantium ecclesiarum de ea, quæ inHierosolymis primo plantata, per odorem diffusa longe late—que harum fama expressa est. Quid enim gratius florentisodore vitis? Siquidem de flore earum succus expressus,poculi genus conficit, et saluti ac voluptati accommodum.Cui comparandum bonæ operationis rumorem, quis non facilevideat? Exemplum' ergo vinearum, quibus nascitur vinum,quod lætificat cor hominis, et ecclesiis fidelium generaliter, etquibusque electis specialiter congruit, qui sibi ipsi lætitiamspiritualem, jocunditatemque fructificant. Juxta illud apostoli: Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ.Et sicut Psalmista, Omnis, inquit, gloria ejus filiæ regum ab.
intus. Sanctus Hieronymus hos versiculos ita exponit, voxturturis audita est in terra nostra. Turtur avis pudicissima,semperque habitans in sublimibus, typus est Salvatoris. Etpaulo post, Statimque turtur dicit ad turturem: Ficus protulit grossos suos, id est, veteris legis præcepta ceciderunt,et de evangelio vites florentes dederunt odorem suum.LIBER TERTIUS.Surge, amica méa, sponsa mea, et veni, &c.] Si juxta expositionem apostoli, Petra erat Christus; quæ sunt foraminapetræ, nisi vulnera quæ pro nostra salute suscepit Christus?in quibus profecto foraminibus columba residet, ac nidificat;vel cum anima quaeque mitis, vel ecclesia omnis, in passioneDominica spem suæ salutis unicam ponit, cum in sacramentomortis ejus, et sese ab insidiis hostis antiqui, quasi a raptuaccipitris tutari confidit, et in eodem ei sobolem spiritualem,sive filiorum sive virtutum, procreare satagit. Unde beneHieremias sub specie Moab, hæreticos ad unitatem ecclesiasticæ fidei provocans ait, Relinquite civitates, et habitate inpetra, habitatores Moab. Estote quasi columba nidificans insummo ore foraminis. Maceria autem, quæ ad vinearummunitionem Iolet de lapidibus componi, (unde in Esaiæ cantico dicitur, Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi, etmaceria eam circumdedit,) custodiam significat virtutum cæ- 'lestium, qua Dominus ecclesiam, vineam videlicet suam, circumdat, ne immundorum spirituum tanquam animantiumimproborum possit irruptione vastari. Hinc etenim Psalmista, Immittet, inquit, angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Et apostolus de angelis loquens,Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministeriummissi propter eos qui hæreditatem capiunt salutis? In hacergo maceria refugium sibi sponsa et amica Christi, quasicolumba cavernam invenit, dum sancta ecclesia per auxiliumse angelicum a diaboli fraudibus defendendam esse didicit.Hortatur itaque Dominus eandem ecclesiam, hortatur quamque animam sibi devotam, ad exercitium pii ac fructiferilaboris ; ac dicit, Surge, propera, amica mea, förmosa mea, et
veni. Jam enim hyeme transiit, et cætera, usque dum ait,Surge, amica mea, sponsa mea, et veni; columba mea inforaminibus petrae, in caverna maceriæ. Ac si aperte dicat,Postquam tempestas vitæ gentilis superna pietate remota est,postquam flores salutiferæ conversationis jam emersere interra, postquam in modum putandi cceperunt instantibusvineæ cælestis agricolis, injusti a justis, & virtutibus vitia,discretionis doctæ falce separari, postquam praeco salutismundo jam late insonuit, postquam ipse mundus ad aguitionem veritatis conversus, ac suavissima novæ vitæ per gentesfama aspersa est, obsecro, 0 animarum fidelium multumcaterva mihi dilecta, cui amicitiæ meæ dona contuli, quammihi sponsæ vice conjungere dignatul sum, cui per infusionem mei Spiritus, columbinæ mentis simplicitatem contribui, pro cujus sanitate ac vita ipse vulnera, mortem suscepi, cui contra hostes invisibiles supernæ protectionis suffragia largitus sum ; obsecro, inquam, quæ talium es composeffecta donorum, ne inerti otio lentescere velis, sed ad industriam potius, studiumque debiti certaminis pro æterna quietefestines accingi.Ostende mihi faciem tuam, &c.] Quæ in abdito secretæquietis, quasi columba in foraminibus petræ, sive in cavernamaceriæ, delitescere cupis, precor ut in publicum actionisprocedas, ostendasque ex operibus fidem tuam ; et quid intuspulchritudinis habeas, aliis etiam foris in exemplum declares.Namque mihi, qui interiora cordis perspicio, tunc faciemtuam ostendi existimo, cum actionem tuam non habentemmaculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, ad utilitatemproximorum demonstrare considero. Quamdiu enim quis facituni de minoribus his, mihi facit. Sonet vox tua in auribusmeis ; vax videlicet laudis, sivexprædicationis, id est, ea quævel me in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus laudet,vel ad laudem meam, proximorum ora mentesque praedicandoexcitet. Ostendit ergo faciem suam sponsa Domino in his,quæ in conspectu ejus operatur, ostendit et sonum vocis inhis, quæ coram ipso salubriter dicit. Item considerandumintentius quod ait, Ostende mihi faciem tuam. Tuam, inquit,non alienam, id elt, sanctam et immaculatam. Talem namque eam feci, mundans lavacro aquae in verbo; talem Sancti
Spiritus unctione perfeci, signans super te lumen vultus mei.Sonet vox tua in auribus meis, non extranea, id est, ea quamte in die desponsionis tuæ habere docui, qua tu pollicita esmihi tuum servare pudorem. Item ostende mihi faciem tuam,sonet vox tua in auribus meis; id est, Mihi non aliis faciemtuam ostende. Meis auribus, non aliorum vocem dare me—mento ; id est, meæ gratia dilectionis, non alia qualibet, etbona opera facere, et verba dicere sancta curato. Quicunqueenim bona sua facta sive dicta humanis favoribus impendit,hic vel suæ faciei pulchritudinem, vel dulcedinem vocis, externis potius quam Conditori ostendit. Sed et'juxta literam,fæminæ, quod ad deceptionem stultorum ipsam corporis suifaciem exornare, sermonesque suos super oleum mollire satagunt, prævaricatrices hujus Dominican præceptionis existunt,Ideoque eximia illa laude indignæ permanent, qua suam spousam glorificans Dominus adjungit,Quia vow tua dulcis, &c.] Illius namque animæ Dominodulcis est vox, cui dulce est, vel verba Domini proximisannuntiare vel ipsi Domino laudes resonare novit cum propheta, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel etfavum orimeo! Illa facies Domino decora videtur, quæ se advidendam ipsius faciem dignam exhibere satagit; quæ eiintimo ex corde dicere consuevit, Quæsivi vultum tuum, Domine ; vultum tuum requiram; ne avertas faciem tuam a me,Hæc autem non sufficit nobis nostræ cura munditiæ, si nonetiam errantes, in quantum possumus, corrigere, si non infirmiores quosque ab eorum insidiis defendere curemus. Undesubjungitur,Capite nobia vulpes pusillas, &c.] Vulpes quippe, quae demoliuntur vineas, hæretici sunt et schismatici, qui pravædente doctrinæ vineas Christi florentes, id est, rudes fideliummentes, quantum lacerare soleant, utinam nesciremus? Præcepit ergo spdnsæ suæ Christus, ut cum pedissequis suis,quae filia Hierusalem appellare solet, id est, cum prædicatoribus sancta humilitate sublimibus pio labori insistens capiatvulpes pusillas, id est, mox incipientes fraudulentorum versutias deprehendere ac debellare contendat ; ne majorcs effecta:per tempus, tanto diüïcilius a læsione vinearum ejus spiritualium depellantur, quanto has diutius jam depascere consue
verunt. Et pulchre qui prius numero plurali vineas dixerat,rursus numero singulari posuit: Nam vinea nostra. floruit.Ita etenim multas vineas, unam appellat vineam; sicut multas per orbem ecclesias, unam sibi ecclesiam voluit appellari. Vineas namque florere dixit, ut late germinantes electorum plebes ostenderet. Et bene, ubi capiendas vulpesadmonuit, ibi mox vineam singulari appellatione signavit; utob id maxime insequendos ac proterendos doceret hæreticos,ne fidem ecclesiæ, quam unam esse oportet, eorum infestatioscinderet, atque in partes distraheret. Apte autem vulpiumnatura moribus ac verbis convenit hæreticorum, quia nimirumvalde fraudulenta sunt animalia, quæ in fossis vel specubusabsconduntur; cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt. Quæ quomodo congruant hæreticorum dolis ac fraudibus, facile quisque intelligit. Nec prætereundum, quod non ait, Capite vobis, cumecclesiæ filiis loqueretur, vel vinea vestra floruit ; sed, Capitenobis vulpes pusillas, nam vinea nostra floruit; ut hinc magisomnes, qui possent, ad debellandam, sive corrigendam hæreäticorum, vel malorum catholicorum nequitiam accenderet,quo eos sibi in hoc agendo deservire monstraret, suamqueesse vineam, quam defenderet ipse, laborum piorum remunerator ostenderet. Unde merito tali ejus affectui, moxamica et sponsa ipsius columbini cordis simplicitate respondet:CAP. IX. Dilectusmeus mihi, et ego illi, &c.] Cujus responsisensus tanto latius patet, quanto brevius videtur esse conclusus. Potest enim ita recte intelligi, Dilectus meus mihi, etego illi; alterutrum nobis vero ac sincero amore copulemur.Potest et ita, Dilectus meus mihi ; talia divinæ suæ exhortationis, consolationis, repromissionis verba promiserat, et egoilli faciem meæ conversationis limpidam, ac vocem meæ locutionis puram semper offeram, et gratiam. Sed et ita, multumdecenter potest accipi, ut quia multam solent vim habere pronomina; dicat ecclesia, id est, omnis electorum multitudo,Dilectus meus mihi, et non alius aliquis. Et rursum, Dilectus meus mihi, non alteri cuilibet; subaudis, perpetumdilectionis suæ gratiam præstet, fructum'que rependat. Etego illi, non alteri cuipiam. Ego illi, non alia quælibet homi
num turba, subaudis, integra semper humilitatis atque obedientiæ devotione conglutiner. Cunctis autem his sensibusconvenit apte quod sequitur,Qui pascitur inter lilia.] Id est, qui candidissimo et dulcissimo virtutum mearum solet odore lætari, qui renibentiumper orbem ecclesiarum fructu delectatur suavissimo. Itaetenim sancta universalis ecclesia, nunc liliorum pluraliter,nunc unius lilii nomine designatur. Sicut enim lilium interspinas, inquit, sic amica mea inter filias. Quomodo et pervineas pluraliter, ubi ait: Vineæ florentes. Et rursum singulariter per vineam, ubi subjecit, Nam vinea nostra floruit;ea ipsa, quæ non nisi una est, ecclesia, figuratur. Singulariter namque ob id nominatur, quia multitudinis credentiumest cor et anima una. Et pluraliter rursum aptissime nuncupatur, quia nimirum ipsa unitas cordis et animæ fidelisnon jam in paucis, sed in multitudine credentium continetur.Notandum autem, quod et lilia etiam in hoc, quod adustisigne membris mederi solent, sanctorum actibus congruunt.Qui si forte flamma vitiorum exuri corda proximorum deprehendunt, mox illis subsidium fraternæ dilectionis, quo sanantur, impendunt; et ne illos ardor cupiditatis aut luxuriæ,superbiæ vel iracundiæ, cæterorumve facinorum fervor excedat, refrigerium eis suæ consolationis et exhortationis diligenti cura subministrant. Quidam inter lilia pasci Dominum, inter candidissimos virginum choros interpretantur.Et merito, quia et carnis castimonia foris renitent, et intusfulgore inviolati cordis eminent. Item pascitur inter liliaDominus, id est inter gratissimas sanctorum virtutes, sivecatervas, ea ipsa ratione qua et nascitur inter eas. Quiaenim ipse Mediator Dei et hominum, ufia natura cum ecclesiasua fieri voluit; unde et eadem ecclesia corpus ejus, et ipsecaput corporis ecclesiæ solet nuncupari. Pascitur ipse interlilia, cum fidelium numerus intra ecclesiam, per fontem regenerationis augetur. Pascitur inter lilia, cum fideles, qui suntutique membra ejus, exemplis priorum fidelium clarissimisin supernorum amore proiiciunt. Et notandum, quod hicpasci dilectus, supra pascere memoratur: dicente sponsa,Indica mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubesin meridie. Pascitur namque in nobis, quia corpus sumus
illius, et membra de membro. Pascit nos ipse, quia caputest nostrum; de quo merito gloriamur omnes, singuli dicentes, Nunc autem exultavit caput meum super inimicos meos;subaudis, nos quoque postmodum exaltaturus, ac nostrum collecturus ad caput. Et quoniam haec Domini pastio, quae insanctorum ejus profectibus agitur, usque ad hujus seculifinem pertingit, namque ubi ad ejus visionem pervenerint,(quid ultra proficiant, non habebunt,) recte subjungitur:Donec aspiret dies, &c.] Id est, donec venturi seculi luxoriatur æterna; et umbræ vitæ præsentis, hoc est, ignorantiævel erroris, quibus interim etiam nos fideles, qui lucerna verbiDei utimur, plurimum caligamus, inclinentur ut transeant.Ut enim illa dies cunctis gentibus desiderata aspirare, id estostendere se cæperit, non jam ultra Dominus inter lilia, hoc estinter sanctorum conventicula pascitur; quos ipse tunc potiusæterna suæ gloriæ visione reficiet. Satiabor, inquit, dummanifestabitur gloria tua; et, Beati qui nunc esuritis, quiasaturabimini. Neque hoc quod præsentem vitam umbrisnoctis, diei vero comparat futuram, apostolico est sermonicontrarium; quo de hac, quam nunc agimus, vita testaturdicens, Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Nam utbreviter dicam, præsens hæc vita fidelium, qui abjicientesopera tenebrarum induuntur arma lucis, in comparationequidem infidelium, qui nil veræ lucis noverunt vel amant,dies est ; in comparatione autem futuræ beatitudinis, ubi luxvera sine fine conspicitur, adhuc gravissima nox est. Verumquia sancta ecclesia duas in hoc seculo novit spirituales vitas,unam videlicet activam, contemplativam aliam ; nunc autemde hac, nunc de illa, nunc de utraque solet loqui scripturadivina. Superius quidem contemplative mentionem faciens,ait de Domino, Ecce iste venit saliens in montibus, transilienscolles. Similis est dilectus meus capreæ hinnuloque cervorum. Ac deinde incipiens de activa, En ipse, inquit, statpost parietem nostrum; et cætera, usque dum ait, Capitenobis vulpes pusillas, quæ demoliuntur vineas; nam vineanostra floruit. Quæ cuncta bene discussa, ad officium nosbonæ actionis incitant. Deinde subjecit de utraque pariter,Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donecaspiret dies, et inclinentur umbræ. In utraque etenim vita,
dilectus inter lilia pascitur; quia Dominus electorum suorum,et foris pura operatione, et dulci interius æternorum contemplatione delectatur, atque in membris suis ipse reficitur. Ethoc usque dum dies veræ lucis aspiret, quia tunc videlicetnec ullo boni operis labore aflicimur; nec per speculum inænigmate perfectiores quique raptim et ad momentum cælestia contemplantur, sed ipsum coeli regem in decore suo totaecclesia in æternum videbit. Cujus visionis, quia gustus omnis,quamvis permodicus, sponsam Christi non modicum delectat,apte subditur :Revertere, similis esto, dilecte mi, capreae, &c.] Quia, inquit,me ad excolendas vineas, id est, ad instituendas multiplicandasque plebes fidelium excitasti ac provocasti, qui ab eisdemvineis putidas impugnantium versutias, tanquam vulpeculae,abigi jussisti, quia faciem meam tïbi ostendi voluisti, cumnecdum mihi tuam clare intuendam faciem promiseris ; sednotitiam tui, ex parte demonstrando, quasi per fenestras mihicancellosque loquaris, obsecro a generali instructione revertaris sæpius, ad illustranda sublimius corda perfectorum; etsicut capreæ, aut hinnuli cervorum, rarus quidem, sed cumdelectatione conspicientium in montibus solet esse intuitus;sic in excelsis mentibus vestigia tuæ magnitudinis qualiacumque præsentes. Precor ut dulcedinem vitæ immortalis, quammembris omnibus meis in retributione promittis, aliquibusetiam in itinere, quamvis a longe, speculandam reveles.Congruit autem et nomen montium mentibus eorum, quicontemplationi caelestium oculos cordis aperire didicerunt;cum dicitur, Super montes Bether. Bether quippe domusconsurgens, sive domus vigiliarum interpretatur. Et quidiligentius cæteris animo ad supernorum desideria assurgunt,qui studiosius ad hæc accipienda invigilant, merito cæterisexcellentius arcana cælestia cernunt. Si autem legatur, utquidam codices habent, Super montes Bethel, id est domusDei, nihil omnino quæstionis habet. Patet namque, cordajustorum, montes domus Dei recte vocari; ad distinctionemnimirum montium Samariæ et Esau, et cæterorum hujusmodi, hoc est, hæreticorum et superborum omnium. In aliaeditione pro hoc nomine, Latine scriptum vidimus, Supermontes succorum et aromatum. Quod æque sanctorum
mentibus congruit; qui non supervacuis cogitationibus arefacti, sed velut arboris aromaticæ salutaribus succis sempersunt internæ dulcedinis et caritatis refecti. De quibus videlicet succis atque aromatibus sæpius in hoc volumine subnomine thuris, myrrhæ et aloes, cæterorumque hujusmodisignificatum est. Verum quia amatores veritatis, non solumde Judæis, sed etiam veniunt de gentibus, et de utraqueplebe una fidelium ecclesia colligitur; restat in amoris cantico post Judææ vocationem, ac dulcilsimam cum suo Redemptore collocutionem, etiam gentilitas, quo ordine ad agnitionem salutis attigerit, quanto hanc inventam amore tenuerit,specialiter referre. Sequitur ergo vox dilectæ de gentibusecclesiæ.IN CAP. III.CAP. x. In lectulo mea per noctes quaesivi, &c.] J amdudum,inquit, multo studio quæsivi Dominum, quem nunc integre diligit anima mea; quem etiam tunc, etsi necdum cognitum dilexit, in quantum rationem sapientiæ, veritatis, et divini cultusdilexit. Sed quia in lectulo meo quæsivi, id est illecebrisadhuc carnis meæ subdita, quia per noctes, hoc est, in tenebris profundæ ignorantiae quæsivi, (non enim mihi angelus,non propheta, non quilibet doctor indubius lumen divinæcognitionis ostendit,) invenire, quem quæsivi, minime prævalui. Quod ubi in veritate comperi, nequaquam me veritatis, qua'm quærebam, inventione potitam, proposui in animomeo de lectulo carnalium voluptatum exsurgere, ad laboremsalutiferae inquisitionis accingi, terras ac mare circumire,publice et privatim universorum, quos sapientiores audirem,magisteria adire ; et si quid veræ sapientiæ, et si quid uspiamcerti, quod ad æternam beatitudinem duceret, invenirem,studiose perquirere. Sed quamvis plurimo labore mundumperagrans, sapientium verba discernens, nil certum atqueindubium de Via veritatis addiscere potui, hæc autem fuissegentilitatis vota, Deum scire cupientis, sed necdum scientis,testantur studia philosophorum, qui pro indagine veritatisac sapientiæ tot lustravere terras, tanta condidere volumina,testatur scriptura, quæ ait, Athenienses autem et omnesadvenæ hospites ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere aut
audire aliquid novi. Testatur apostoli sermo, qui in eorundem Atheniensium curia perorans ait, Pertransiens et videnssimulacra vestra, inveni aram, in qua scriptum erat, IgnotoDeo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc annuntio vobis.Deus qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæliet terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat.Testatur devotio Cornelii centurionis, qui cognitionem divinicultus orationibus et eleemosynis a Deo quærere didicit.Testatur iterum et opus Ethiopia, qui de finibus terræad templum Domini veniens, eum quem nesciebat, adoratufrus adiit. Et tanto veritatis, quam ignorabat, amore ardebat,ut sedens in curru lectionibus, quas fama frequentior divinasesse divulgarat, insisteret. Sed hanc ejus in inquisitioneveritatis instantiam Dominus videns, diu se quærenti tandemaliquando manifestare. dignatus est; et cui inspiraverat utquæreret, donavit ut inveniret. J uxta quod ipse per prophetam jam olim promisit, dicens: Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt, lingua. eorum siti aruit. Ego Dominusexaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. Aperiamin supinis montibus flumina, et in medio camporum fontes.Illos nimirum fontes, quos Psalmista sitiens aiebat, Sicutcervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima meaad te, Deus. Illa flumina, quæ ipse suis fidelibus pollicetur,dicens, Qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina deventre ejus fluent aquæ vivæ. Unde et recte subdituri:Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem, &c.] Vigilesnamque, qui custodiunt civitatem, præcones 'sunt veritatis;qui ad custodiam sanctæ ecclesiæ, quæ per mundum diffunditur universum, pia sollicitudine lemper excubant, ac verboprædicationis, ne hæc a perfidis corrumpatur, insistunt. Hiergo gentilitatem veritatis indagine sollicitam invenerunt; etei, quod quærebat, demonstrarunt, cum Philippus eunuchoevangelii lumen aperuit; cumque propheticorum scientiaverborum, quæ ipse legebat, instruxit: Petrus Corneliumcum suis gratia coelesti, quam tantopere desiderabat, imbuit:Paulus Atheniensibus Deum, quem ignorantes colebant, notum reddidit; alii aliis diu quæsitam et concupitam Conditoris sui præsentiam ostenderunt. Quasi enim vigilibuscivitatis dixit gentilitas, quæ in sponsam Christi erat, donante
ipso, permutanda, Num quem dilexit anima mea vidistis,cum venientibus ad se doctoribus libentissime auditum accommodabat, et inhianter an veritatis esset via, quam prædicabant, dignoscere curabat.Paululum cum pertransissem eos, &c.] Qui doctrina vultveritatis perfrui, non hanc cursim et negligenter debet attingere. Nam qui dilectum venire desiderat, necesse est prædicatores nominis ejus solertissime pertranseat, eorumque secoetibus familiariter interserat, ut sic notitiam ejus, quemprædicant, vicinius mereatur assequi. Nam et librum, quemad finem usque peregimus, pertransisse dicimus. Unde etangelus Danieli de mysteriis quæ videbat, Pertransibunt,.inquit, plurimi, et multiplex erit scientia. Paululum ergocum pertransissem, inquit, eos, inveni, quem dilexit anima.mea. Pertransire namque vigiles inquisitor debet veritatis,id est, cætibus se, ut dictum est, immiscere atque adunaredoctorum fidelium, eorumque dicta sive scripta frequentimeditatione percurrere. Quod cum paululum facit, moxdilectum, quem quærebat, invenit ; quia juxta Pauli et Esaiævocem,*Verbum abbreviatum fecit Dominus super terram.Illud scilicet quod ait, Qui crediderit, et baptizatus fuerit,salvus erit. Et de quo apostolus, Sed quid dicit, inquit,prope est verbum in ore tuo. Hoc est verbum fidei, quodprædicpmus ; quod si confitearis in ore tuo Dominum J esum,et credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvuseris.Tenm' eum, nec dimittam, £36.] Tanto instantius, inquit,inventum tenui, quanto tardius, quem quærebam inveni.Quem me nunquam dimissurum esse profiteor, led tantum inejus semper amore perseverare ac proficere contendo, ut etiamsynagogam, per quam auditum verbi et ministerium regenerationis accepi, ad fidem nominis ejus revocare satagam.Constat enim, quia in fine seculi Judæa fidem, quam nuncperfida oppugnat, receptura est. Quod fieri aliter nequit,quam per doctrinam et ministerium eorum videlicet, qui tuncde gentibus fideles inveniantur. Dicit enim manifesteapostolus, Quia caecitas ex parte contigit Israel, donec plenitudo gentium lubintraret, et sic omnis Israel salvus fieret.Sane quod ait ecclesia, Tenui eum, nec dimittam, donec
introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculumgenitricis meæ; non ita intelligendum, quasi dimissura sitipsa Christum, postquam populum synagogæ credulitatenominis ejus instruxerit; sed ita potius, quod tali eum affectudiligat, tanta solertia, quæ ejus sunt, quærat, ut etiam cognatam plebem ei subdere contendat. Juxta illud Psalmistæ,Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereaturnostri. Neque enim ulla ratione, qui ad postulandam misericordiam oculos ad Deum levat, post acceptam tandem misericordiam hos ad ima reflectit ; cum hoc sit maximum perceptæindicium misericordiæ, ut quis oculos semper intentos adDeum habeat, et ejus gloriam sine fine contempletur. Notandum autem, quod hujus capituli series, etiam juxta literam, inMariæ Magdalenae, quæ et ecclesiæ typum tenuit, completaest. Cum enim Dominus, quem tota mente viventem dilexit,morte ac sepultura ab ejus esset subtractus aspectibus, quæsivit eum in lectulo suo; tanto nimirum ejus amore detenta,ut nec datis ad quietem membris ejus, a suo pectore memorialaberetur. Quæsivit per noctes, illas videlicet duas, quibusipse in sepulchro quiescebat. Nec tamen invenit, quia necdum resurgendi tempus advenerat. Surrexit matutina cumaromatibus, et quærendo sollicita pervenit ad monumentum.Et nec sic quidem statim, quem quærebat, invenit ; sed primoinvenerunt eam angeli, custodes utique ecclesiæ. Quos deDomino interrogans, atque eum resurrexisse audiens, itademum ad ejus visionem pervenit. Tenuit, neque ultra dimisit, quem veraciter mortem superasse cognovit. Sed et indomum matris introducere festinavit; quia congregationi discipulorum, qui se in Christo præcesserant, ac suis exemplisad pietatem excitaverunt, eum resurrexisse prædicavit.Adjuro vos, filiæ Hierusalem, per capreas, ga] Si superioresversus respexerimus, non in his inveniemus, quod sponsa adquietem somnumve pervenerit; sed hoc potius, quod de lectulo exiliens, labore maximo quæsitionis ad inventionem suidilecti pervenerit. Et quomodo nunc idem dilectus filiusHierusalem, ne eam excitent, neque evigilare faciant, adjurat?Nisi forte, quia velut felicissimo somno sopita est anima,quæ in divino novit amore quiescere. Sicut dormiens quis arebus exterioribus oculos' corporis clausit, et in visione occul
torum sæpius oculos aperuit cordis; sic nimirum, sic menssupemæ dilectioni dedita, a visibilium se curis alienat, utinvisibilium contemplatione perfectius liberiusque evigilet.Nec mirandum quod somno comparetur amor, quia visibiliumappetitu sensum mentis avertit, atque ad invisibilia appetenda convertit; cum ipsi etiam morti comparetur, dicentehoc eodem cantico, Fortis est ut mors dilectio. Quia nimirum sicut mors corpus interimit, sic et ab exterioribus delectationibus, internæ vitæ claritas occidit. Unde merito adjurantur filiae Hierusalem, id est, animæ quæque fidelium,societatem jam supernorum civium anxia mente suspirantes.Ne suscitent dilectam, id est, ne mentem Deo devotam abintentione desiderii cælestis importuna irruptione præpediant.Quod et de generali ecclesiæ statu recte potest intelligi. Cujus pacem turbare, Christi est voluntati contraire. De quibus,quia abunde jam supra dictum est, nunc parcius dici suficiat.Tantum hoc meminerit lector, quia ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus ecclesiæde gentibus, quam de J udæis collectæ, curam habere, sedæqualem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet;utpote qua utraque una ejus dilectissime. domus et familiacolligatur. Et quidem Judæa quondam se solam Deo dilectam, sibi tantummodo verbum salutis, non etiam incircumcisis gentibus committendum esse credebat, Luca attestante,qui ait: Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in J udaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Hierosolymam, disceptabant adversus eum, quierant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad virospræputium habentes, et manducasti cum illis? Et in alio. loco, Sequenti autem sabbato paene universa civitas convenitaudire verbum Domini. Videntes autem turbas J udæi, repletisunt zelo, et contradicebant verbis quæ a Paulo dicebantur.Unde recte quæ adjurat filias Hierusalem, ne suscitent dilec-_tam, etiam ita pote'st accipi; quod præcipiat eis, qui deJ udæis in fide praecesserant, ne inquietent eos; neque eorumsaluti contradicant, qui de præpu'tio ad fidem convenerunt.Ubi et hoc quod ait, Donec ipsa velit; ita potest intelligi,quod ipsa de gentibus ecclesia spontaneis se esset vigiliis, aclaboribus subditum pro Domino. Quapropter et earundem
filiarum Hierusalem mox subinfertur admirantium; quia innationes gratia Spiritus Sancti effusa est.CAP. x1. Quæ est ista, quæ ascenditper desertum, 850. ?] Quæest ista, inquiunt, quanta laude, quo miraculo digna, quæ nonmysterio circumcisionis emundata, non adhuc fonte est regenerationis abluta, et jam nova Spiritus Sancti est gratia perfusa? jam loquitur linguis, et magnificat Deum? Quod nunquam factum in nostra gente meminimus, ex quo vel patribustestamentum circumcisionis, vel lavacrum nobis datum estbaptismatis, Quæ ascendit per desertum. Ascendit ab infi—mis voluptatibus ad alta virtutum, levans oculos ad montesæternos; immo levans, et pervenire desiderans ad eum quihabitat in cælo. Ascendit autem per desertum, id est, permedium gentium illarum, quae nulla erant virtutum frugefoecundæ; quas nullus de Dei populo propheta, nullus patriarcha, nullus adveniens angelus, ad cultum vitæ salubriorisinstituerat. Cujus fides eo majoris est miraculi, quod hancnuperrime agnitum ac susceptam invincibiliter servat; juxtahoc quod in ejus laude Dominus ipse testatur, dicens: Scioubi habitas, ubi sedes est Satanae, et tenes nomen meum, etnon negasti fidem meam. Hoc autem dictum est ad exemplum plebis Israeliticæ, qu'æ ab Egyptiæ servitutis liberatatenebris, per deserti iter ad terram repromissionis ascendit.Unde desertum etiam in bonam partem potest recte accipi, idest, eam designarecqnversationem,quæ a mundi illecebris separata, Dei tantum legis s'crutandæ, et coelestium præceptorumsit observationi dedita; ’quae esuriens et sitiens justitiam,manna solummodo verbi cælestis vescatur, et fonte vitæ, quide spirituali petra emanat, potetur. Hinc inhianter ardenterque decantans: Sitivit in te anima mea, quam multiplicitertibi caro mea in deserto et invio et inaquoso. Ascendit ergoecclesia per desertum, ut promissum perveniat ad regnum;sed et qualiter ascendat, ostenditur cum subinfertur, Sicutvirgula fumi ex aromatibus. Fumus ab igne solet nasci,natus alta petens, absumi, et humanis se paulatim auferreconspectibus. Cujus instar ascendit ecclesia, quæ igne SanctiSpiritus in amorem sui Conditoris accensa, omni nisu virtutum ad cælestia tendit; neque a cæptis desistit, donec abhumanis rebus abstracta, ad invisibilia vitæ cælestis gaudiaVOL. IX. 8
rapiatur. Et sicut fumus uno eodemque tempore partim oriri,partim in sublimioribus, qui fuerat ortus, solet disparere; sicecclesia usque ad finem seculi in quibusdam suis membris pergratiam Sancti Spiritus semper nova gignitur; in quibusdam,qui prius nati Deo fuerant, semper ad cælestia colligitur.Quæ merito non absolute fumo, qui quolibet diffundi potest,sed virgulae fumi assimilatur, ut et unitas fidei illius, etsimplex ad altiora significetur ascensus; Cæterum de inimicisDei, qui non ullo desiderii cælestis intuitu, sed solo superbiaefastu extolluntur, dicitur: Quia mox honorati et exaltati fuerint, deficientes ut fumus deficient. .Et quia sicut in pravorum mente cupiditas seculi, econtrario flagrantia in cordebonorum ardet, fumatque virtus, recte cum diceret, sicut virgula fumi; addidit,Eæ aromatibus myrrhae, &c.] Myrrha quippe, quæ condiendis apta est corporibus, sicut etiam sacrosancta Dominicae sepulturae dispensatio probat, continentiam carnis indicat. Thus,quod Deo. in preces accendi solet, virtutem orationis exprimit;ut Psalmista quoque precando testatur, Dirigatur oratio measicut incensum in conspectu tuo. Universus pulvis pigmentarii, omnia virtutum opera designat. Quæ ideo non integrispigmentis, sed in pulvere redactis comparantur ; ut admoneamur, bona quæ agimus, sedula intentione discernere; etne quid in eis ineptum resideat, quasi cribro sollicitæ discretionis examinare. Pigmentarius vero, qui hunc pulverempræparat et cemit, vel homo ipse, qui opemm dat virtutibus,vel largitor virtutum Dominus intelligitur. Notandum autem,quod aromata commemorans, recte primo myrrham, ac deindethus, atque universum pulverem pigmentarii nuncupat ; juxtaillum videlicet ordinem, quem et Dominus in evangelio ponit,dicens, Sint lumbi vestri praecincti, et lucernæ ardentes.Quod est aliis verbis dicere, Diverte a malo, et fac bonum.Mortifica concupiscentias carnis, et ofi'er Deo placabilia votacordis. Ascendit ergo dilecta cælestis sponsi per desertum,sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ; quia sive ecclesia sancta, siveanima quæque perfecta, ad altiora virtutum quotidianis profectibus crescit, quæ flamma caritatis agente suavissimumQontin'entiæ et orationis, immo ' omninm Spiritus fructuum
flagranfiam suo reddit auctori. Quamvis et ita recte possitintelligi, dilectam Christi ascendere, sicut virgulam fumi exaromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii. Quia una eademque ejus ecclesia, ex multis fideliumpersonis construitur ; quia diversis floridæ virtutibus, quædaminstar myrrhæ amplius mortificandis carnis voluptatibus insistunt, ad exemplum ejus qui dixit, Castigo corpus meum, etin servitutem subjicio; quædam ad figuram thuris peculiariuscrebri: orationibus vacant, aliæ aliis bonorum operum fructibus Deo offerendis desudant. Uno tamen omnes igne Spirituinflammatæ, quasi una fumi virgula, indiscreto per omniastudio ac devotione communi vitæ cælestis alta requirunt.Nec contrarium studioso lectori debet videri, sed consentaneum satis intelligi, quod eadem ipsa dilecta, et sopori essededita, et per desertum ascendere memoratur. Dormireetenim monstratur, cum filiæ Hierusalem, ne eam suscitent,adjurantur. Et ipsæ filiæ Hierusalem ascendere contestantur, cum continua respondent, Quæ est ista, quæ ascenditper desertum? Uno eodemque tempore et soporatur etascendit, cum ab exterioribus curis, desideriisque carnalibus.anima se, quantum valet, alienat; et bonæ operationis, sivecogitationis profectibus ad visionem sui Conditoris appropiat.Quæ cum ascendere per desertum diceretur," quo etiam ascendat, vel quæ sit causa ascensus insinuatur, cum ipsius quæascendit, ecclesiæ voce subjungitur, .CAP. xn. En, lectulum Salomonia, &c.] Ad lectulum ergo,ferculumque Salomonis; id est pacifici regis, videlicet Dominiet Salvatoris nostri, est ascensus ejus. Lectulum videlicet,in quo perpetua in pace requiescat; ferculum verd, de quovitæ dapibus reficiatur sine fi'ne. Causa autem ascendendiest, quia media ferculi ejusdem ad quod ascendit, sunt caritate constrata. Ad quod etsi ascensus est purpureus, id est,nimio certamine cruentus; dulcedo tamen caritatis, quæ eiinesse dignoscitur, multum filias Hierusalem, id est, religiosæmentis animas ad hoc conscendendum invitat. Lectulus igiturSalomonis, gloria est supemæ beatitudinis, in qua ipse rexpacis cum sanctis suis perpetuo quiescit. Ad quem lectulumdilecta regis ipsius, id est, ecclesia per desertum seculi hujusquotidie tendit; et ex parte jam pervenit, in quantum fideless 2
suos ad futura præmia præmisit. Perveniet autem in toto,cum in consummatione seculi Conditor ipse, ac rex ejusdemsupernæ civitatis congregaverit electos suos a quatuor ventis.Et sicut alibi dicit, Præcinxerit se, et fecerit illos discumbere,et transiens ministraverit illis. Sed et in hac vita lectulusest Salomonis, conversatio quieta sanctorum, atque a mundanis secreta tumultibus, quæ compressis jam sive sopitis vitiorum conflictibus, felicitatem perpetuae pacis imitatur. Hincetenim et propheta, Et factus, inquit, in pace locus ejus, ethabitatio ejus in Sion; id est, in sublimi speculatione futurorumbonorum. Et apostolus Petrus, Si exprobrabimini, inquit, innomine Christi, beati erigis; quoniam gloriæ Dei Spiritus in 'vobis requiescit. Utrique autem huic lectulo convenit aptequod dicitur, Quia lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel; quia et præsentem ecclesiæquietem ac pacem, prædicatores sancti contra hæreticorumtuentur incursus, et internam cælestis patriæ requiem perfectiores quique fixa intentione speculantur. Bene ergo delectulo illo regis pacis dicitur, quod hunc fortes ambiunt.Bene iterando adjungitur, Ex fortissimis Israel. Israel quippe,vir videns Deum interpretatur. Quia qui vel prædicandopræsentem ecclesiæ pacem tueri, vel contemplando eam quiin cælis est, cupiunt intueri; necesse est vigilare, stare infide,-viriliter agere, confortari, ac divina se dignos visionereddere curent. Ex fortissimis, inquit, Israel ; quia omnesqui ad divinæ visionis gaudia tendunt, recte Israel nominecensentur. Sed fortissimi, inquit, in eis sunt. Utique illi quisive cælestis dono speculationis sublimantur, seu prædicationis ministerium rite peragendum suscipiunt. Qui et aptesexagenario sunt numero designati; quia tales nimirum denarium æternæ retributionis pro perfectione bonæ operationisexpectant. Namque sex diebus perfecit Deus mundi ornatum, et septimo requievit ab operibus suis; merito senarionumero lumen perfectæ actionis, pro qua requies æternasperatur, insinuatur. Quod autem præmia bonorum operum denario numero figurentur, novit omnis qui laborantesin vinea Christi, quare denarium in mercedem acceperint,novit.Omnes tenentes gladios, &c.] Illos tenentes gladios, de qui
bus apostolus dicit: Et galeam salutis assumite, et gladiumSpiritus, quod est verbum Dei. Ad illa bella doctissimi, dequibus idem admonet, dicens: Induite vos armatura Dei, utpossitis stare adversus insidias diaboli; quia non est nobiscolluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, &c. Et recte doctissimi, quia magnabellandi arte indigent, qui carne inclusi, in terris positicontra spiritualia nequitiæ in caelestibus certant magna arte,immo magna Dei gratia indigent, cum contra archangelumtot millibus annorum ad bella excitatur, carnis fragilitaspugnat.Uniuacujwque ensis super femur mum, &c.] Per femur, carnalis solet propago designari. Unde scriptum est, Erantomnes animæ eorum, qui egressi sunt de femore Jacob, Lxx.Ensem vero super femur habent milites Christi,cum motum carnalium voluptatum spiritualis verbi districtione comprimant.Et hoc propter timores nocturnos; id est, ne eos insidiætentatoris antiqui, si securos inermesque repererint, stemant ;ne eis expugnatis, lectulus veri Salomonis, quem custodiredebuerunt, fædetur. Quod de utroque, quem diximus, lectuloRegis æterni, id est, et de præsenti ecclesiæ pace, et de futuraæque potest accipi. Timent enim doctores sancti, ne per tenebras hæreticorum, ecclesiæ status violetur præsentis. Timenthi, qui contemplationi gaudiorum futurorum, oculum mentisaperire consueverunt; ne lucem divinæ revelationis nox ineia obnubilet dæmoniacæ perturbationis. Si autem fortissimiex Israel, in quibus dolus non est, qui ad bella sunt doctissimi, ensem super femur habent propter timores nocturnos,quid mihi meisque similibus agendum est? quanto in timoreDomino serviendum, qui et minus docti ad spirituale certamen,et ad perficienda quæ dicimus, minus fortes existimus? Unumprorsus nobis refugium est, illi adhaerere, in illo spem ponere,quem constat vinci non posse; illius cum propheta defensionem quærere, sæpius dicendo: Dominus illuminatio mea,et salus mea, quem timebo? Illuminatio mea, videlicet, ut adbellandum erudiat. Salus autem, ut in bello forte: et insuperabiles faciat. Si enim prædicando persistimus, forte etipsi cum propheta eodem audire merebimur, Scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno. Quidam
fortes, qui lectulum Salomonis ambiunt, super angelos, quipro pace sanctæ ecclesiæ contra aärias potestates dimicent,interpretantur. Quorum sensui videtur repugnare quod dicitur, Uniuscujusque ensis super femur suum. Quomodoenim carnis illecebram ense continentiæ stringant, vel recensent, qui carnis~naturam, ex qua subsistant, nullam habent?Dicit ergo ecclesia veniens ex gentibus, En lectulum Salominis, Lx. fortes ambiunt ex fortissimis Israel, et cætera. Acsi patenter dicat, Quid miramini, O filiæ Hierusalem, id est,credentes de Judaea plebes, quod per desertum virtutuminstar aromatum suaveolentium ascendam? Videte quia pacificus est rex, ad cujus consortium propero; tutus est abinsidiis malomm, et bonis tantum accessibilis Iectulus illequietis ejus intimæ, ad quem pervenire festino. Sed et pluradivitiarum ejus, si audire delectat, retexam.Ferculum fecit sibi rem Salomon, gen] Ferculum inde dictum, quod vel residentium, sive discumbentium in conviviocorpora ferat; vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporum opportunitate circumferri. Cui merito sancta ecclesiacomparatur, quæ et credentes ad æternæ beatitudinis epulaslevat, et ipsa per mundum universum prædicatorum suorumministerio circumfertur. Ferculum autem hoc fecit Dominussibi de lignis Libani; quia ecclesiam de fortibus animo etconstantia animabus construxit. Ligna quippe Libani etcelsitudine et specie, et sui natura imputribili multum præeminent. 4Columnas ejus fecit argentea.] Jacobus, inquit, Cephaset Joannes, qui videbantur columnæ esse. Quas nimirumcolumnas fecit argenteas, quia ad confirmandam fidem, adsublevandum ecclesiæ statum doctores sanctos claritate verbicælestis instituit.Reclinatorium aureum.] Reclinatorium in ferculo fecit, cumspem perpetuae quietis fidelibus promisit. Tollite, inquit,jugum meum super vos; et discite a me, quia mitis sum ethumilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Ethoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis æternædivinæ visionis gloria coruscam præparavit. Hinc dicitur,Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligameum, et manifestabo ei meipsum.
Ascemmm purpureum] Vera purpura sanguine tingitur conchyliorum. Ascensus ergo ferculi Salomon purpureus est,quia Rex et Dominus noster dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et non nisi purpureus ad hocferculum ascensus invenitur; quia nullus ecclesiam nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus, ingreditur. Unde ipseait, Nisi manducaveritis carnem Filii homini:, et biberitisejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducatmeam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.' Media caritate comtravit, &c.] Ea ipsa videlicet caritate,qua pro nobis passus est. Majorem enim hac caritatem nemohabet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.Et sicut ait apostolus, Commendat autem Deus auam caritatem in nobis ; quoniam cum adhuc peccatores essemus,Christus pro impiis mortuus est. Siquidem per hanc mediaecclesiæ suæ strati instar paravit, ubi fideles animæ molliterquiescerent ; quia totam eam intrinsecus supernorum amorereplevit. Et hoc est quod addidit, Propter filias Hierusalem;id est, propter animas, coelestium desiderio flagrantes. Quantum enim majorem Deus caritatem suam nobis, pro nobispatiendo commendavit, tanto plures ad se redamandum acpro se patiendum accendit. Potest ascensus purpureus ineis quoque specialiter intelligi, qui suum pro Christo sanguinem fuderunt. Qui recte ad reclinatorium aureum per ascensum dicuntur ascendisse purpureum, quia ad caritatem perpetuae quietis pervenerunt per laborem, arte tribulationis.Quibus apte convenit quod sequitur, Quia media ciuitateconstravit. Ideo namque ad fundendum pro cælesti Regesanguinem prompti sunt ; quia ipse media ferculi sui, id est,corda ipsorum sua caritate inflammavit. Unde apostolus,cum ascensum ferculi purpureum describeret, dicens: Sedet gloriamur in tribulationibus, scientes, quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem; statim de reclinatorio aureo subjungere curavit, dicendo: Probatio vero spem,spes autem non confundit. Ac deinde de caritate, qua mediasint constrata, conclusit: Quia caritas Dei difl‘usa. est in cordibus nostris. Mirantibus ergo filiabus Hierusalem, et laudantibus ecclesiam de gentibus, quæ sicut virgula fumi ex
aromatibus ad cælum ascendit, reddit ipse causas ascensussui, exponens quod lectulus pacifici regis, ad quem properaret, a malorum sit tutus incursibus; quodque ferculumejus, ubi reficiendam speret, etsi ascensus sit arduus, reclinatorium tamen habeat, instar auri præfulgidum; et mediasui caritate constrata, propter quod festina occurrit ascendere, sciens, quia Deus caritas est; et qui manet in caritate,in Deo manet, et Deus in eo. Quibus dictis, miro ac decentiordine, post enarrata regis sui dona, ipsam quoque speciemac ornatum ejus prædicare incipit, cunctosque ad hoc videndum invitat; et postquam ipsa vocata est, vocare et alios,assumpto evangelizandi oflicio, curat, dum subsequenter adjungitur:Egredimim', et videte, filiæ Sion, regem SalomazgemJ Filiæautem Sion eædem sunt, quæ et filiæ Hierusalem, id est,animæ, gaudia patriæ cælestis suspirantes. Sion etenimSpecula, sive speculator, Hierusalem dicitur visio pacis. Quodutrumque nomen, ejusdem civitatis supernæ accolis congruit,ubi et perpetua pace fruuntur, et sui Conditoris semperfaciem contemplantur. Egredimini ergo, inquit,filiae Sion, etvidete regem Salomonem. Egredimini de turbulenta mundiconversatione, ut regem pacis valeatis videre. Egrediminimente et actione de medio Babylonis, qui in cælesti Hierusalem partem habere desideratis, juxta illud præceptum ejusdem veri Salomonis, quod ait: Exite de illa, populus meus,ne participes sitis delictorum ejus ; unde et ipse a mundi nossocietate secernere, atque ad cælestia cupiens gaudia provocare, et extra muros civitatis pro nobis pati voluit, sicut etapostolus pulcherrime ac plenissime exponit, dicens: Jesus,ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portampassus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.- Et quoniam idem Dominusnoster Jesus Christus, non solum verus Dei Filius, sed etiamverus est Filius hominis confitendus: Dei quidem Filius, æternaliter ante secula natus; hominis vero Filius, in fine seculorum ex tempore factus ; recte postquam dictum est: Videte,filiæ Sion, regem Salomonem, mox subinfertur,In diademate, quo coronavit eum mater sua.] Hoc est enim
aperte dicere, Videte Dominum in humanitate, quam devirgine matre susceptam, in majestati. paternæ dextera collocavit. Mater quippe sua illum diademate coronavit, quandobeata et intemerata virgo de Spiritu Sancto concipiens, materiam illam illi sacrosanctae carnis de sua carne præbuit ; inqua mundo apparens, et habitans in nobis, regnum mortismoriendo destrueret, ac vitam nobis resurgendo repararet,quamque ad coelos ascendendo, gloria perennis regni sublimaret. Videntes ergo filiæ Sion regem Salomonem in decorenaturali, etiam diadema, quo coronavit eum mater sua, stupentes admirantur; quia videlicet electi, dum gloriam FiliiDei coæqualem Patri ac Spiritu Sancto credunt, et confiten—tur humanae quoque assumptionem naturæ, in qua imperiummortis superavit, in æternum clarificatam esse cognoscunt,non suæ videlicet potentia substantiæ, sed operatione assumentis eam verbi, hoc est Filii unici Dei. Cujus visionemdiadematis una filiarum Sion, et ipsa nobilissima, jamquede finibus concupiscentiæ terrestris egressa, summe admirata dicebat, Eum autem, qui modico quam angeli minoratusest, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria ethonore coronatum.In die desporm'om': illita, &c.] In tempore incarnationisillius, quo ad copulandam sibi ecclesiam virginali ex utero,tanquam sponsus suo processit de thalamo, quae erat dieslætitiæ cordis ejus ; quia laetabatur, mundum per dispensationem ejusdem suæ incarnationis ad agnitionem visionemqueæternæ divinitatis esse perducendum. Hinc est, quod cumplurimi ad fidem ejus confinxerunt, scriptum est: In illahora exultavit Spiritu Sancto, et dixit, Confitebor tibi, Pater,Domine coeli et terræ, qui abscondisti hæc a sapientibus etprudentibus, et revelasti ea parvulis. H inc ipse Redemptorper suum sanguinem ad superna reducto genere humanoloquitur cæli civibus, dicens, Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. Quia ergo supra filiæHierusalem admirantes adventum spouse, dicebant, Quæest ista quæ ascendit per desertum, et cætera; apto illa responso laudat lectulum, laudat ferculum sponsi, laudat ipsumpostremo sponsum, ad cujus amplexum properat. Meminitassumptæ pro se in Deum humanitatis, quam instante tem
pore suæ responsionis, incorruptae genitricis mysterium procreavit; ut ostendat jure se ad divinæ visionis ejus gloriamanhelare, pro qua ipse humanæ habitum naturæ suscepisset.Unde merito, quæ tantum se sui Redemptoris laudibus subdidit, quæ ad laudandum etiam cohortes suas, filias videlicetSion, intentione materni affectus invitat, ipsa quoque dignamlaudis recompennationeni ab eodem sponso suo ac Redemptoresuscepit; cujus voce subjungitur,IN CAP. IV.CAP. xm. Quam pulchra es, amica mea! &c.] Pulchrumesse ecclesiam dixit, pulchram repetit, quia hanc et actioneet prædicatione vidit esse laudabilem. Actione videlicet,qua ad se per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibusascendit; prædicatione autem, qua ad suum consortium etiamproximas suas ascendere satagit, dicens : Egredimini, et videte,filiæ Sion, regem Salomönem. Et recte primo actione, postmodum prædicatione, juxta exemplum, videlicet ipsius, dequo scriptum est, Quæ coepit J esus facere et docere.Oculi 'tui columbarum, &c.] Sensus tui spiritualium suntrerum contemplatione excellentes ac venerandi, quibus meaquoque dona, quæ nuper exposuisti; meum diadema, quodprædicasti, videre et cognoscere meruisti." Quia enim, sicutsupra commemoravimus, Spiritus Sanctus in columbae specieapparuit, merito nomine illius spiritualis gratia signatur.Absque eo quod intrinsecas latet.] Absque invisibili in coelestibus retributione, quæ a te in terris peregrinante necdumvalet videri. Hæc enim majoris est pulchritudo gloriæ,quam impraesentiarum digne queat æstimari. Et pulchre,ubi oculorum ejus simplicitatem, id est occultorum in eacognitionem laudat ; ibi eam amicam prænominat, juxta illudDominicum, Jam non dicam vos servos, quia servus nescitquid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos; quiaomnia quæcunque audivi a Patre meo, nota feci vobis.Capillz' tui sicut greges- caprarum, &c.] Si oculis sponsæ,acumen sensuum spiritualium recte intelligitur, potest noninconvenienter in capillis innumera generalium cogitationumpuritas accipi ; quæ in, sanctis, etsi aliquando pro temporalium dispensatione fiunt, coelestium tamen rerum intentione
fieri nunquam omittunt. Scriptum quippe est, Quia decreverat Paulus transnavigäre Ephesum, nequa illi mora fieretin Asia. Festinabat enim, si possibile esset, ut diem Pentecostem faceret Hierosolymis. Ubi erga terrenum quidemiter hujusmodi cogitationibus" utebatur; sed ipsum iterterrenum præmii cælestis intentione gerebat. Quod ipsumet de arte scenofactoria, quam cum Aquila et Priscilla exerecebat, intelligendum est; quia temporales quidem erant cogitationes, quibus eam explebant; sed æternorum intuitus,quod ad hanc explendam trahebantur, ut videlicet hoc opereterreno ministerium evangelii, quod erat coeleste, juvarent.Unde apte idem capilli sponsæ caprarum adæquantur gregibus, qui ascenderunt de monte Galaad. Hæc enim et mundasunt animalia et ardua rupium sive arborum solent, quærendi pastus gratia, scandere; quia nimirum cogitationeselectorum, ut diximus, etsi terrena agunt, nihilominus cælestia intendunt; et cum etiam carnis sustentandæ curamgerunt, erga animæ potius sospitatem, ac supernam refectionem, aciem mentis dirigunt. - Possunt autem in oculis sponsaeetiam prædicatores intelligi sanctæ ecclesiæ, per quos cælestium arcana secretorum, quæ generalis credentium turba nequeaspicit. Possunt in capillis populi fideles accipi; qui, etsiminus docti sunt ad prospiciendos regendosque gressus ecclesiæ, maximum tamen ei decus sua numerositate præbentobsequii. De qualibus Dominus ipse, cum missis ad prædicandum discipulis, prædicaret, Quia eritis odio omnibuspropter nomen meum ; mox consoland0 subjunxit, Et capillus de capite vestro non peribit. Quod est aperte dicere:Etsi persequentium odia saeviunt, ne minimos quidem dehis, qui ad me pertinent, caput videlicet vestrum raperequeunt. Bene autem capilli, hujusmodi gregibus assimilantur caprarum. Solent namque per capras, peccatoresdesignari. Et cum omnis ecclesia veraciter confiteatur, sepeccato carere non posse; quanto magis his qui in plebeiasunt vita constituti, faciendum est; quia in multis offendimusomnes! Habent ergo fideles peccatum; sed tamen quotidianis operum bonorum profectibus ad illam tendunt vitam,ubi ab omni sint peccato liberi. Propter quod apte de eisdemcapris subditur, Quæ ascenderunt de monte Galaad. In5
monte etenim conversantur mystico, omnes qui corpori suntsui Redemptoris adunati. Sed de eodem monte ascenderuntcapreæ, superiores videlicet sinus montis, pascendi causapetentes; cum humiles quique et peccatorum suorum, acfragilitatis conscii, ipso infirmitatis suæ timore accensi, adappetendas in Christo pascuas cælestis vitæ semper seseattollere conantur. Legimus quippe in libro Numerorumac ParalipOmenon, quia mons Galaad bonas valde et uberespascuas habuerit. Quod illi singulariter alto, ac multum .fructifero monti convenit, de quo civitas ipsa, quæ in eo estconstructa, id est, sancta ecclesia dicere solet, Dominuspascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuæ, ibi me collocavit. Congruum et ipsum nomen montis, quod dicitur acervus testimonii. Acervus quippe testimonii Dominus est, quiain ipso colligitur atque adunatur omnium multitudo sanctorum, lapidum videlicet vivorum, qui testimonio fidei probatisunt, ut apostolus ait. Capilli ergo sponsæ assimilanturgregibus caprarum, quæ in hoc monte pascentes, ad superiorasemper ascendere contendunt: quia sive temporales electorum cogitationes, seu fragiliores ecclesiæ plebes, quo minusse a culpa immunes esse deprehendunt, eo altius auxiliumquærunt ejus, a quo se esse liberandos intelligunt.Dentes tui sicut grew tonsarum, go,] Sicut in capillis ecclesiæ populi fragilioribus adhuc actibus dediti, sic perfectiores quique, et ad regendam ecclesiam apti designantur indentibus. Quia nimirum isti numerositate, illi præstant firmi—tate; isti intus verbo reficiunt,i11iquamvis arcanorum internaminus capiant, extrinsecus ecclesiam bonis ornant operibus.Annon Deus ecclesiæ recte vocetur ille, cui dictum est,Surge, Petre, occide et manduca? Occide, in malis quodfuerunt, docendo anathematizare, quod coluerunt, et ipsosveræ fidei professione redditos bonos insere unitati corporistui, quod est ecclesia Christi? Et quidem supra iidem doctores oculorum fuerant nomine signati. Sed oculi sunt, quiasecreta mysteriorum spiritualium acute perspiciunt; dentes,quia improbos verbo veritatis corripiunt, correptosque atquemundatos in sancta ecclesiæ membra trajiciunt. Dentes suntecclesiæ, quia panem verbi Dei parvulis illius, ad quem mandendum ipsi non suchiunt, parant. Solent quippe piæ nu
trices particulas panis dentibus conficere, et inter laetandum,parvulorum faucibus minuta mansa immittere, donec eospaulatim abstractos a lacbe, ad usum panis perducant; sicsancta mater ecclesia habet doctores, qui instar uberum lacdoctrinæ mollioris incipientibus ministrent, habet eosdemipsos, non ignaros bene proficientibus panem verbi fortiorisporrigere. Sed ut rite proficiant, paulatim necesse est eos, etper partes ad altiora discenda provocent, primosque eis apertiora de secretis spiritualibus, et hæc cauta ac diligenti expositione discussa, quasi prius jam dentibus masticata, committant; quo hæc crebrius agendo pedetentim eos interiorumcapaces reddant arcanorum. Hi autem dentes recte gregitonsarum, quæ ascenderunt de lavacro, comparantur; quia etbaptismi fonte mundati, et facultatum suarum sunt abjectionenudati. Et quidem omnium est, Christi vitæ lavacro purificari, quia nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, etreliqua. Perfectorum vero est, et maxime eorum quibuspascendi oves ejus cura commissa est, renuntiare omnibusquæ possident. Quod et primi illi ac præcipui dentes ecclesiæ,id est, apostoli, et plurima ejusdem ecclesiæ primitivæ turba,fecisse legitur.Omnes gemellis fætibus, &c.] Gemellos foetus parturiuntoves Christi, quia omnes quos prædicaudo generant Deosancti doctores, gemina ejusdem Dei et proximi dilectioneinstituunt. Geminos pariunt, quia discipulos, quos erudiunt,fidei et operis recti scientia imbuunt. Et sterilis non est intereas. Non est inter oves summi pastoris ulla, quæ non fætusboni operis generet. In quibus sunt et plurimi, qui et operiset doctrinæ foetibus gaudent. Sed nec illi inter steriles deputabuntur, qui abluti fonte salutis, statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei, quam vel ipsi pro se,veLalii pm; ipsis professi sunt. Habuerunt et votum bonæoperationis, quam inter oves Christi, si expectati fuissent,socialiter exercerent. De qualibus scriptum est, Consummatus in brevi, explevit tempora longa. Placita enim eratDeo anima illius; propter hoc properavit de medio iniquitatisillum reducere.Sicut vitta coccinea, labia tua, &c.] Labia sponsae cocc'o assimilantur, quia Dominici sanguinis, quo redempta est, pretium
predicate non cessat ecclesia; sed-sedula decantat, Mihiautem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri J esu Christi.Et notandum, quod non absolute cocco, sed vittæ coccineælabia comparantur illius. Vitta quippe solet capillos astringere. Si autem in capillis spouse, populi fideles accipiuntur;vitta quæ hos astringit, atque ad caput aptius coaptat, quænisi veritatis doctrina intelligitur? Qua rudes credentiumanimos necesse est confirmari, atque ad amorem cultumquesui Conditoris diligentius applicari; .ne mali liberi per inanesactus defluant, atque ab amplexu sive ornatu veri capitisrefugiant, ne ipsos oculos, id est, eos qui sibi lumen justitiæpræmonstrare debuerant, importuna relaxatione præpediant.Quomodo enim bona discipulorum facta nonnunquam magistris exemplum virtutis fiunt, ita sæpius eorum desidia, doctoribus detrimentum bonæ efficit actionis. Sicut ergo vitta»coccinea, labia, inquit, tua, et eloquium tuum dulce; quiadoctrinam suam ecclesia, qua mentes infirmorum a lasciviacoercet, Dominicæ passionis solet infirmare, et quasi tingerememoria. Nihil enim potius voluptuosos a carnalibus refrænat desideriis, quam cum audiunt sive recolunt, quod Dominusgloriæ pro eis incarnari, et pati dignatus est. Unde meritotale eloquium dulce existimat Dominus, quia multum gratanter accipit, cum hoc nos alterutrum referre ac meditariconspicit, ad quod intimandum ad nos ipse de caelis advenit.Quod si in capillis, cogitationes; in oculis, sensus fideliumspirituales figurari dixerimus, idem finis est expositionis, quiavagationem cogitationum superfluamm inextinguibilem, nonalio facilius ordine, quam memoria sæpe dicti ac semperrecensendi Dominici sanguinis cohibemus. Sed et noxiossæpe cogitatus, dum incauta mente voluimus, ac subitorespecti a Deo signum sanctæ crucis pectori imprimimus, etquod nefarium tractamus, abjicimus, quasi vita coccineacapillos nobis ligamus, quia fluxa cogitationum trophæo sacricruoris comprimimus. Quibus si salutaris hæc ligatura desit,totum capitis decus fluctuando fædant, quia tranquillitatemmentis turbant, oculorum aciem obtegunt, quia gratiam sensuum spiritualium, improba rerum carnalium meditationeobnubilant.Sicut fragmen mali punici, &c.] Per genas verecundiam
designari et supra docuimus, quia nimirum has erubescentibusnobis, solet subitus rubor perfundere. Malum autem punicum, quia rosei coloris est, passionis Dominicæ mysterium,sicutlet coccineum non inconvenienter insinuat. Decebatenim modum redemptionis nostræ crebra figurarum repetitione in sacro carmine, sicut et in cæteris prophetiæ scripturisintimari. Quia ergo sancta ecclesia non erubescit crucemChristi, sed et ipsa gaudet in contumeliis ac passionibus proChristo, vexillumque crucis ipsius gestare solet in facie,merito genas instar mali punici habere memoratur. Necvacat, quod non integro malo, sed ejus comparantur fragmini.In fracto enim malo punico, et pars ruboris qui patebat,videtur; et pars quæ intus lamerat, candoris aperitur. Habetergo ruborem mali punici sponsa in genis, cum sacramentumDominicæ crucis fatetur ecclesia verbis. Ostendit et candorem fracti ejusdem mali, cum pulsata pressuris ipsa castitatempuri cordis probat et factis, cum ipsa crux sui Redemptoris,quid intus gratiæ salutaris habeat, pandit. Item ostenditcolorem puniceum in genis, cum prima et eminentiora ejusmembra, id est, martyres sancti sanguinem fundunt proChristo. Addit et candidum, cum idem inter patiendum, velimpleta passione, etiam miraculis renitent. Nec prætereundum, quod malum punicum magnam granorum copiam, unoforis cortice includit; unde et malum granatum dicitur. Quæquidem integro adhuc malo videri nequeunt, sed fracto quamsint innumera clarescunt. Sic etenim sancta ecclesia, quoamplius eam frangi adversus contigerit; eo clarius quot virtutum grana unius fidei tegmine complectatur, referat. Etrecte additur, Absque eo quod intrinsecus latet; quia confessionem quideni in ecclesia vivificae crucis possunt omnesaudire, pressuras ipsius ecclesiæ possunt omnes aspicere;nitorem quoque charismatum, qui infirmos curat, mortuossuscitat, leprosos mundat, dæmones ejicit, et cætera hujus—modi possunt infideles cum fidelibus intueri, possunt etiammirari. Sola autem novit ipsa, quanto invisibilis vitæ teneatur amore, quanta in visione Conditoris sui, quanta in profectu membrorum suorum dilectione flammescat.Sicut turris David, collum tuum, &c.] Et de collo supradiximus, quod doctores sanctos significet, quæ ecclesiam et
spiritualibus reficiendo alimoniis semper augmentat, et verbissanctæ exhortationis in fide confortant. Sed et hoc quodcollum in medio positum, capiti nectit corpus, apte conveniteis, quorum ministerio conjungitur ecclesia Christo, qui huicalimenta vitæ ab ipso Domino percepta tradiderunt. Dequibus apostolus gratiam evangelii commendans, ait: Quæcum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis quiaudierunt, in nos confirmata. est. Hinc de ipso scriptum est:Et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis; et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Quod ita corporaliterfactum est, ut etiam spiritualia Domini facta signarent, quiavidelicet coelestis panem doctrinæ, ipse primis ecclesiæ suæmembris, videlicet apostolis, commiserit; quem illi mox subjecto sibi ejusdem ecclesiæ corpori apposuerunt, ac sic succedentibus sibi ex ordine ministris verbi, totum per orbem adplenitudinem ejus salutaris refectio pervenerit. Quod videlicet collum regte turri David simile dicitur. Si enim civitasDavid, ecclesia est Christi, turris in eadem civitate, inexpug—nabilis est praedicatorum constantia, qui ad defendenda fideædiücia, ad repellenda hostium tela, a forti manu, ac desiderabili rege, quod nomen David sonat, firmiori prae ceteris fidelibus sunt altitudine constructi. Propugnacula autem, cumquibus hæc turris aedificata est, vel scripturarum sanctarum,vel divinorum munimina charismatum intelliguntur. Assimilavit enim turri collum sponsæ, cum Dominus primosecclesiæ magistros, data Spiritus Sancti gratia, hostibus suisinsuperabiles fecit. Addidit turri eidem propugnacula, cumaperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, et suæ verbaprædicationis præcedentium patrum dictis vera esse probarent. Addidit turri propugnacula, cum eis etiam faciendorumsignorum dona contulit, ut novis virtutum operibus divinaesse, quae nova praedicabant, astruerent; sanatisque morbiscorporalibus, ad salutem animæ facilius, quos erudiebant,attraherent. "Mille clypei pendent eæ ea, &c.] Mille clypei, qui ex turreDavid pendent, innumera sunt divinæ praesidia defensionis,quibus sancti prædicatores, et adjuti sunt ipsi a Domino, nevinci possent ab hostibus; et auditores quoque suos contraincursus hostium, sive visibilium aive invisibilium, docent
adjuvari. Omnis armatura fortium, omnis est instructio veloperationis, vel doctrinæ cælestis; per quam iidem doctoresnon solum evadunt, sed et superant acies spirituum malignorum, cum ab illorum ditione plurimos eorum, quos deceptostenuerant, praedicando eripiunt, ac de vasis iræ in vasamisericordiæ transferunt. Et bene, ubi spiritualis belli fitmentio, ibi turris David, non turris Salomonis in exemploponitur, cum utriusque regis et nomen et persona sæpissimefiguram soleat habere regis æterni. Quia enim David manufortis, sive desiderabilis visu interpretatur, recte hoc nominedesignatur, ibi Dominus, ubi bellare eontra hostes ecclesiædocetur, ut eo imperterrita ad certamen procedat, quo ab illose, qui vinci nequit, adjuvari meminit; eoque instantius vincere satagat, quo desiderabilem novit esse faciem ejus, adquem devicto hoste sit perventura.LIBER QUARTUS.Duo ubera tua, &c.] Multifarie et multis figurarum modiseadem Christi et ecclesiæ mysteria repetuntur; sed repetita 'novi semper aliquid afferunt, quo vel eisdem mysteriis argumentum procuret, vel per ipsam novitatem, animos audien-Itium amplius delectet. Iidem ergo doctores, qui supraoculorum, vel dentium, sive colli fueraht nomine designati,nunc uberum vocabulo exprimuntur. Qui quidem recte oculivocari queunt, quia occulta sacramentorum perspiciunt. Tectedentes, quia improbos quosque corripienda, quasi masticant,et 'in corpus ecclesiæ mollitos atque humiliatos trajiciunt.Recte collum; quia toto corpori ecclesiæ, quasi vitälem flatum,æterna gaudia p'ræ'dicando ministrant ; cibosque doctrinarum,quibus ad salutem reficiatur, præparaht. Ubera autem etiamaptissime nuncupantur, quia parvulis adhuc in Christo lacverbi salutaris infundunt. Non autem frustra cum additamento numeri, duo ubera dicit, cum nulla foeminarum plus,nulla minus quam duo soleat ubera habere. Duo namqueubera dicit, ut duorum parvulos populorum, Judæi videlicetet gentilis, ad fidem nutriendos insinuet. Denique Paulusait, Jacobus, Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæVOL. 1x. T
esse, dexteras dederunt mihi et Bamabæ societatis, ut nosin gentibus, illi autem in circumcisione, et cætera. Petrusautem in circumcisione missus, vide quid dicat: Sicut modogeniti infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite, ut in eocrescatis in salutem; si tamen gustatis, quoniam suavis estDominus. Qui etiam hæc dicendo, explanat uberum ecclesiæsacramentum, cum hoc esse perhibet rationabile, lac concupiscentiæ gustare, quoniam dulcis est Dominus. Rursum,Paulus qui in præputium missus est, videamus an et ipseuberum fungatur ofiicio. Ait enim, Et ego, fratres, non potuivobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquamparvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Hæcautem duo ubera, sicut duo sunt hinnuli capreæ gemelli;quia videlicet fætus sunt ejus, cui sæpissime in hoc carminedicitur, Similis esto, dilecte mi, capreæ aut hinnulo cervorum.Sicut hinnuli sunt capreæ, quia mundissimis cordis sui oculis,quæ agenda sunt, quæ vitanda, discernunt; qua virtutum viaincedendum, quia verborum declinandi anfractus mente sagaciperspiciunt, et cursu pernici bonæ operationis de convallelachrymarum in locum, quem disposuit Deus, avolare lætantur ; quatenus ambulantes de virtute in virtutem illum videremereantur in Sion, hoc est, in specula sempitemæ habitationis. Capreoli etenim, et pemicitate pedum, et oculorumacie, plurimum valent. Unde congruenter horum naturæcomparantur hi, qui rudibus scientiæ et virtutis viam præmonstrare jubentur. Sicut duo, inquit, hinnuli capreæ gemelli.Bene gemelli, quia una eademque fide imbuti, unis eisdemsacramentis renovati, utriusque populi doctores,» in unamChristi ecclesiam omnes quos educant, aggregant. Hincetenim de his qui ex praeputio crediderunt, dicit Petrus: Etqui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans eis Spiritum Sanctum, sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos etillos, fide purificans corda eorum.Qui pascuntur in liliis, 130.] Pascuntur sancti doctores purisac nitidis scripturarum divinarum floribus; et ne lac doctrinæsalutaris, quo parvulos nutriant, deficiat, semper ipsum inmonumentis patrum quid agere, qualiter docere debeant,legunt; et quasi succis vitalibus sua pectora satiant, et hocusque ad finem seculi. Postquam enim dies aspiraverit illa,
quam desiderans Psalmista dicebat, Quia melior est dies unain atriis tuis super millia, nec docendi erit ultra, nec discenditempus. Impleta prophetia quæ dicit, Et non docebit unusquisque fi‘atrem suum, dicens, Cognosce Dominum, quiaomnes cognoscent me ; sed inclinatis, penitusque consumptisomnibus hujus mundi tenebris, fulgebunt sancti sicut sol inregno Patris eorum, recipientes singuli præmia, prout didicerunt, fecerunt, docuerunt. Pulchræ autem, quantum adnaturalem pertinet rationem, decessionem noctis inclinationem dicit umbrarum ; quia obscuritas noctis, ut aiunt philosophi, nil est aliud, nisi umbra terræ. Namque sol terramcircumiens, lucem secum diemque circumfert; ex alia veroparte, id est, unde ipsæ; abest, umbram relinquit terrarum.Et hæc est illa divisio‘primordialis, qua divisit Deus interlucem et tenebras. Quæ videlicet umbræ, occidente sole,jamjamque se oriente paulatim attollere incipiunt; et quantum sol occidens sub terram accesserit, tantum hæ crescentesassurgunt, donec medio noctis posito sub media terra sole, ipsæ rursum erectæ mediam occupent terram; ac deindeprocedente paulatim sole, et ipsæ paulatim deflectant in occasum, usquedum, apparente aurora, penitus inclinatæ dispereant. Idcirco autem terrarum umbræ sidera usque nonpertingunt, quia sol major terra creatus, acuminatam facitumbram ipsam, quæ antequam sidera petat, deficiat; et solissplendor circum terras undique diffusus, libere sidera quæillustret., aspiciat. Nox ergo est vita præsens; sol justitiæ,Christus. Cujus nobis lucem sæpe concupiscentiæ terrenæmoles, ne videatur, abscondit. Et quantum-recedit juste districtus a nobis, tantum obscuramur; quantum redit propitius, tantum illustramur. Vere autem ejus luce tunc fruemur, cum inclinatis jam ac discussis omnibus præsentisærumnæ ac caecitatis tenebris, Videbimus eum, sicuti est.Qui tamen nostræ per omnia salutis memor, nequaquamnoctem vitæ hujus prorsus obscuram reliquit, sed velut incælo stellas figens, sanctorum nobis exempla, per quæ inofi'enso pede nostri operis incederemus, proposuit.Vadam ad montem myrrhae, &c.] In myrrha mortificatiocamis, vel passionum pro pietate tolerantia, in thure devotiocelsipetax orationis exprimitur. Mons autem myrrhæ, etT 2
collis thuris, est ipsa sublimitas mentis eorum, qui carnisutiliter luctamen vincunt, et ad amorem se cælestium ardentersublevant. Ad quem profecto montem collemque vadit Dominus ; quia illorum corda, qui virtutibus student, sæpius invisere atque inhabitare dignabitur. Hinc dicit, Inhabitabo inillis, et inter eos habitabo. Laudans ergo ecclesiam Dominus,et singula virtutum ejus membra enumerans, repente infert:Vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. Quod estaperte dicere: Frequentabo eos, et pia propitius illustrationeglorificabo, quos in passionis sive orationis virtute sublimesesse suspicio. Veniam sæpius, et mansionem apud eos faciam;quos et ab inquinamento corporis emundare, et Spiritus perficere sanctificationem in divino timore considero. Non quodeam quam laudabat, deserere, atque ad alios ire proponat;sed quia novos quotidie populos eidem ecclesiæ suæ aggregare, et eam per mundum omnem dilatare disponit. Necincongrue forte possunt hæc, quia ad ecclesiam de gentibussermo est, de synagogæ vocatione, quæ in fine futura estintelligi. Reddit enim responsum desiderio ejus, quo superiusinvento illo aiebat: Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ. Et proximo quidemversiculo docuit, quod eum ecclesia gentium non sit unquamdimissum, cum ait: Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreægemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbræ; id est, doctores in te erunt, qui duos populosinstruant, et humili et casta dilectione concordes usque infinem seculi, quando dies apparebit æternæ retributionis,faciant. Deinde, quia etiam J udæam vacaturus sit, manifestiusinsinuat, subdens: Vadam ad montem myrrhæ, et ad collemthuris. Non quod eam in altitudine virtutum veniens invenire possit, quæ dato libello repudii, jamdudum ab ejus fidediscesserat, sed quod adveniendo eam suo consortio sit dignamredditurus. Unde bene mox de amplissima pulchritudineunius ejusdemque ecclesiæ, quæ vel de J udæa, vel de cunctisper orbem est nationibus congreganda, subjungit:Tota pulchra es, amica mea, 850.] N on in eximioribus tantum membris electorum, quæ speciatim enumeravi, pulchraes, verum etiam in illis qui pusilli Videntur, et fragiles, etdecore refulges virtutum, et vitiorum macula cares. Bene
dixit enim omnes timentes Dominum, pusillos ciim majoribus.Unde in Apocalypsi sua de superna ejusdem ecclesiæ patriadicit Joannes: Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, etfaciens abominationem et mendäcium, nisi qui scripti sunt inlibro Vitæ Agni. Hæc autem dicta sunt, non quod in hac vitasanctorum quispiam, vel & culpis omnibus immunis vel perfectus possit esse virtutibus; cum veraciter scriptum sit, Quianon est homo in terra justus, qui faciat bonum, et non peccet;sed quod ecclesia sancta, in quantum ecclesia Christi, et fiderecta, et munda sit opere; si quid vero cum immunditiæ velpravitatis attigerit, non hoc ad eam pertineat, sed ab ea sitcelerius, velut extraneum omni conatu expurgandum. Cuisimile est illud beati Joannis, Omnis qui natus est ex Deo,peccatum non facit; quoniam semen ipsius in eo manet, etnon potest peccare, quando ex Deo natus est. In quantumenim semen gratiæ Dei, qua renati sunt, in tantum peccarenon possunt. In quantum autem peccant, in tantum eos gratiarenascens ad tempus dimiserat ; ut quid de seipsis sint,agnoscant, qui per ipsam juste vivebant. Quæ videlicet eospost hanc vitam ab omni malo mundos, et integra pulchritudine renitentes, in illam introducet civitatem, in qua nil, utdictum est, potest introire pollutum: et tunc in amica sponsiveraciter implebitur hoc, ad quod ipsa nunc toto virtutisnisu conatur, ut sit tota pulchra, et macula in ea non sit ulla.Vem' de Libano, &c.] Libanus, si Hebræam sequamuretymologiam, candor interpretatur; si Græcam, thus. Denique supra, ubi 'nos legimus, Ad collem thuris ; quidam codiceshabent, Ad collem Libani. Utrumque autem nomen, virtutisindustriam sonare, facile cuique patet. Venit autem ad Dominum sponsa ipsius, id est, ecclesia, vel anima sancta, nonsolum evocata de corpore, præmium perpetuæ remunerationisaccipit ; sed et in hoc seculo degens, quot bonorum operumincrementis ad meliora proficit, tot quasi passibus ad eum,qui singulariter bonus est, accedit. Pervenit vero tunc, cumcarneis absoluta vinculis, ejus faciem Videre meretur. Cernitergo sponsam in Libano sitam, eamque ad se venire admonet,quia cum animam fidelem Dominus, bonis actibus candidatam, cum incensum puræ orationis sibi offerentem conspexerit, delectatus piis ejus studiis, ut cæptislinsistat, horta
tur. Quod videlicet facit, veL per occultam suæ inspirationisadmonitionem, vel per scripturarum meditationem divinarum,vel per aliorum hortamenta fidelium, vel etiam per rerumadversa, sive commoda labofantium, benigna scilicet apudeam provisione agens, ut sive molestiis attrita præsentisexilii, ardentius patriam desideret sempiternæ quietis; seupræsentibus bonorum profectibus erecta, dulcius indefectivasupernæ civitatis gaudia concupiscat. Tertio autem sponsamde Libano venire præcipit, quia profectum in electis suisbonæ operationis, salutiferæ locutionis, puræ requirit cogitationis. Vel certe, Veni de Libano, inquit, sponsa mea, venide Libano, veni. Veni per optimam vitam, quam in corporevivens exerceas. Veni absoluta corpore, ad percipiendamanimæ vitam perennem. Veni tertio recepto corpore, advidenda resurrectionis gaudia perfecta. Et quia pleriqueelectorum, non pro suæ solum vitæ puritate, sed pro aliorumquoque, quos erudiebant correctione, præmium perenne sortiuntur, apte sequitur:Coronaberis de capite Amana, 850.] Amana, Sanir et Hermon,montes sunt Ciliciæ, vel J udææ, leonibus pardisque, quomodoet aliis feris, lustra praebentes: qui manifeste superba infidelium corda, in quibus immundi spiritus sedem habent, designant. Quo contra de electis per prophetam Dominus ait, Superquem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum,et trementem verba mea? Leones quippe sunt dæmonia,propter superbiam; pardi, propter crudelitatem sive varietatem artium malignarum. Cum ergo sancta ecclesia hujusmodi animas per suos prædicatores de potestate tenebrarumeruerit, atque ad agnitionem veræ lucis converterit; fit utiidem prædicatores non solum pro seipsis, sed pro eis quosDomino acquisiere, coronam vitæ percipiant, juxta illudProverbiorum, Corona senum, filii filiorum; et gloria filiorum, patres eorum. Et Apostolus de eis quos docebat,Quæ est, inquit, gloria nostra, spes aut gaudium, aut coronagloriæ, nonne vos ante Dominum nostrum J esum Christumin adventu ejus? Et notandum, quod non ait, Coronaberisde Amana, Sanir et Hermon; sed de capite Amana, et devirtute Sanir et Hermon. Cum ergo vulgus ignobile adDominum ecclesia convertit, coronam de latgribus mon
tium, in quibus bestiae latuerant, consequitur, quia præmiumde salvatione populi contradictoris accipit. At cum ipsosmalitiæ principes, cum persecutores publicos ad viam vitæperduxerit, de capite nimirum ac vertice coronatur montium ;quia cum labore certaminis crescit palma retributionis. Cuisimile est illud quod additur, De cubilibus leonum, de montibus pardorum. Cubilia etenim leonum ad montes suntpardorum, hi qui acriore spirituum malignorum furore instigati, ad nocendum Christi gregem, et vi et fraude prævalent:quos cum ecclesia castigatos ad humilitatis et pietatis gratiam revocaverit, de his et ipsa coronabitur, quia de illorumperpetua salute laetabitur. Nam qui nihil contrariæ Virtutishabentes, dolis tantum bonos insequuntur, hi non leonum,sed aptius vulpium cubilia nominantur. Hinc etenim Dominus scribæ obsequium sibi dolose pollicenti, sed nihil contraecclesiam prævalenti, ait: Vulpes foveas habent, et volucrescaeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suumreclinet. In vulpium quippe nomine levitatem ac dolositatem; in volucrum vero appellatione, extollentiam designavitmentis illius. Sed cum et hos ecclesia salvaverit, fit ut etiamibi Filius hominis, humilitatis ac sinceritatis merito requiescat,ubi prius nequam spiritus domicilia sibi jactantiæ et levitatisusurpabant.Vulnerasti cor meum, soror mea, &c.] Potest hic sermo etsimpliciter accipi; quia commemoratione vulnerati cordis,magnitudinem amoris, quem erga ecclesiam habet exprimerevoluerit. Quam recte sororem suam cognominat, et sponsam, quia cælestis eam thalami sibi foedere conjunxit, quiaet ipse homo fieri, ac frater ei naturaliter existere dignatusest. Potest et juxta illud quod Esaias ait, Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propterscelera nostra. Quæ sit autem ei maxime causa suscipiendihujus vulneris, consequenter exponit, dicens:In uno ocuiorum tuorum, &c.] Diximus supra in oculisecclesiæ, vel spirituales ejus sensus, vel eos qui spiritualiaejus videre ac demonstrare solent, doctores intelligi. Porroin capillis multitudinem plebium, quæ etsi altitudinem attingere illius sermonis nequeunt, quo Dominus ait: Si visperfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et
habebis thesaurum in coelo, et veni, et sequere me; eo tamenactionum bonarum itinere ad cælestia tendit, de quo præmisitdicens: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. N on homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsumtestimonium dices. Honora patrem et matrem, et diligesproximum tuum, sicut teipsum. Sed ibi dum plurali numerooculi describuntur et capilli, multitudo sive, rectorum sive"designatur auditorum; hic vero oculorum in uno, unitascommendatur doctorum sive scientiæ, quam docent, spiritualis; de qua scriptum est, Unus Dominus, una fides, unumbaptisma, unus Deus et Pater omnium. Item in uno criminecolli laudatur unitas eorum, qui spiritualibus magistris piasolent devotione'adhærere, eosque reverendis suis obsequiis,quomodo crines collum, tegere. Nam et in collo ecclesiæsupra eosdem doctores indicare patuit. Hujus unionem crinis designat Lucas, cum dicit: Multitudinis credentium eratcor unum, et anima una; nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Quid vero ageret collum, cui idem crinis essetannexus, subsequenter insinuat, dicens,: Et virtute magnareddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu ChristiDomini nostri. Ait ergo, Vulnerasti cor meum, soror mea,sponsa mea, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno 'crine colli tui. Ac si aperte dicat, Totaquidem forma tui corporis, quo per mundum longe latequedilataris, O ecclesia catholica, pulchra mihi et immaculataappares; sed hoc est quod me præ cæteris ad te amandammirifice accendit, quia unitatem ejusdem fidei ac dilectionis,et in praeclaris fidelibus, ac in subjecctis habere probaris.Hoc est quod me ad excipiendum pro tua vita vulnus mortisadduxit. Quia te in omnibus membris tuis, et in majoribusscilicet, et in minoribus, et fortioribus, et mediocribus unitatistudere desiderabam, ut uno in omnibus, atque indissimilisensu ad illam tenderes vitam, in qua unitas veræ pacisregnat et gloriæ.Quam pulchrae sunt mammæ tuæ, &c. !] Sicut in collo, oculiset dentibus, sic et in mammis doctores intelliguntur ecclesiæ;sed hoc distat, quod illis tunc vocabulis sunt censendi, velcum sapientiam loquuntur inter perfectos, vel eos qui contra
dicunt, redarguunt; cum vero infirmis fiunt infirmi, ut infirmos lucrifaciant, tunc mammarum ofl-icia non immerito habere dicuntur, quia lac doctrinæ levioris parvulis sensu impartiunt; his videlicet, qui panem verbi sublimioris necdumcapere possunt. Dentes enim sunt, cum corripiunt inquie. tos; mammæ, cum consolantur pusillanimes, suscipiuntinfirmos. Et recte pulchritudinem in. sorore et in sponsasua laudat, miraturque mammarum, quia magni apud Deumoperis ac mirandae virtutis est; cum is qui ad revelandaperfectioribus altiora veritatis arcana sutHcit, nequaquam infirmos primis fidei rudimentis instituere fastidit. Recte talemanimam Dominus sororem sibi ac sponsam esse testatur;quia nimirum sua eam dilectione ac conjunctione dignissimam judicat, quam sui operis imitatricem fieri considerat.Nam et ipse, ut nos de infirmis fortes faceret, infirmariad tempus; immo et mori, ut uos viveremus, non refugit.Ipse cum esset panis angelorum in divinitate, latescere voluitper assumptionem carnis; ut hominum pusillanimitatemnutriret, ac panis ejusdem cælestis exhiberet capacem.Quia enim minus idoneus est infans, qui pane vescatur,ipsum panem edendo quodammodo mater incarnat, et perhumilitatem mammillæ, ac lactis succum, de ipso þane pascitinfantem. In principio erat Verbum, et Verbum erat apudDeum, et Deus erat Verbum. Hic est cibus sempiternus,quo reficiuntur angeli, quia visa ejus gloria satiantur. Verbum autem caro factum est et habitavit in nobis, ut sic etiamsapientia Dei, quæ nos sicut mater consolatur, de eodemipso pane reficeret; ac per sacramenta incarnationis ad aguitionem visionemque divinae caritatis trajiceret. Sed et doctores sancti panem, quo sublimiter ipsi saginantur, convertunt in lac quo parvulos nutriant, dum quo altius æterna inDeo gaudia contemplantur, eo infirmitati proximorum humilius compatiuntur.Pulclm'ora ubera tua vino.] In capite hujus caminis jamexpositus est hic versus, ubi dictum est, Quia meliora suntubera tua vino; et intellectum est, quod his verbis etiamprimordia evangelicæ fidei demonstrata sint, omnem Mosaicælegis anteire virtutem, pro eo quod neminem ad perfectumadduxit, utpote quæ cultores suos etiam eximios in regnum
vitæ cælestis introducere non valuit ; gratia fidei autem renatos fonte baptismatis etiam parvulos, atque ipsa'parvula ætatedefunctos, superna ad gaudia perducit. Nam et legis cærimonias vino comparandas multa documenta probant; sedpermaxime illud quod in nuptiis ecclesiæ mysticis vinumdeficit, ut, operante mirabiliter Domino, longe melius de aqua .fieret vinum. Ubi intimatum est typice, quod literalis observatio legis finem esset acceptura; et ea quæ in litera velabatur, evangelii gratia revelanda, aquæ amore spiritualidomum esset nuptiarum inebriatura coelestium, hoc est, sanctam ecclesiam, quam sibi Christus sponsam ejus consecraredignatus est. Pulchriora sunt ergo ubera sponsæ vino, quiaprimordia fidei evangelicæ præcellunt decretis legalibus, etiameis quæ virtutum gustu et suavitate non minima fragrasseprobantur. Sed notandum in his verbis attentius, quodsupra sponsi dilecti sui ubera, hic contra idem dilectus sponsæac sororis suæ ubera laudat, ac vino esse praeferenda testatur.Non enim frustra hæc reciprocatio in sacro carmine putandaest esse inserta, sed ut per hæc unitas Christi et ecclesiæaltius commendetur. Ipse enim caput corporis ecclesiæ, etipsa est corpus capitis hujus. Unde et apostolus, erunt duo,inquit, in carne una. Mysterium hoc magnum est. Egoautem dico in Christo et in ecclesia. Ideoque simili exemplo ubera sponsi et sponsæ, quasi eadem ipsa laudantur;quia iidem doctores ecclesiæ, doctores Christi suut. Ecclesiævidelicet, quia eam docent; Christi autem, quia illo jubentedocent, quia illius præcepta eam docent, quia illius consortium eam docendo provocant. Denique apostolus qui ait:Paulus, servus Jesu Christi. Rursum ipse dixit, Nos autemservos vestros per J esum. Et alio loco, Omnia enim vestrasunt, sive Paulus, siv'e Apollo, sive Cephas.Et odor unguentorum tuorum, &c.] Odor unguentorumecclesiæ spiritualium, est fama charismatum; de quibus scriptum est, In omnem terram exivit sonus eorum, et in finesorbis terrae verba eorum. Et cum Maria Magdalena intypum sanctæ ecclesiæ, Dominum nardo perfunderet; scriptum est, Et domus impleta est ex odore unguenti. Ubi figu—ratum est mystice, quod devotis ecclesiae servitiis, quae ergaRedemptorem suum exerceat, omnis esset mundus implendus.
Si autem vini nomine, recte observatio legalis exprimitur, utsuperius evangelica auctoritate probatum est, quid obstataromatum nomine suavissimum rumorem sanctorum temporisillius indicari? Odor ergo, inquit, unguentorum tuorumsuper omnia aromata, quoniam absque ulla dubietate latiusmulto difi‘usae per orbem Christianæ fidei, quam eorum quiin priori erant populo, justorum fama excrevit. Unde ethæc, quia publicum mundo certamen, abrenuntiata deorumcultura, induxit publicam a mundo persecutionem, donecvinceret, sustinuit. Neque enim decet sponsam Christi rebusinfimis ac vilibus comparari; vel vino scilicet, quod gustusabsumere, vel aromatibus, quæ consuevit aura dispergere ;cum et ipsi legali observantiæ permodicæ sit laudis, si poculadicatur, vel aromata quæque carnis sensibus apta transcendere.Favus distillans, labia tua, sponsa.] Favus, mel in ceraest; mel autem in cera, spiritualis est divinorum eloquiorum sensus in litera, qui recte favus distillans dicitur. Distillat quippe favus, cum plus habet mellis, quamillæ cærarum thecæ capiant; quia talis nimirum est sanetarum foecunditas scripturarum, ut versus qui brevi inlinea scribi consueverat, multas impleat paginas, si diligentius scrutando expressus, quantam interius dulcedinem intelligentiæ spiritualis contineat, probetur. Ut enim unum demusexemplum, Psalmista dicit, Lauda, Hierusalem, Dominum.Quod juxta literam quidem cives urbis illius, ïn qua templumDei erat, ad laudes ei dicendas hortatur. At vero juxta allegoriam, Hierusalem, ecclesia Christi, est toto orbe difl'usa.Item juxta tropologiam, id est, moralem sensum, anima quæque sancta Hierusalem "recte vocatur. Item juxta anagogen,id est, intelligentiam ad superiora ducentem, Hierusalemhabitatio est patriæ cælestis, quæ ex angelis sanctis et hominibus constat. Cunctis autem convenit apte, quamvis multadistantia, quod Hierusalem visio pacis, quod Dominum laudare jubetur. Neque enim tantas Deo laudes una sanctaanima, quantas omnis per orbem ecclesia, dicere potest; nectam perfecta ipsa universalis ecclesia, dum peregrinatur interris a Domino, quam in præsentia Domini sui beata regnatin coelis ; nec æquari potest sanctorum pax, quæ est interim
inspe videndi Deum, et liberandi a malo, visioni pacis illius,quam habent in re, qui liberati malis omnibus, summo fruuntur bono. * Favus ergo, non solum plenus melle, sed etiamdistillans, labia sunt sponsae, cum doctores ecclesiæ, vel infiguris legalibus, vel in dictis propheticis, vel in ipsis Dominiverbis, sive factis mysticis multiplicem interioris suavitatiscopiam inesse demonstrant, atque ex his dulcissimas membris ejus fidelibus, id est, bonis auditoribus, ac saluberrimaementis epulas parant. Nec repugnat, quod supra sponsælabia vittæ, et nunc comparantur favo; cum hic satiandofauces delectet, illa crines vinciendo constringat: iste intusreficiat, illa foris liget. Iidem namque doctores, et vittæ suntin præceptis salutaribus, et favus in promissis coelestibus.Vittæ, cum nos a fluxu carnalium voluptatum refrænant;favus, cum supernorum nobis gaudiorum dona promittunt.Item vittæ sunt in eis, quæ aperte agenda vel vitanda essedocent; favus in illis quæ typice gesta vel dicta, quid intusarcani salutaris habent, pandunt.Mel et lac sub lingua tua.] In lacte eruditio parvulorum ;in melle ea quæ perfectioribus competit, doctrina signatur.Docet apostolus de lacte, cum quibusdam a fide lapsis improperando dicit, Et facti estis, quibus lac opus sit, non solidocibo. Docet de melle sapientia, cum dicit, Sicut qui melmultum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator estmajestatis, opprimetur potentia. Non autem mel comedere,sed multum coxixedere vetat; quia non omnimodo majestatemDei scrutari prohibemur, præsertim cum ipsi in laude justorum canatur, Magnificentiam majestatis tuæ, et sanctitatemtuam loquentur; sed a tentandis his quæ mensuram nostramexcedunt, revocamur. Unde et alias de amatoribus sapientiæcoelestis ait: Mel invenisti, comede quod suflicit tibi, nesatiatus evomas illud. Bene autem mel et lac sub linguamemoratur habere: habet enim in lingua verbum Dei, cumloquendo profert ; habet sub lingua, cum sedulo in corde,quæ proferri debeant, meditatur. Habet mel et lac sub lingua, cum recte novit discernere quæ incipientibus, quæ sintdicenda proficientibus; quæ item eis qui in scientia sunt ejuset caritate perfecti. Atque hæc ipsa ubi tempus congrueritministerio linguæ pro audientium capacitate dispensat.
Et odor vestimentorum tuorum, &c.] Vestimenta ecclesiæ,opera sunt ejus, Joanne attestante, qui de futura ejus beatitudine loquens, ait: Venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se, et datum est illi, ut cooperiat se, byssinum splendens candidum. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. Et beatus Job, Justitia, inquit, indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. In thureautem, ut sæpe dictum est, superna justorum desideria, etorationum frequentium fervor altipetax intimatur. Underecte odor vestimentorum sponsae, thuris assimilatur odori,quia cuncta quæ sancta ecclesia pro Domino operatur, orationum pro ea vicem reddunt; neque aliter apostolicumpotest illud impleri, Sine intermissione orate; nisi dumomnia, quæ devote agimus, Conditori nostro nos devota,velut intercessione commendant. Neque enim vel ipse apostolus vel aliquis sanctorum ita semper orationi vacare potuit,non ut aliud tempus somno, vel cibo, vel aliis vitæ hujusnecessariis impenderet; sed quia justi sine intermissione quæjusta sunt agunt; per hoc sine intermissione justi orant,neque unquam ab oratione, nisi peccatum incurrerint, cessant. Ideoque odor vestimentorum eorum, sicut odor thurisredolet, quia fama operum bonorum quæ faciunt, in divinoexamine instar orationum ascendit. Concinit autem hic versiculus ei qui supra dictus est, et odor unguentorum tuorumsuper omnia aromata. Illic etenim nomine unguentorum,infusio Sancti Spiritus, qua corda fidelium illustrantur atquead spirituale certamen præparantur, ostenditur; hic vocabulovestimentorum ea quæ foris sunt,justorum facta demonstrantur. Unde et pulchra distinctione ea quæ per homines fiuntopera, odori thuris comparantur; quæ vero divina largitionefiunt dona, modum comparationis excedunt, dum odor unguentorum ecclesiæ super omnia dicitur aromata transcendere. Sane, quia saepe thuris in hoc carmine mentio est,quidque typice significet, constat, libet parum de naturaaromatis ipsius ignaros instruere. Arbor est Arabiæ, cortice,ut aiunt, et folio lauri similis, succum amygdalæ modoemittens, qui bis anno colligitur, autumno et vere. Sed autumnalicollectione praeparantur arbores, incisis corticibus in flagrantissimo æstatis fervore, ac prosiliente spuma pingui, quæ con
creta densatur, ubi loci natura possit terete palmea excipiente, quod in arbore hæsit, ferro depectitur, ideo corticosum videtur. Purissimum hoc, et candidum thus est. Secunda vindemia vere, eadem hyeme, corticibus incisis. Rubrum hoc exit, nec comparandum priori creditur. Et novellæarboris candidius esse, sed veteris odoratius. Quod ex earotunditate dependet guttæ, masculum vocamus. Guttamvero concussu elisam, mannam nuncupamus. Regio thurifera, Sarvia nuncupatur, quod significare Græci mysteriumdicunt, undique rupibus invia, et a dextera scopulis mariinaccesso evehitur; uno tramite angusto sylvarum longitudo,est centum millia passuum, sive, ut tradunt alii, octoginta ;latitudo dimidium. Attolluntur colles alti, decurruntque etin plana arbores sponte natæ. Terram argillosam esse convenit, raris fontibus ac nitrosis. Haec prout libris antiquerum reperimus, strictim de natura et loco thuris sint dicta.Quæ pæne omnia, si quis diligenter attendit, figurate sanctorum virtutibus congruunt; maxime quia regio in qua nascitur, mysterium cognominatur. Nam quod arbores spontenascuntur, apte competit eis, quorum summa virtus noncoacta legibus edictis, sed oblatione voluntaria solet essemiranda ; dicente Domino, Si vis perfectus esse, vade, vendeomnia quæ habes, et cætera. Quod, incisis arboribus, thurislachryma profluit, quid nisi compunctionem humilium corde,de qua pura oratio, ac fletibus dulcorata generari solet, indicat? Quod habet fontes raros, sed nitrosos, convenit eis,de quorum ventre, sicut dicit scriptura, Flumina aquæ vivæ,hoc est dona doctrinæ spiritualis emanant, etiam mundandisproximorum mentibus accommoda. Nitrum namque et medendis infirmitatibus et abluendis sordibus esse solet aptissimum. Quod undique rupium et scopulorum est regio circumsepta munimine, congruit meritis eorum de quibusloquitur per parabolam Dominus, Homo erat paterfamilias,qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei. Plantavitnamque ecclesiam Dominus, præceptis vitæ instituendo; eteis sepem circumdedit custodia suæ protectionis, eam undique,ne a pravis vel spiritibus vel hominibus exterminari possit,tutando. Consulte autem, postquam singula ecclesiæ membraDominus sigillatim prædicavit, novissime etiam unguenta, qui
bus tota esset delibuta, digna laude commendavit. Nulla suntquippe ejus membra, sive parva sive magna, quæ non hujusunctionis spirituali sint infusione consecrata. Nam hæc cuicumque deest, in ecclesiæ corpore non est. Laudavit et vestimenta ejus, id est, opera justitiæ ejus, quia et his omne ejuscorpus ornatur. Nemo quippe in eo vitam meretur æternam,nisi operibus justis indutus, quæ vel ipse fecit ; vel, si infanserat, alii in illo ac pro illo fecerunt. Verum quia tardumvidebatur eximio amatori viritim sponsæ suæ membra laudare,parvum videbatur singulis rebus pretiosis, singulas ejus partesadæquate,1audat totam pariter, et pluribus simul ac maximisspeciebus æquiparat, subjiciens:Hortus conclusus, soror mea sponsa, (!)-c.] Hortus est autemecclesia, quæ multifaria spiritualium operum germina gignit,quæ sub variis aromatum vocabulis subsequenter enumerantur. Fons est quæ doctrina salutari redundat, qua mentesfidelium suorum, quasi areolas aromatum, quas dispersaspræparaverat, irrigat. Unde scriptum est, Aqua; profunda,verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. Hincet apostolus dicit: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autemincrementum dedit. Ego plantavi, quasi in horto Domini,aromata virtutum: Apollo rigavit, quasi de fonte signatodoctrinæ cælestis: Dominus autem, quasi suos operarios, nefrustra laborarent, adjuvit. Conclusus est autem hortus iste,quia Domini ac Redemptoris sui protectione munita persistitecclesia, ne improba unquam, vel hominum infidelium, velimmundorum spirituum irruptione violetur, et a fructuumcælestium prolatione passim conculcata retardetur. Signatusest fons iste, quia sermo fidei, qui in evangelio est, signaculatutatus, nulla errantium valet unquam incursione turbari.Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deuset Pater omnium; Quod signaculum vivi fontis qui solverenititur, errat, nec fontem vitæ prophanare valet; sed in hocse potius, dum impius ingerit, necat; in exemplum exercitusEgyptii, qui in mystico Rubri maris baptismate, quo Deipopulus salvatus est dum non credendo, sed persequendosancta ingredi præsumpsisset, extinctus est. Et quia eademsancta ecclesia, quae horti sacro fonte irrigui nomine designatur, primum quidem parvo Judææ in cespite locata, sed
mox latissime totum est amplificata per orbem, recte 'subditur:Emissionea tuæ, paradisus malorum punicorum, &c.] Quiaenim primitiva ecclesia, quæ Hierosolymis erat, copiosos Deopopulos ex aqua et Spiritu procreavit, bene dicitur, quia hortus sacer irrigatione divini fontis adjutus, paradisum exse emiserit, nec qualiumcunque arborum paradisum, sedmalorum punicorum cum pomorum fructibus. Mala quippepunica, quæ sanguineo rubent colore, eorum in ecclesiatriumphos insinuant, qui post generalem fontis signati ablutionem, suo sunt etiam sanguine baptizati. Pomorum autemfructus generalium opera virtutum, vel eos qui ipsa virtutumopera faciunt, indicant. Quamvis et in malis punicis, quæprima ex sese hic hortus emittere dicitur, omnis baptizatorumcoetus recte possit accipi ; quia nimirum ipse fons regeneransin mysterium est Dominicæ passionis dedicatus. Quicumqueenim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismumin mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis pergloriam Dei, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Postmulta autem punica sequuntur fructus pomorum et aromatum, gratia tali digna primordio, quia post ascensum fontispretioso sanguine aspersi, per quem filii Dei eflicimur, succedat necesse est fæcunditas odora virtutum, quibus ipsagratia nostræ regenerationis ornetur, semperque Crescat.Cypri cum nardo, nardus et aram.] Cyprus in Egypto estarbor aromatica, ziziphi foliis, semine coriandri candidior.Coquitur haec in oleo, premiturque postea. Quod Cyprusvocatur, unguentum ex eo regale paratur. Optimum inEgypto, secundum in Ascolone Judææ, tertium in Cyproinsula. Quidam hanc esse dicunt arborem, quæ in ItaliaLigustrum vocatur. Legimus autem de manna, quia eratquasi semen coriandri album. Et cum cypri semen ejusdemesse qualitatis asseratur, merito- eandem quam ipsum, cælestisbenedictionem designat. Mittitur autem hoc semen in oleum,et coquitur, cum supernæ donum gratiæ illuminatis pinguedine caritatis cordibus suscipitur, et illatis tentationum flammis manifestius omnibus, quanta qualisque sit ejus virtus,ostenditur. Nardus autem, quæ sepulturæ Dominicæ typum
teneat, testatur opus Mariæ, quæ eum imminente passionisarticulo hoc aromata perunxit; sicut et ipse exponens ait,Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Et hortus, sive fons Domini cypros emit,cum ecclesia liberos suos docet gratiam supemæ refectionisante omnia quærere; lucem atque unctionem dilectionis incorde tenere, tribulationum igne non superari, sed harumpotius occasione, quale quantumque divinæ gratiæ semenacceperint ostendere. Jungit cypris et nardum, cum eosdemvel fide Dominicae passionis ex tempore studiosius instruit,vel hanc ipsos patiendos, docet imitari crocus, quasi aurosicoloris florem habens; ostendit eos, qui ampliori caritatisgratia resplendent; quæ, sicut aurum' metallis cæteris, sic"virtutibus antecellit omnibus. Nunc; inquit, manent fides,spes, caritas, tria hæc; major autem his est caritas. Cuicontra Hieremias perditionem civium suorum deplorans ait:Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Amplexantur quippe stercora, qui'nutriebantur in croceis, cumhi, qui videbantur quondam floribus caritatis rutilare gratissimis, postmodum se fædis incipiunt vitiorum immergere volutabris. Sed et hoc, quo crocus ardentibus languentiummembris solatium refrigerii conferre perhibetur, eisdem summæ virtutis actibus congruit, quæ ab æstu carnalium voluptatum animos temperare, atque ad desideranda supernae patriægaudia consuevit accendere. Quod vero nardus algentiumrigorem fertur discutere et calefacere membrorum ; in promptuest, quia memoria Dominicae passionis, pigrum moriendi pavo-‘rem a fidelium cordibns;expellit, eosque ad imitandam ejusmortem, non solum vitia sua mortificando, verum etiamanimas pro eo ponendo inflammat, atque alacres facit.Fistula et cinnamomum, &c.] Fistula, quæ et Cassia dicitur,inter aromaticas annumeratur arbores. Est autem robusticorticis, et purpurei; quæ ad curandas viscerum molestiasmultum commoda esse narratur. Hæ'c pro sui brevitate &quibusdam inter herbas reputatur odoriferas. Quæ rectepro ipsa brevitate humiles spiritu, quorum est regnum cælorum, significat; qui quasi purpureo vestiti colore, semperDominicae passionis sunt memores, semper ipsi ad patiendumpro Domino parati. Qualis erat, qui ait, Quoniam proptervor.. IX. U
te morbe aflicimur tota die, æstimati sumus ut oves occisionis.Nam et hæc est virtus, quæ maxime inter nos animorummotus ac lasciviae, quasi viscerum dolores, castigare ac tollereconsuevit ; cum recogitantes quid pro nobis passus est Deus,. minus nos pati quam meremur, agnoscimus. Cinnamomum,ejusdem virtutis figuram tenet. Nam et hæc arbor estfrutice brevis, sed vi et odora præcipua, atque ad medicinæusus, fistula dupla præstans. Unde apte potest intelligi,quia profectum humilitatis scriptura voluerit exprimere, ineoque post fistulam posuit cinnamomum. Nam quod colorissubnigri vel cinerei esse perhibetur, animis congruit humilium; qui fragilitatis propriæ conscii, quotidianis in precibusDeo dicere norunt, Loquar ad Dominum meum, cum simpulvis et cinis. Et iterum: Ipse me «reprehendo, et agopoenitentiam in favilla et cinere. Et bene post fistulamcolore purpuream, ponit cinnamomum cinerei coloris arborem,quia per recordationem nobis Dominici vulneris oritur despectus nostræ virtutis. * Hujus autem cortex in pretio est; qui,quod in modum cannæ rotundus sit, et gracilis, cinnamominomen accipit. Ammomum enim Græce, immaculatum dicitur. Fistula, inquit, et cinnamomum cum universis lignisLibani. Sicut fistula et cinnamomum, humiles justorum cogitationes; sic et ligna Libani, sublimes eorum actiones demonstrant ; quia nimirum hæc non solum odoris ac medendi, utfistulae et cinnamomum gratia pollent; nec corticis tantumgloriam præferunt, sed etiam in magnam se altitudinem,multumque robur attollunt. Unde et ædificiis sunt aptamajoribus; hoc ipso etiam cantico attestante, in quo superiusdictum est, Tigna domorum nostrarum cypressiua. Et itemm, Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Fistula ergo et cinnamomum in horto Domini prodeunt, cumuniversis lignis Libani ; quia hi qui in sancta ecclesia humilitate et patientia mirandi sunt, una cum eis qui ipsam ecclesiam prædicando, vel virtutes faciendo, firmiter muniunt,palmam supernæ retributionis expectant. Myrrha et aloecontinentiam carnis exprimunt; quia nimirum horum naturaest aromatum, ut uncta ex eis corpora defunctorum minimeputrescant, sicut Dominicae quoque sepulturae documentatestantur. Quomodo enim corruptio mortuæ carnis, putre
dinem luxuriæ; ita conditura ejus, ubi typice in bonumaccipitur, virtutem continentiæ et castitatem, quæ membranostra a vitiis refrænant aptissime demonstrat. Prima verounguenta illa sunt, de quibus dicit apostolus: JEmulaminiautem charismata majora, et adhuc excellentiorem viam vobisdemonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum ut æs sonans et cymbalum tinniens; et cætera quæ de magnis illis virtutibus,in quibus arcem tenet caritas, magnus dicendi artifex mirificedisseruit. Pulchra sane conjunctio, ut myrrhaet aloe cumomnibus primis unguentis Dominico oriantur in horto; quiadum carnem a lascivia restringimus, consequens est, utmajora Spiritus doua percipiamus. Cui contradictum est,Quoniam in malevolam animam non intrabit sapientia, nechabitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctusdisciplinæ effugiet fictum. Est autem myrrha arbor Arabiae,altitudinis ad quinque cubitos, similis spinæ ; quam Acanthonvocant Græci, cujus gutta viridis atque amara. Unde etnomen accepit myrrha. Quæ cuncta mortificationi carnisapte congruunt, quæ amara ad tempus sentitur; sed in spesemper virentis patriæ libentissime suscipitur, illius videlicetde qua Petrus ait, Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi, ex mortuis in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcessibilem, conservatam in- cælis. Spinæ autem merito confertur, quia ut mentemperpetuo salvet, corpus laborum punctionibus temporaliterafliigit. Sed et hoc quod gutta ejus sponte manans pretiosior est, elicita autem corticis vulnere vilior iudicatus, quinon videat majoris ante Deum 'esse virtutis; cum quis sanumcorpus suum ac vegetum, arridente etiam foris rerum copia,castigare, ac servituti subjicere contendit, quam cum pressusægritudine vel aliis seculi adversis, invitus a lascivia carnemcompescit atque ad abstinentiae remedium coarctat? Quamvis et hoc inter virtutes magnas jure annumerare debeat,cum flagella quis xpatemæ correptionis patienter, humiliter,gratanter suscipiens, ad dona per hæc promissae hæreditatiscastigatus pervenerit. Aloe quoque, si consideretur intentius,apte et ipsa continentibus assimilatur. Est enim arborodoris suavissimi ac summi. Unde lignum ipsius antiquiU 2
vice thymiamatum adolebant altaribus. At succum manatamarissimum, sed medicamentis congruum quam plurimis.Sic etenim continentiæ carnaliumque restrictio voluptatumipso quidem actu acerba est, sed virtutis merito gloriosa,atque interno arbitro gratissimoFons hortorum, puteus aquarum viventium, &c.] Fons hortorum in horto Domini concluso inter alia nascitur; quiade primitiva ecclesia processit in mundum doctrina cælestis,quæ plures Domino ecclesias, scilicet hortos spirituales, procrearet. De quo fonte bene subinfertur, Puteus aquarumviventium qui fdns est; nisi quod puteus semper in alto est,fons autem et in altum semper demersus est, et in supremovertice potest esse telluris. Una ergo- eademque doctrinaecclesiæ, fons est hortorum, quia spirituales gignit fructusin his quos instituit. Et puteus est aquarum viventium.Puteus quidem, quia non omnibus patet; non in promptusita, sed una in corde sanctorum per revelationem SanctiSpiritus reposita est. Unde illam nemo principum hujusseculi cognovit.- Si enim cognovissent, nunquam Dominumgloriæ crucifixissent. Nobis autem, inquit, revelavit Deusper Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiamprofunda Dei. Aquarum autem viventium, quia eloquiorumdivinorum atque coelestium, quæ de invisibilibus divinægratiæ thesauris semper indefectiva prodeunt, atque in vitamducunt, quoscunque diluunt et irrigant. Aquæ etenim viventes solent appellari, quæ de vena fontana ætemaliter manant ;ad distinctionem nimirum illarum, quæ vel copia pluviarumin cisternis colliguntur, aut stagnis, vel solutione nivium intorrentibus magno ad tempus impetu labuntur, sed serenoredeunte dispereunt. Quibus merito brevis ac tumida jactantia mundanæ doctrinæ confertur, quæ infinita sæpe ac profunda eloquentiæ atque eruditionis multifarie videtur fluminafundere; sed hæc cuncta mox, ubi Sol J ustitiæ et æstas evangelicæ claritatis illuxerit, quasi numquam fuerint, arescunt.De quibus ipse Dominus per prophetam queritur, dicens:Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas. Et Esaias,Ecce, inquit, Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur in ngyptum. Et paulo post, Et "arescet aqua
de mari, et fluvius desolabitur et siccabitur. Puteus, inquit,aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano. DeLibano, de ipsa ecclesia dicit; quæ et candida est, altaqueper vitam. Libanus enim interpretatur candor. Et auditoribus suis, quasi subjectis sibi campis, sapientiæ salutarisfluenta profundit. Sicut et Dominus in evangelio: Quicredit, inquit, in me, sicut dicit scriptura, Flumina de ventreejus fluent aquæ vivæ. Et exponens evangelista subjecit:Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentesin eum. Fluunt enim aquæ vivæ de ventre ej us qui credit, cumde corde fidelium sanctæ prædicationis defluunt. Quæ fluunt,inquit, impetu de Libano. Recte addidit Impetu, ut non solum descensum ad nos viventium designaret aquarum, sed etvirtutem venientium insuperabilem esse demonstraret. Quomodo enim decurrentia de monte alto flumina nemo retinerevalet, sic profluxus apostolici sermonis, quia de coelesti venaprocedebat, quia divinitus urgebatur ut curreret, nullo resistentium potentiarum valuit certamine superari, et a suo tramitereflecti; quin potius animas prius dedere, quam a. doctrinævitalis irrigatione cessarent. Quale est illud in Psalmo.Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. Merito ecclesiamlaetificat, quæ non solum flumen a Domino vivarum percepitaquarum; sed quæ idem quoque flumen tanto gratiæ cælestisimpetu venit, qui nullo contrariæ virtutis obstaculo possitimpediri. Potest etiam puteus aquarum viventium in illorumsignificationem non inconvenienter accipi, qui omne quicquidterrenæ cogitationis suo in corde repererint, hoc soliti eruere,ac devota confessione foras proferre, atque rejicere contendunt: ut merito castitatis et humilitatis, in abdito sui pectoris habitaculum Deo dignum præparent; aditumque in seaquis viventibus, id est donis cælestibus per venas occultæinspirationis seduli sui permundatione faciant: in exemplumbeati patriarchæ Isaac, qui, retardantibus Palaestinis, puteossibi suis utiles fodere solebat ; quosque illi invidentes obruerecertabant, hos ipse casto labore repurgare, et usque dum sibiviva aqua responderet, in alta fodere perstabat. Tale namque est nobis cum malignis spiritibus certamen, ut illi quidem rudera vitiorum nostris sensibus ingerendo, aquam sapientiæ, vel turbare in nobis, vel' funditus a nobis, si possint,
excludere satagant. At nos contra solerti industria, quæillos immisisse nobis tentamenta deprehendimus, crebris precibus ac vigiliis extrudere curemus, quatenus capaces invisibilium valeamus esse charismatum. Sed quia Dominus hortumsuum conclusum, quia fonte vivo irriguum, quia odoriferiset pigmentis et arboribus dixerat esse consitum, quia aquas-sapientiæ quibus irrigaretur, et puteolos perhibuerat essepropter abdita mysteriorum, et viventes propter æternitatembonorum, ad quæ petanda perducit, quia easdem impetupertinaci ac prorsus invincibili profluentes asseruerat ; restabat ut omnibus firmiter et ordinate compositis, nequaquamadversariis ullius tentandi negaretur accessus, sed potiusmonstraretur, quia nec multis hinc inde torrentibus ullatenusposset lædi ; verum quo magis tentaretur adversitatum flatibus, eo amplius interna fructuum illius suavitas panderetur.Unde nunc ex ipsius Domini voce subjungitur:CAP. xv. Surge, aquilo, et veni, auster, &c.] In aquiloneetenim vel austro procellas insinuat tentationum frequentium,quibus erat ecclesia pulsanda; ut quantum ei gratiæ spiritualis, quantum internæ virtutis inesset, innotesceret. Siquid autem distare inter aquilonis nomen et austri putamus,quorum unum frigidum, alterum constat ventum esse calidum; potest non absurde in aquilone austeritas munditenentis, in austro blanditia fallentis accipi. Namque hacgemina impugnatione hortum Domini. tentari probat ipse,cum exponens parabolam boni seminis dicit: Qui autemsuper petrosa seminatus est, hic est qui verbum audivit, etcontinuo cum gaudio accipit illud ; non habet autem radicemin se, sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. Qui autemseminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo seculi istius, et fallacia divitiarum sufi'ocat verbum, etsine fructu efficitur. Quod autem Dominus imperativo mododicere videtur, Surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortummeum ; non imperat malum facere reprobos, sed libertatearbitrii sui permittit uti, ut volent. Potest ipse et ex maliseorum actibus facere bona quæ vult, et eis indistricto examine"reddere, quæ meruerint, tormenta pro malis. Denique induravit Dominus cor Pharaonis, ut afliigeret populum suum;
sed post modicum, liberatis eis qui aingebantur, punivit inaeternum eum qui aiflixerat. Et iniquorum omnium capiti,cum dicit de beato Job, Ecce in manu tua est; egressusqueille maxima eum plaga percussisset, annon tibi videtur, quiaventorum turbulentissimo ac durissimo dixerit, Perfla hortummeum, et fluent aromata illius? Fluxerunt enim aromata dehorto ventis concusso, cum pulsatus adversis vir sanctus,tantam in virtute constantiam miri odoris longe lateque dispersit, quod etiam nos in ultimo fine et mundi et seculi positos inenarrabili suavitatis suæ fragrantia satiavit. Audiensautem ecclesia flatibus tentationum se esse probandam, nequaquam dilecti sui provisioni ac dispositioni contradicit; sedpotius, ne superetur adversis, neve prosperis corrumpatur,ejus in omnibus quærit auxilium, qui producit ventos dethesauris suis; et sicut beatus J ob ait, Qui fecit ventis pondus. Quod aliis verbis dicere est, Qui non patitur nos tentari supra id quod possimus sustinere.IN CAP. V.CAP. xvr. Veniat dilectus meus in hortum suum, &c.] VeniatDominus in ecclesiam suam, ut eam ipse conservet immaculatam, ac fidei semper fruge fæcundam. Ipse, qui se promisit, mecum usque ad consummationem seculi esse mansurum, tunc mihi magis adventus sui præsentiam propitiusostendat, cum me majoribus hostium tentamentis pulsari perspexerit, concedatque benignus, ut dilectus mihi sit ipse præomnibus. Confido enim, quamdiu Veraciter dicere potero,Diligam te, Domine, virtus mea, et eripiet me inimicis meisfortissimis, et super excelsa regni cælestis statuet me. Et comedat fructum pomorum suorum; et libenter inspiciat, gratanterque accipiat opera sanctorum suorum. J uxta quod ipse decredituris sibi Samaritanis ait discipulis, Ego habeo cibummanducare, quem vos nescitis. Quod se de vocatione gentium dixisse, subdenda manifestat: Meus, inquiens, cibusest, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opusejus. Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæaunt jam ad messem. Et qui metit, mercedem accipit, etcongregat fructum in vitam æternam. Qui, contra, cum
esuriret, quaesivit fructum in ficu Judaica; et quia mininminvenit, perpetua illam ariditate damnavit. Fecit namquehoc figurate, significans, quia esuriret quidem synagogæ salutem; sed ipsa, quia salutis fere fructum contempsit, æternæinfidelitatis esset ultione mulctanda. Potest ex voce perfectorum ecclesiae membrorum specialiter accipi, dictum eorumvidelicet, qui se sincera ac fixa intentione Deo servire meminerint. Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedatfructum pomorum suorum. Ac si aperte dicant, Utinamcitius veniat Dominus, ut nobis mercedem piæ nostræ devotionis benignus restituat. Et sicut nos semper eum diligere,et ei fructum justitiæ, quem ipse donavit, reddere curavimus;ita nobis felicissimam suæ caritatis recompensationem ad sesuscipiendo manifestet. Quod cum omni tempore sanctosdicere deceat, quanto magis, cum præsentis ecclesiæ statumprocellis tentationum viderint esse concussum? Quorumipse desiderio grata mox voce respondens, eadem quæ petebatur, jam se fecisse testatur. .Veni in hortum meum, soror mea, sponsa mea.] Veni, inquit,sæpissime in ecclesiam meam; immo hoc facere nullo modo,peregrinationis ejus tempore, desiste. Venio autem, ut eterrantes corrigam, et infirmantes adjuvem, et dubitantes infide confirmem; et bene agentium fructibus perfectis quasisuavissimis dapibus pascar, et certantes ab hostium defendaminsidiis; et victores hostium, perpetuae meæ visionis corona.remunerem.Messui myrrham meam cum aromatibus meis.] Per myrrhamdesignantur hi, qui vel martyrio vitam finierunt ; vel qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Peraromata, generaliter omnes qui bonorum opemm sunt famainsignes. Metitque myrrham suam cum aromatibus suis,quando martyres suos cum cæteris electis, ubi ad maturitatem quique donatæ sibi perfectionis pervenerint, quasiquadam falce mortis ab hac vita præcidit, atque ad internasupernae beatitudinis gaudia perducit.Comedifavum cum melle meo, &c.] Favo comparantur hi,qui in literis sacris dulcedinem sensuum spiritualium investigare, atque ad salutem audientium elucidare praedicandonoverunt. Melli assimilantur, qui appositas sibi epulas
verbi libenter gustare, hisque insatiabiliter vesbi desiderant.Item in vino fortes ac summi cælestium prædicatores ; inlacte autem, infirmi adhuc auditores exprimuntur. Et cumhorum omnium vitam diversis quidem studiorum modis distantem, sed uno supernæ retributionis spe communem internus arbiter approbat, quasi favum cum melle comedit, vinumque bibit cum lacte. Non solum autem ipse piis electorumactibus delectatur, sed ad tale mentis convivium, id est, adcongaudendum bonis sanctorum desideriis; fideles quoquesuos hortatur, dum subjungit:Comedite, amici mei, et bibite, &c.] Id est, vos'quoque, quimihi estis amici, faciendo quæ præcepi vobis, estis et carissimi, me integra caritate amplectenda: obsecro itaque factissanctorum, quasi epulis præcipuis præcordia vestra replete.Nec tantum hæc in memoriam revocare curate, sed ipsameorum memoriam ad imitationis fructum convertite. Hoc est_ enim post esum nos favi et mellis, post potum vini et lactisinebriari, non solum de mirandis bonorum virtutibus gaudere,sed has quoque sequi, ac per earum retractationem, torporemnostræ mentis excutere; atque ad amorem æternorum vivacius accendere. E contrario dicit propheta quibusdam, Comedistis, et non estis saturati; bibistis, et non estis inebriati.Comedit namque epulas mensæ vitalis, sed non satiatur;bibit calicem salutaris, sed non inebriatur, qui verba' quidemscripturarum didicit, justorum exempla cognovit, nec suamtamen vitam mutavit, moresve suos correxit. Bibit, sed noninebriatur, qui præcepta vitæ lætabundus audit, sed ad hæcimplenda torpens ac piger remanet. Si autem supra in sententia. Domini, qui ait, Comedi favum cum melle meo, et bibivinum meum cum lacte meo; hoc significatum acciperevoluerimus, quod sanctos suos de hoc seculo ad cælestiatranstulerit, et in supernorum civium, qui sunt utique corpusejus, societatem introduxerit, consequens erit, hanc ejus, dequa nunc loquimur, admonitionem ad eosdem coeli civesdatam intelligi. Cum enim se dixisset favum cum melle suocomedisse, et bibisse vinum cum lacte suo, id est, sanctos incælestis sui corporis augmentum collegisse; mox ad ipsoscæli incolas vultum et verba convertit, dicens, Comedite,amici mei, et bibite, et inebriaminini, carissimi. Quod est
aliis verbis dicere, Congratulamini mihi; quia inveni ovemmeam, quæ perierat. Et quidem aptissima comparatione favoassimulantur ac melli illi, quos a constitutione mundi sibiplacentes, Dominus a mortuis resurgens, secum ablatos abinferis ad cælestia regna. subvexit. Ut melli videlicet æquiparetur animarum dulcedo sanctarum, quas ad æterna incaelos gaudia sublevavit. In favo autem non minor felicitaseorum qui in corpore simul et anima immortali ad supemæcivitatis per illum meruerunt atria conscendere. De quibusevangelista manifeste testatur, quia. moriente in cruce Dominomonumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, quidormierunt, surrexerunt. Et post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Qui enimresurgente Domino resurrexerunt a mortuis, etiam eo cælosascendente, simul ascendisse credendi sunt. Neque ullaratione illorum temeritati fides accommodanda, qui eos posteareversos in cinerem, ac denuo in monumentis, quæ pridempatefacta sunt ab eis, quibus paulo ante vivi apparuerunt,more mortuorum putant esse reclusos. Comedit itaque sponsus favum cum melle suo, cum Dominus universos, qui sibiab exordio vitæ hujus fideliter servierunt, partim carnis immortalitate gaudentes, partim resurrectionis adhuc præmiapræstolantes, ad vitam æternam perduxit; atque una omnesineffabilis gloriæ inter angelorum contubernia, beatitudinesublimavit. Hactenus sanctæ ecclesiæ decus et virtutes plurimo Dominus sermone laudaverat, incipiens ab eo quod ait,Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! oculi tuicolumbarum. Quæ videlicet laudatio eo usque perducta est,ut ipsa etiam adversis probanda opponeretur. Quod ubi agicæpit, invocat illa unicum ejusdem Redemptoris auxilium.Et ipse nihil vota moratus, sub myrrhæ et aromatum vocabuloeos, qui vel pressuris probati, vel aliis erant virtutibus ornati,supernam congregavit ad patriam. Sed et omnem sanctæecclesiæ vitam, quæ in magistris distinguitur, et auditoribussuis, npmine favi mellis et lactis acceptam sibi esse declaravit.Quibus expletis sequitur vox ecclesiæ desiderantis in abditopotius, ac silentio contemplationis Domino adhærere, quamper laborem prædicationis, arma in se furoremque accenderepravorum.
CAP. xvn. Ego dormio, et cor meum vigilat] Ac si dicat,Cessantibus ad tempus persecutionum flatibus, aliquantulamin præsenti etiam vita. requiem in Domino cæpi habere; cujusotio libentissime usa, jam toto cordis desiderio ad eam, quæfinem nescit, requiem vigilare non cesso. Ego dormio, quia,donante ejus gratia, aliquantula vitae hujus tranquillitate incolendo illum, perfruar. Nec tanto videlicet labori prædicationis, quantum primitiva ecclesia subiit, mancipata; nec totpulsata conflictibus perfidorum, quot primo tempore, innumeræ nascentis ecclesiæ pertulere catervæ. Et cor meumvigilat, quia quo liberius vaco ab incursibus externis, eoaltius intus video, quoniam ipse est Dominus. Hæc quidemecclesia sancta dicit in eis, qui serenitate vitae temporalis,psalmis, jejuniis, et cæteris vitæ temporalis, orationibus eteleemosynis, quietioribus actibus Domino servire cupiunt.. Verum quia laboris est hæc vita, non requiei, mox excitantisse Domini sentit vocem, atque ad sudorem prædicandi cohortantis; ut meminerit sibi in tempore hujus exilii, desideratæquietis, nec abnegatum penitus gustum, nec perfruitionemæternaliter datam. Sequitur enim:Vow dilecti mei pulsantis, Aperi mihi, soror mea, &c.] Pulsatenim dilectus ad ostium nostrum, cum nos Dominus ad profectum virtutum excitat, cum de acquirendis promissi regnigaudiis admonet; sicut et nos ad ejus pulsamus ostium,,cumab eo profectum virtutum, cum ingressum regni quærimus;memores nimirum promissi ipsius, qui ait, Pulsate, et aperietur vobis. Sed et ipse ad ostium nostrum se pulsare declarat,cum dicit, Ecce sto ad ostium, et pulso. Si quis audieritvocem meam, et aperuerit januam, introibo ad illum, etcoenabo cum illo, et ipse mecum. Duobus autem modis pulsanti Domino aperimus, cum vel cordis nostri aditum adsuscipiendum ferventium amorem illius, quem jam aliquantisper habeamus, pandimus; vel certe proximorum corda adsuscipiendum eum, quem necdum habuerunt, timorem velamorem ejus prædicando reseramus. Est et tertia Dominiad ostium nostrum pulsatio, cum nos de hac vita rapiendos,præmissis infirmitatibus, admonet. De qua ipse in evangelio,Et vos, inquit, similes hominibus expectantibus Dominumsuum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsa
verit, confestim aperiant ei. Confestim autem Domino sicpulsanti aperimus, si mortem læti excipimus, neque ad judicium ejus induci formidamus, cui nos in bonis operibusplacuisse, quem nos semper honorasse meminimus. JuxtaPsalmistam, Et honor regis judicium diligit. Verum hoc inloco Dominus, si diligenter consideratur, illam potius apertionem animæ fidelis, quæ in eruditione fit proximorum,quærere videtur. Constat enim, quia suum ipsa cor illiaperuerat, quia carnis absoluta vinculis, ad illum egredidesiderabat, quæ dicere valebat, Ego dormio, et cor meumvigilat. Constat, quia jam ad ipsam intraverat dilectus, quemtot et tantorum nominum honorabat insignibus; ut diceret,Soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Sorormea, quia regni mei cohæres effecta. Amica. mea, quia jugumservitutis egressa, arcanorum meorum conscia facta es. Columba mea, quia sþiritus mei dono illustrata. Immaculatamea, quia secreta a negotiosis actibus, divinis es sublimataaspectibus. Sed cum dicit, Aperi mihi; eorum proculdubiomentes, qui necdum his omnibus erant digni, praedicandosibi aperiri requirit ; ut etiam sequentia verba declarant, quibus dicitur,Quia caput meum plenum est rore, &c.] Caput Christi estDeus, ut apostolus dicit ; cincinni autem ejus, collectæ suntin mente fidelium ejus cogitationes, quæ non sparse defluunt,sed per disciplinam constrictae subsistunt. Ros vero et guttænoctium, quæ in medio tenebrarum cum frigore ab alto decidunt, iniquorum aunt mentes, obscuræ nimirum et cæcæ, etea quæ in terris sunt, semper appetentes. De qualibus dictumest: Quia abundante iniquitate refrigescet caritas multorum.Præcepit autem Dominus, ut diligamus ipsum, diligamus etproximum. Sed cum ipsum minore, quam debemus, amoreveneramur, cum multi etiam, quod pejus est, nullo prorsuserga ipsum caritatis affectu tenentur, quid nisi caput Christiplenum est rore? Et cum pravi quique famulis quoqueChristi sese in custodias suæ mentis colligentibus, ac suiConditoris amori arctius adhærentibus, odium pro dilectioneimpenduiit, nonne cincinni ejus guttis noctium madent? etprementia se frigora cæcæ persecutionis graviter tolerant?Ubi ergo hujusmodi tempus ingruerit, merito excitat Domi
nus ecclesiam de somno studiorum dulcium, quibus oblectatur, eamque verbo praedicationis insistere, ac frequenti exhortatione corde pravorum calefacere, illustrare, ac sibi aperirepraecipit, quæ contra illum clausa erant; ut ingrediens possithabitare per fidem, malens eam ad plurimorum salutem, perlaborem pervenire, quam in paucis, qui salvati fuerant, quietem habere, tametsi coelestium bonorum crebra meditationelaudabilem. Provocata autem ad laborem prædicandi, respondet ecclesia Domino:CAP. XVIII. Eæspoliavi me tunica mea, &c.] Ac si apertedicat, Deserui negotia rerum infirmarum, qua ratione repetam? Qui enim se ad officium prædicationis accingit, quiqueregendarum solicitudinem suscipit animarum, restat ut adprovidenda eis quibus æterna prædicat, temporalium quoquenecessitatum subsidia invigilet. Ideoque ecclesia in eis, quisuam et in secreto curam agere malunt, quam molestiis laboriosarum actionum occupari, exuisse se tunica sua, nec denuoindui posse commemorat. Nam quia tunica occupationeshujus seculi figurate denuntiat, testatur ipse Dominus, cumde adventu novissimi sui examinis loquens ait, Et qui in agroest, non revertatur tollere tunicam suam; mystice admonens,ut qui erga profectus fructuum spiritualium manum mentemque occupaverat, ne ad oblectamenta mundi, quæ abjecerat,appetenda redeat. ' .Lam' pedes meos, &c.] Jam meas cogitationes, quibus aliquando terram tangere solebam, frequentibus secretæ compunctionis fletibus ablui, et quantum moribus possibile erat,cælesti ingressui dignos reddidi; ita ut dicere possim, Quiastantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem, id est,etsi necdum ipsa supemæ civitatis moenia intrare promerui,jam tamen in tantum cogitationes meas purificare studui, utinitia quædam non parva gaudiorum illius fixo sæpius intuitucordis me prælibasse meminerim; et quomodo fieri potest, uta culmine contemplationis egrediens, rursum mundi sordibuspolluar? Excepta enim solicitudine, quam diximus, temporalium subsidiorum, difficile est multum, ut non doctoretiam eximius, aliqua aut jactantiæ culpa nonnunquam permoveatur, ant iræ videlicet, si non divina et cælestia loquens,humiliter audiatur; jactantiæ vero, si humiliter obediens sibi,
multas Domino credentium plebes acquirat. Turbat ira, sireprehenditur; inflat jactantia, si ejus sermo laudatur. HincJ acobus ait: Nolite plures magistri fieri, fratres mei, quoniammajus judicium sumitis; in multis enim ofl'endimus omnes.Hinc ipse Dominus redeuntibus a prædicatione discipulispedes lavit; significans, quia nec ipsi summi prædicatorespossint omnibus saltem cogitationum quibus terram contingunt, carere peccatis. Sed hæc tamen ipse, qualiacunquesint, propitius abluat. Oblectatur ergo sancta ecclesia suavibus ac salubribus vitæ quietae studiis, in eis qui talium esseexperti meruerunt; munusque prædicandi excusat, dicensquodammodo cum Moyse: Obsecro, Domine, mitte, quem missurus es. Verum quia Dominus amorem erga se nostrum, inproximorum maxime vult amore cognosci; unde Petro ipsumse amare tertio profitenti, tertio respondit, Pasce oves meas;apte subditur,Dilectus meus misit manum mam perferam, &c.] Manumquippe suam dilectus per foramen mittit, cum nos Dominusocculta invisibiliter compunctione ad opus virtutum accendit.Manum suam ad nos pausare cupientes mittit, cum nobis admemoriam reducit operationem suam, quam operatus est innobis, non solum videlicet ut homines essemus, sed etiam utipsius essemus. Manum suam mittit ad nos, cum nos admonet operationis, quam operatus est in se pro nobis, cum desinu Patris ad publicum nostrum egressus, non tantum incarnari, et in terris conversari, ut nos faceret spirituales etcoelestes, verum etiam mori, ut nos perpetuo viveremus, dignatus est. Unde merito venter noster ad hujusmodi tactumejus intremiscit, quia nimirum recordata misericordiae ejusoperatione, conscientia nostra pavescit; juxta illud propheticum, Consideravi opera tua, et expavi, atque ad curandamproximorum salutem, pro qua Deus incarnatus est ac mortuus, quam valet assurgere, festinat. Solet namque ventrisnomine cor designari; quia sicut in ventre cibi excoquuntur,ita cogitationes in corde sedula retractatione maturescunt.Hinc etenim Hieremias, Ventrem meum, inquit, ventremmeum doleo. Quid namque prodesset auditoribus, si doctorsuus ventrem suum se dolere quereretur? Sed multum ineis conferre studuit, attestando reprobis eorum actibus suam1
quoque conscientiam turbatam, ac dolore intimo esse repletam. Potest autem ventris nomine ipsa mollities et infirmitas accipi eorum, qui doctrinæ oflicium suscipere; vel quiaminus se idoneos aestimant, trepidant, vel quia otio suæquietis oblectantur, refugiunt. Et ad tactum dilecti, ventreintremuit spouse, cum ad instinctum divinæ compunctionis,infirmi ecclesiæ, torporem ignaviæ discutiunt, seseque adexercitium boni operis accendunt, necnon et ad consulendumproximis, prædicando assurgunt. Hoc est enim quod sequitur:CAP. XIX. Surrem', ut aperirem dilecto meo.] Aperite namqueDomino, hoc loco verbum Domini prædicare significat. Aperimus quippe Domino, non solum cum adventum ipsius nostroin corde per amorem suscipimus, verum etiam cum eos, quicorda sua contra veritatem claudere solebant, ad hanc recipiendam instruendo convertimus. Et bene se sponsa utaperiret dilecto, surrexisse commemorat; quia necesse estomnimodo, ut quisque veritatem praedicare disponit, prius adagenda ea quæ doceat, assurgat, ne forte aliis prædicans,ipse reprobus efficiatur. Cui subjuncta verba conveniunt,dum dicitur,Manus meæ stillavenmt myrrham, &c.] In manibus enimopera, quæ per manus fiunt'; in digitis accipitur discretio,per quam opera diriguntur. Quia nimirum nulla nostramembra plurimis distincta articulis, nulla flexibus suntaptiora quam digiti. Hinc est enim, quod Dominus sententiam de adultera datums, primo digito scribebat in terra,ac sic judicium, quod petebatur, explicavit; mystice nosadmonens, ut quotiens alios castigare, vel judicare disponimus, prius humiliati, nostram conscientiam solerti discretione exculpamus, considerantes sedulo,-ne et ipsi tentemur.Dictum est autem sæpius, quia myrrham continentiam carniset martyria significat. Unde patet sensus; quia manussponsae stillant myrrham, cum operibus continentiæ se mancipat anima sancta. Et digiti ejus pleni sunt myrrha probatissima, cum se discretione sollicita examinans, invenitsupernæ tantum retributionis intuitu continenter vivere.Nam qui humanæ laudis gratiæ student, qui, teste ipsojudice, receperunt mercedem suam, hi nimirum myrrham
stillare videntur e manibus, sed nequaquam digitos probatissima habent myrrha repletos ; quia etsi non solum facultatespauperibus, verum etiam" membra tradunt ignibus, si caritatem non habuerint,...nihil eis prodest. Quia ergo is, quialium docere vult, ipse debet et ab illecebris abstinere carnalibus, et ad patiendam pro confessione fidei esse paratus;recte cum diceret, Surrexi ut aperirem dilecto meo, continuosubjunxit, Manus meæ stillaverunt myrrham. Et quia eandem continentiam vel passionem, æternæ solum mercedisintentione fieri oportet, recte subintulit, Digiti mei plenimyrrha. Item manus sponsæ stillant myrrham, cum operariiillius, id est, doctores sancti mortificationi salutiferæ corpussubjiciunt; et digiti ejus pleni sunt myrrha probatissima,cum in tantum tribulationibus proficiunt, ut invincibilis etiameorum declaretur esse patientia; juxta illud apostoli, Sedgloriamur in tribulationibus; scientes quia tribulatio patientiam operatur; patientia autem probationem, probatioautem spem, spes autem non confundit.Pessulum ostii mei aperui dilecto meo.] Pessulum ostii suisponsa dilecto aperuit, cum anima quæque electa templumsui pectoris divina visitatione atque in habitatione dignumfecerit. Pessulum ostii dilecto pulsanti aperit, cum inspiratione subita, ad desideria coelestium accensa satagit latiussinum mentis ad accipiendum gustum ejusdem supemæ dulcedinis aperire. Dixerat enim supra, quia dilectus missamanu per foramen se tetigerit, ac tremore concusserit. Cujustactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiamforaminis, ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua,felicissimo ejus amplexu perfrui; id est, suavitate divinæillustrationis, quam raptim jam et permodice senserat, plenius satiari. Verum quia perfecta aeternorum gaudiorumvisio nulli in hac vita electorum conceditur, quæ cunctis inalia vita justis praemiorum loco reservatur, recte subditur:At ille declinaverat, &c.] Hoc est enim quod Psalmista ait,Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Namquanto se altius humanum cor ad contemplandam divinævisionis gloriam fide et oratione purificatum sustollit, tantoaltius invenit esse, quod quærat, et ad quod promerendumtempore promissæ retributionis ascendat. Cui simile eccle
siastes, Dixi, sapiens efficiar; et ipsa longius recessit a me,multoque magis quam erat. Nec prætereundum quod nonait simpliciter, Ostium meum aperui, sed pessulum, inquit,ostii mei aperui dilecto meo. Clauaerat enim pessulo inaltum demisso conclave sui cordis, ne quis hoc profanusaut insidiator intret. J uxta illud Salomonis, Omni custodiaserva cor tuum; quoniam ex ipso vita procedit. Aperuititem dilecto, ut repulsis immundorum turbis omnibus, liberum in se locum Conditori præberet. Nec repugnare putandum est, quod supra diximus, aperire sponsam dileéto guttisnoctium, ac rore algenti; cum ecclesia vel anima fidelis, corproximorum ad laudem Conditoris, quem nesciebant, vel noncurabant, accendit, et nunc eam interpretamur pessulum ostiisui eidem dilecto reserare, in ed quod ipsa per profectumcompunctionis, suam mentem latius ejus ingressui patefecit.Uno enim eodemque fit utrumque momento; quia nimirum.iutema aspiratio, quemcunque ad colligendas Deo animasaccendit, ipsum pariter ad amorem ejusdem Conditoris ardentius solet accendere. Nec alia causa ‘quempiam recte addocendum, quam amor Dei concitat. Et 'dum quisque docendo animam proximi ad rapienda divinæ pietatis dona pandere delectatur, aliam pariter mentem necesse est hæc agendoinnovet, atque ingi'essui gratiæ cælestis largius dilatet. Denique sequentibus verbis manifeste innotuit sponso quantumproficeret, dum præcordia proximorum, quæ obscura viderat,Domino aperire 'curabat; graviter ferens eum, quem ipsatantisper ardebat, infideli aliorum torpore, quasi rore noctumo guttisque gravari. Nam sequitur:Anima mea liquefacta est, 850.] Quanto suavius, inquit,vocem atque viciniam dilecti mei per foramen secretæ compunctionis accepi, tanto sublimius quicquid in me erat frigidum, incaluit; quicquid rigidum, liquefactum est; adeo utnihil nisi in lachrymas resolvi, dulce habuerim; et quem mead punctum sua gratia contingentem retinere nequive'ram,abscedentem jam fletu requirere gemituque delector. Et hocquoque mihi liquescenti a rigore pristino, et efl'undenti in meanimam meam, non parum dedit augmenti, quod multorumrefrigescere caritatem intueor; conquerente ipso quod noctium guttis, id est, tenebrosis pravorum sit tumultibus obsiVOL. IX. x
tus. Et quia dissipaverunt iniqui legem ejus, ideo ipsa magismagisque mandata ejus super aurum et topazion diligerecuravi.Quæsivi, et non inveni illum, &c.] Hæc eorum in sanctaecclesia vox est, qui consuerunt, tranacensa labentium rerumsolicitudine, summis tantum incedere bonis, ac patriæ cælestis amare semper ingressum. De quibus dubium non est,quia non una eademque vi dulcedinis semper, ut volunt, desiderio supernorum possint aflici; quia nimirum hæc .virtusnon in arbitrio elevatæ ad superna mentis, sed in dono esttantum elevantis atque illustrantis Dei. Quotiescunqueergo anima casta, vel egredi cupit ad Dominum, vel in carneposita, gustu futuræ beatitudinis attolli, nec tamen 'statim,quod deposcit, impetrat ; tunc necesse est gemebunda dicat,Quia quæsivi illum, et non inveni; vocavi, et non responditmihi. ' Invenitur namque semper 9. bene quærentibus, utmisereatur; respondet semper 9. bene vocantibus, ut perpetuam consulat ad salutem. Sed non semper ad hoc respondet, aut se inveniendum offert, ut quod in patria pervenientibus promittit, hoc in itinere hujus exilii gdhuc pergentibusproroget. Denique quotidie sæpius genu flexo dicamusPatri, Veniat regnum tuum ; nec nos exaudiri diflidimus, necstatim, quod postulamus, accipimus, sed effectum nostræprecia, donec in fine consequamur, patienter gaudenterquesustinemus.Invenerunt me custodes, 85-0.] Custodes, qui circumeunt civitatem, sancti sunt doctores, quibus ecclesiæ cura delegataest; ut eam videlicet, vel verbo vel exemplo, et ab incursione pravarum tutantur doctrinarum, et ad Conditoris suitimorem ac dilectionem magis magisque succendant. Hi etenim civitatem circumeunt; quia in omnibus sanctæ ecclesiælocis quaquaversum toto orbe distenditur, eorum vel præsentia corporis, et viva vox, vel inserta literis doctrina, siveopus invenitur. Qui sponsam, quæsitu dilecti fatigatam,invenientes percutiunt ac vulnerant; quia animam, quamsuperno amore anxiam reperiunt, verbo suæ doctrinæ amplius inflammant. Et dum in ea quicquid terrenum remansisse deprehendunt, extinguunt, eamque ad infima cunctavelut insensibilem reddunt, quasi hanc percutientes vulne
rant. Cum enim describens armaturam Dei, apostolus dicat,Et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; quid mirum, sipercussus dicitur et vulneratus, qui hoc gladio tangitur?Hujus siquidem ictu gladii vulnus accipitur illud, de quodicitur alibi, Vulnerata caritate ego sum.Tulerunt mihi pallium meum custodes murorum.] Custodesmurorum, iidem summi doctores sunt, cum eos quoque, quiecclesiam gubernare ac munire sufliciant, instruere satagunt.Credo Timotheus, Titus, et cæteri hujusmodi operatoresveritatis, muri erant civitatis Dei. Et Paulus, cum eisdemexhortatoria dat præcepta, quid nisi custos intelligendus estmurorum? Custodem esse se namque civitatis, quam solicitus circumiret, ostendit, cum virtutes suas enumerans ait,Præter illa quæ extrinsecus sunt instantia, mea quotidianasolicitudo omnium ecclesiarum. Custodem se item murorumesse docuit, cum Timotheo dicit, Tu vero vigila; in omnibuslabora; opus fac evangelism; ministerium tuum imple, etcætera hujusmodi. Et ad Titum, Ideo, inquit, reliqui teCretæ, ut ea quod desunt corrigas, et constituas per civitatespresbyteros; sicut et ego tibi disposui. Tollunt autem pallium suum spousæ percussæ et vulneratæ custodes murorum,cum apostoli, vel apostolici viri animæ cuilibet divino amoreattache, retinacula transeuntium rerum auferunt; ut infimisexpedita curis, liberiori cursu faciem sui Conditoris requirat.Pallium namque idem, quod supra tunica ; ubi ait, Exspoliavime tunica mea., rerum terrestrium implicamenta designans.CAP. xx1. Adiura vos, filiæ Hierusalem, si inveneritis, &c.]Merito languet amore sponsa, cum gladio Spiritus percussa acvulnerata, carnalis amictum cupiditatis exuit; quia quantumin Deo convalescit anima sancta, tantum ad seculi hujusaffectum, quasi debilis eflicitur et infirma. Nec mirandumsi languere dicatur anima perfecta ad ea quæ mundi sunt,cum apostolus eos, qui mundum perfecte reliquerunt, mortuosappellare non dubitet: Mortui enim estis, et vita vestraabscondita est cum Christo in Deo. Et de seipso, Mihimundus crucifixus est, et ego mundo. Fih'æ Hierusalemcives sunt patriæ cælestis, qui partim adhuc peregrinantur interra; partim jam regnant in illa. Verum hoc in loco cumx 2
dicitur, Adjuro vos, filiæ Hierusalem, si inveneritis dilectummeum, ut annuntietis ei, quia amore langueo; illam ejuspartem videtur alloqui, quæ in terris versata, necdum perfecteDominum videre meruit; quem tamen sæpius invenit, cumsuo illum in pectore per amorem recipit. Has ergo filiasHierusalem adjurat sponsa, ut si invenerint dilectum ipsius,nuntient ei quia languet. Nos quippe sumus sponsa hæc,et amica ejusdem Dei et Domini nostri, in quantum ei adhærentes, unus cum eo spiritus efficimur, et cum ætemorumdesideriis accensi, atque ejus, quem nondum videmus, Conditoris nostri faciem suspirantes venimus ad famulos illius, quosangelicam in terris agere vitam credimus, eosque subnixipetimus, ut tempore devotæ suæ orationis, nos quosqueDomino commendent, ac pro nobis interveniant, ut ejusvidere vultum mereamur, hoc est profecto quod agimus, adjurantes filias Hierusalem, ut amoris nostri magnitudinem adDeum referant; et pro ejus videnda gloria, nobis æque, utsibi supernum poscant auxilium. Unde et tale per omniaab eisdem filiabus Hierusalem responsum redditur, quoddevotee fidelium collationi manifeste congruat. Nam sequitur,CAP. XXII. Qualis est dilectus tuus eæ dilecto, &c.] Quodest aperte fratrem fidelem fratri fideli dicere: Obsecro, quiacaritate Redemptoris te fervere comperio, mihi quoque de eoverba facias; me salutari exhortatione confirmes, quatenusmeo in corde caritas eadem ejus beneficiis ac donis augescat.Et quidem jamdudum timorem ejus habere, peccatorum meorum conscius coepi, sed nunc proficiente mentis robore,securior jam factus de venia peccatorum, de caritate ejusaliquid audire delector. Dic/ergo, age, qualis est dilectus tuusex dilecto? hoc est, ex ea parte qua diligi debeat, potiusquam timeri. Hujusmodi verbum habes et in cantico Esaiæ,Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi; et cætera,usque dum ait, Vinea sabaoth, domus Israel; et homo Juda,novellum dilectum. Potest autem dilectus ex dilecto, Filiusex Patre intelligi, sicut lumen de lumine, Deus de Deo, idemrecte creditur et confitetur. Sicut enim una caritas, et unaDeitas Patris et Filii; sic est et una dilectio, Joanne at
testante, qui ait, Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligiteum qui natus est ex eo. Sequitur condigna quaerentibusa parte spousæ responsio.CAP. xxxm. Dilectus meus candidus et rubicundus, &c.] Candidus, quia in came apparens, peccatum non fecit, necinventus est dolus in ore ejus; rubicundus, quia lavit nos apeccatis nostris in sanguine suo. Et bene primo candidus,deinde rubicundus; quia primo sanctus venit in mundum, etpostmodum sua passione cruentus exivit de mundo. Electusex millibus, quia ex omni genere humano'unus Mediator Deiet hominum, per quem mundus reconciliatus, assumptus est,a Deo solus mortalium de ccelo audire dignus fuit, Hic estFilius meus dilectus, in quo mihi complacui; id est, in quonil vitii, quod me offenderet; et omne pondus virtutis, in quogauderem, inveni. Unde bene de illo dicit Ecclesiastes, Virumde mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni.Subaudis, perfecta justitia refulgentem. Hoc enim in hisverbis debere intelligi, subjuncta sententia declarat, qua dicitur: Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus homines rectos,et ipse infinitis miscuerit quæstionibus.Caput ejus aurum optimum.] Dicit apostolus, quia caputmulieris, vir; caput viri, Christus ; caput autem Christi,Deus. Quod videlicet caput, aurum est optimum; quia sicutauro nil pretiosius æstimatur in metallis, ita singularis etsempiterna Dei bonitas jure omnibus, quæ ipse fecit, bonisantecellit.Come ejus elatæ palmarum, &c.] Comæ capitis dilecti,catervae sunt sanctorum, quæ Deo fideli famulatu adhærent.Meritoque elatis palmarum assimilantur ; quia dulcedinemperpetuæ remunerationis expectant. Unde est illud Psalmo..graphi, J ustus ut palma florebit. Merito nigræ quasi corvus' dicuntur ; quia non hanc a sese habere dulcedinem posse, sedab illo sperant accipere, qui ait: Sicut palmeé non potestferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos,nisi in me manseritis. Immo nil ex sese nisi tenebras fuissedeprehendunt, admonente apostolo, Quia fuistis aliquandotenebræ, nunc autem lux in Domino. N ec mirandum est, nosante lavacrum regeneratiönis nigredini esse comparatas corvorum; cum ipsis apostolis jam se sequentibus magistra veritas
dicat: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data darefiliis vestris. . Sed et legislator, videamus an in comis sponsicorvinum aliquid inter elatas deprehenderit palmarum? Conspecta siquidem luce divinæ gloriæ, mox tenebras humanæpravitatis agnovit, ac redarguit, dicens: Dominator Domine,Deus misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, etverus, qui custodis misericordiam in millia, qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Comæ igitur sponsi, id est, cohortes justorum,sicut elatæ sunt palmarum; nigrae, quasi corvus, quia permisericordiam quidem dominatoris ad gaudia victoriæ tendunt,sed per sese cognoscunt. Potest autem hic versiculus, et dehis, qui in coelesti patria suo Conditori aeternaliter adhærent,spiritibus accipi; qui, quo altius gloriam incommutabilis etperpetuae majestatis aspiciunt, eo verius omne quod creatumest, quam sit infirmum ac vile, perpendunt. Apponius, comassponsi, virtutes angelorum interpretatur; et addit, dicens,Elatæ vero palmarum, quas dixit, docuit prædicta ministerianunquam inclinari a sua potentia suoque omcio, sed sempersublimia permanere;.sicut palmarum comæ semper virorisvirtutem tenentes, in sublime elatæ sunt. Julianus de hisita loquitur, Comæ etiam alia comparatione signantur, quatamen et cincinnorum forma fulgorem auri videatur imitari.Comæ ejus, sicut elatæ palmarum, ut crispæ nimirum videantur et rutilæ. Et paulo post, ac si diceret: Divinitati sanctprum ejus, et hominum et angelorum famulantur cohortes,et honorem regis continua laude concelebrant; atque ita suntministerii sui dignitate conspicuae, ut palmarum instar excellant, auri instar refulgeant. Sed tamen adeo illum, cui obsequuntur, intelligunt, ut non solum nil elationis assumant,cæterum præ nimia humilitate fuscæ nigræque videantur.Porro alia translatio, pro elatis palmarum, unum nomenposuit, crines ejus abietis. Et quidem scimus, quod abiesGræce elatis vocatur, et nunquam marcoris infirmitate commutatur. Unde videtur elates hoc loco Graecum esse verbum,non Latinum, hoc est nomen arboris proprium. Quod etiamPlinius Secundus astruere videtur, cum de unguentis scribens,dicit: Est præterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quamalii elatam vocant, quod nos abietem, alii palmam, alii spa
tham. Quibus verbis conjici datur, quod elatæ sunt arbores,similitudinem habentes aliquam palmæ vel abietis, unguentisapte conficiendis. Quas ideo noster interpres elatas palmarum, id est, abietes palmarum dixit, ue vulgare genus abietum,quod ædiüciis et navigiis convenit; sed speciale, quod unguentis aptum est, intelligamus, quod et figuris apte convenit.Comte enim sponsi, unguentorum comparantur arboribus,quod sanctorum catervae, quæ familiariter suo Conditori, velutcomæ capiti adhaerent, virtutum aunt gratia refertae; quibuscum divinæ majestati sedulæ obsequuntur, quasi comæ unguentorum similes caput ornant sponsi. Denique MariaMagdalena. caput Domini nardo perfundens, capillos ejus inmagnæ mysterium devotionis elatis palmarum, id est, aromaticis arboribus similes reddidit.Oculi ejus n'cut columbe auper rivos aquarum.] Quid inoculis sponsi typice debeat intelligi, J oannes aperit, cum seAgnum vidisse commemorans, habentem cornua septem; confestim exponendo adjunxit, Qui sunt septem spiritus, demissiin omnem terram. Septem autem spiritus dicit, septem donaunius ejusdemque Spiritus; quæ Esaias notissimo divinæoperationis ordine distinguit. Quia Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum. Delectatur autem sede illarum mentium, quæ se, instar aquarum viventium, reddunt lucidas;quæ nil sibi sordidum, nil tenebrosum, nil quod non ab omnibus veri amatoribus, immo ab ipsa. veritate; quæ corda scrutatur et renes, probari debeat, inesse patiuntur. Et bene, nonsuper stagna aquarum, sed super, inquit, rivulos aquarum.Si enim requiras quo derivantur, quo fugiant hæ aquæ, proditipse fons vitæ de quo oriuntur, id est, Dominus noster; dequo habent corda electorum, quicquid mundum ac lucifluumhabent. Fiet, inquit, in eo fons aquæ salientis in vitamæternam. Nam qui munditiam quidem, vel sermonis videnturhabere, vel operis, sed ad cælestia regna per eandem munditiam tendere aut dissimulant, aut ignorant; hi profectonon rivulis, ned stagnis adæquantur aquarum. Qui veroapertis in se sordibus locum malignis præbent spiritibus, talesnon aquis mundis, sed volutabris luti magis, quibus suesgaudent, assimilantur. Sues ergo paludibus, columbæ rivulisdelectantur aquarum; quia in pectoribus immundis, aptamspiritus immundi mansionem usurpant. Beati autem mundi
cordé, quoniam ipsi Deum videbunt, et divinorum Charismatumluce replentur.! Quæ videlicet charismata, quia gratis, fidelibuset sola supernæ benevolentiæ causu dantur, apte subditur:Quæ lacte sunt latæ, &c.] Recte etenim lactis nomine, donasupernæ largitionis et pietatis iudicantur; quia nimirummatres, quæ parvulos nutriunt fætus, gratuito eis, ac naturalis causa dilectionis alimentum lactis ministrant. Lacbeergo sunt lotæ columbæ, quibus oculi assimilantur sponsi;quia gratia salvi facti sumus per fidem, et huc non ex nobis;Dei enim donum est. Ita autem hæ columbæ, id est donationes Spiritus, lacte lotæ dicuntur, quæ nunquam sordis aliquid habuerunt; quomodo dicitur a Psalmista: Eloq'uia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatumterræ, purgatum septulum ; cum constet ea nil unquam terrenæpollutionis habuiäse, quod deberet igne purgari. Sic ipse coaeternus Patri Filius, et recte creditur ex Patre natus, et nunquam fuisse non natus, recte, veraciter confitetur et creditur.Et alia hujusmodi habes in scripturis innumera. Quæ etiamcolumbæ juxta fluenta resident plenissima, quia quæcunquecorda ainore virtutum redundant, hæc gratia spiritualis inhabitare libentissime solet, ut ea sublimiori respectu" suæ præsentiæ illustrat, quæ puritate sinceræ intentionis ad cælestiagnaviter tendunt. Si autem in oculis Domini prædicatores verbi ejus intelligere volumus, inveniemus hos sicut columbas ease super rivulos aquarum. Sicut columbas quidem,quia simplices; super rivulos vero aquarum, quia spiritualisunt gratia ditati. Qui per rivulos aquarum sæpe designantur, quia scripturis sanctis, quæ et ipsæ vocabulo'aquarum crebro figurantur, vigilanter intendunt, quibus edocti,facilius insidias diaboli dignoscere ac declinare valeant. Columbae siquidem super rivulos aquarum, non solum propterpotum, vel lavacrum, vel lbci amænitatem ac munditiamresidere solent; sed ea non minus intentione, ut venientisumbram accipitris in aquarum perspicuitate prævidere, acsic imminens ab hoste periculum evadere possint; Cujusfigura naturæ in propatulo est, quia; jugi divinorum'eloquiorum meditatione opus habemus, ut vel facta sanctorum veldicta" legentes, quo nos genere apertae impugnationis antiquus hostis, quibus fraudum machinis debellare ac supplantare conetur, solicita mente persci'utemur. Moxque ubi
futuras ejus insidias perspicimus, unicum nobis refugium for'aniina petræ nostræ, id" est, Dominicæ fidei præsidia intremus,ac signo nos passionis illius defensare studemus. Sed etcavernam maceriae cito volatu petamus, id est, sanctorum, velangelorum, vel hominum crebras pro nobis intercessiones apudmisericordiam pii Conditoris quæramus. Quod cum universisfidelibus, tum illis maxime probatur esse necessarium, quibusnon sui solummodo cura, sed et aliorum gubernandorum atqueerudiendorum est onus impositum. Hæc sunt etenim firmissima ac tutissima. sanctæ ecclesiæ praesidia, propter quæsuperius a Domino audivit, Surge, amica mea, sponsa mea,et veni, columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ. Bene autem de eisdem columbis, id est, spiritualibusverbi ministris dicitur, Quæ lacte sunt latæ, et resident juxtafluenta plenissima; ut primo omnium lavacro baptismi esserecreati insinuent; quod non absurde vocabulo lactis exprimitur; quia inter ea connumerantur sacramenta, quibusinfantia sanctæ ecclesiæ, vel nasci consuevit, vel nutriri. Siquid autem inter rivulos aquarum et fluenta plenissima distare credimus, potest in rivulis aquarum, eruditio Testamentiveteris accipi; cujus cultores veraciter Deo dicere noverunt,Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Videlicet ne insidiis aeriarum potestatum, quasi accipitrum unguibus, rapiantur; Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos; quoniamapud te est fons vitæ. Potest in fluentis plenissimis perfectiodoctrinæ evangelicæ non inconvenienter intelligi ; cujus tantaest plenitudo, ut nulla major in hac duntaxat vita commorantibus esse possit. Quæ ab alterutro distinguens evangelista dicebat, Quia; lex per Moysen data est; gratia et veritasper Jesum Christum facta est. Et quoniam utriusque Testamenti scientia doctoribus veritatis concessa est, recte oculiDomini, sicut columbæ, dicuntur super rivulos aquarum, quælacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.LIBER QUINTUS.Gem illius sicut areolæ aromatum, 850.] Sicut in labiisDomini verba, quæ loquebatur, ita in genis ipsa modesta
pietas simul, et severitas vultus ejus exprimitur. Si enim depuro homine recte dici potuit, Sapientia hominis lucet invultu ejus; quanto magis in vultu illius hominis qui estDei virtus et Dei sapientia bene considerantibus, et summavirtutis et sapientiæ refulgebat? Genæ, inquit, illius sicutareolæ aromatum consitae a pigmentariis. Quomodo enimareolæ aromatum decenter atque ordinate compositæ, magnam spectantibus et odoris et aspectus sui gratiam præstant, ita. apparens in homine mediator Dei et hominumvirtutum sive doctrinæ suæ dulcedine præsentes illustrabat, et fama ad 5e pertrahebat absentes. Pigmentariosautem, a quibus hæ sunt amolæ consitæ, prophetas etapostolos intellige, qui ejus non solum sermones, sed etmores sacris indidere paginis concordi prorsus relatione; hifutura incamationia ejus arcana, illi facta narrantes. Credoad speciem genarum ejus referendum, quod exultavit inspiritu, parvulorum fidei congratulans; quod dolebat auperduritia cordis infidelium, quod resuscitatums Lazarum gaudebat propter discipulos, ut crederent, quod flentes sorores,sive amicos ejus intuens, flevit et turbavit semetipsum, quodimminente passione cæpit contristari, et mæstus esse, quodnullum yisui vel supervacuis verbis tempus indulgebat, quodnon secundum visionem oculorum judicabat, nequg auditumaurium arguebat, quod sicut ovis ad occisionem ductus est,et quasi agnus coram tondente, sic non aperuit os suum.Labia autem illius, lilia diatillantia myrrham primam. Lilia,quia claritatem cælestia regni promittunt; distillantia myrrham primam, quia per contemptum voluptatum præsentiumad hanc perveniendum esse praedicant. Exinde, inquit, cæpit Jesus praedicare et dicere, Pænitentiam agite, appropinquabit enim regnum cælorum. Item labia illius, lilia, quiacandore nos sanctitatis renitescere jubet; distillantia myrrham primam, quia propter hanc conservandam, quicquidadversi occurrerit, fortiter nos sustinere præcipit. —Lilia præferebat in labiis,,cum auditores suos, pauperes spiritu, mites,lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, et pacificos esse docebat. Hisque singulis mercedem perpetuæ beatitudinis repromittebat; addidit, Liliis,et myrrham; cum continuo subjunxit, Beati qui persecu
tionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum estregnum coelorum. Item labia illius, ut lilia renitebant, cumin una eademque persona, verum se Deum, verum docebat' esse et hominem. Aureus quippe color, qui erat intus, veritati divinitatis, quæ erat in Christo, decenter aptatur, maxime quia trifarius est, quasi unam ac non discretam ejusdemsanctæ Trinitatis gloriam figurat. Candor vero exteriorassumptæ humanitatis munditiam competenter, et sanctimoniam designat. Sed et eadem labia myrrham distillabantprimam, cum se divinitate semper impassibilem in homine,quem assumpserat, vincula, verbera, sputa, opprobria, mortem esse passurum prædicebat. Labia ergo illius, liliorum etspeciem imitantur et odorem, cum dicit, Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis auis, et tunc reddetunicuique secundum opus ejus. Distillant myrrham primam,cum dicit, Primum autem oportet illum pati, et reprobari ageneratione hac.Mama gins tornatiles aureæ, &c.] Ordinate post labia manus,id est, opera, post verba laudat ecclesia sui Redemptoris; quiaquæ verbis docuit, virtutibus credenda esse monstravit. Hincest enim quod, docente illo in monte, admiratæ sunt quidemturbæ super doctrina ejus. Sed ut admirationem fides sequeretur, descendens de monte, leprosum petentem solo manus attactu mundavit. Hinc etiam est, quod admirantes facta ejus,cives ipsius dicebant, Unde huic sapientia et virtutes? sapientia quippe ad labia, virtutes refemntur ad manus. Bene autemmanus illius tornatiles esse perhibet, ut et facilem ei potentiamet inenarrabilem agendi scientiam inesse designet. Constatenim, quia bornatura cæteris est promptior atque inenarrabiliorartibus. Nam qui in ascia, vel scalpello, vel bipenne, vel malleooperatur, et laboriosius multo operatur, et crebra appositionenormæ ac solerti circumspectione oculorum, ne turtum faciat,indiget. At qui in circino tomat, non extrinseca eget regula:sed in seipso, quo utitur ferramento, directionem sui conservare valet operis. Manus ergo Domini tornatiles sunt; quiain promptu habet facere quæ vult, quia dicit et fiunt. Denique dixit, Tolle grabatum tuum, et ambula. N ec mora, surgenssustulit grabatum suum, et ambulabat, qui duos de quadraginta annos paralyticus jacuerat. Tornatiles sunt manus
illius, quia in se 'omnem justitiæ regulam tenet. Non autemut nostra paupertas, necesse habet in sacris discere literis,ne opus suum a vero deviet. Denjque dictum est de eo,Unde hic literas scit, cum non didicerit? Inde autem sciebat, quia ipse erat literis et lege antiquior, imo ipsius legislatoris judex. Tornatiles, inquit, aureæ plenæ hyacinthia. Inauro namque, quod metallis omnibus supereminet, divinitatisexcellentiam significari, crebra expositione patuit. Manusergo ejus aureæ, quod virtutes, quas in homine gessit, divinitus esse patratas nemo fidelis ignorat. Quæ recte etiamplenæ hyacinthis esse refemntur, quia nimirum ad spem noscoelestium, atque amorem excitant. Hyacinthus quippegemma est aerei coloris. In manibus tomatilihns habetDominus hyacinthos; ut videlicet vasa electionis, quæ præparat in gloriam, hujusmodi gemmis adomet ; hoc est, cordaelectorum suorum, supernæ gloriæ desiderio et expectationelætifxcet. Quod si in hyacinthis pigmenta hujus nominisdesignata accipimus, neque hoc a congrua veritatis significatione abhorret. Est enim hyacinthus pigmentum colorispurpurei atque odoris jocundi. Unde poeta, pretiosa quæque in exemplum amoris congerens, addit: Munera aunt,lauri, et suave rubens hyacinthus. Et manus Domini purpureis erant floribus plenæ, quia moriturus pro vita nostra,has in clavorum fixione cruoris proprii rubore perfudit. Sedgemmas potius hoc in loco nomine hyacinthorum, quam flaresesse intelligendas docet alia translatio, quæ dicit: Manusillius tornatilis. aurea plena tharsis. Tharsis namque apud Hebræos nomen lapidis est, qui apud nos Chalcedonius vocatur.Venter ejus eburneus, &c.] Venter fragilissimum in membris nostris locum tenet, quia nimirum et ossibus, quibusmuniatur, caret; et ilia, quorum omne vulnus periculosum est,,suo receptaculo complectitur. Ebur autem 08 est elephantis,quod nimiæ castitatis animal et frigidi sanguinis esse ferunt.Unde et mors ejus a dracone crebris appetitur insidiis, utpotequi ardentia sua viscera potatu ejus sanguine refrigeraredesideret. Sapphyrus autem lapis, cujus coloris sit, testaturhistoria sacra, quæ dicit, Et viderunt Deum Israel sub pedibus ejus, quasi opus lapidis sapphyri, et quasi cælum cumserenum sit. Venter ergo dilecti, fragilitatem humanitatis
ejus, qua nobis conformis erat, insinuat. Ebur decoremcastitatis, qua a corruptione peccati carnis immunis in carnepermansit, indicat. Sapphyri, sublimitatem virtutum cælestium, quibus in carne fulgebat, exprimunt. Venter, inquit,eburneus ejus, distinctus sapphyris. Ac si aperte dicat, Fragilitas quidem in illo substantiæ mortalis vera erit; sed hæclasciviæ mortalitatis funditus expers, divinorum potius opemmsplendida clarescet insignibus. Et pulchre ventrem ejustotum quidem eburneum, non autem totum sapphyris vestitum, sed distinctum esse sapphyris dixit, ita ut partim ebur,partim appareant sapphyri. Eburneus quippe venter eratejus; quia fragilitas, quam induerat, peccato omni carebat;ita ut non amplius in ea, quam in osse mortui elephantisvitiosi ardoris posset inveniri. Distinctus erat sapphyris, quiainter passiones assumptæ humanitatis promovebat crebra.indicia perpetuæ divinitatis. Ad fragilitatem namque humanitatis pertinet ipsum, quod parvulus natus est nobis; adpotentiam divinitatis, quod de virgine natus est; eademquenativitas angelicis est prædicata vocibus, et celebrata mysteriis. Ad potentiam divinitatis, quod indicio stellæ monstratur, adorandus a magis ; ad fragilitatem humanitatis, quodinsidiis perfidi regis patria fugatur. Ad fragilitatem humanitatis, quod duci et tentari a diabolo potuit; ad poþentiamdivinitatis, quod, illo victo ac repulso, ministeriis honoraturangelicis. Ad fragilitatem humanitatis, quod aquam 3. Samritana muliere postulat; ad potentiam divinitatis, quod eidemfontem aquæ vivæ se dare posse testatur. Ad fragilitatemhumanitatis, quod fatigatur ex itinere ; ad potentiam divinitatis, 'quod se sequentibus requiem pollicetur æternam. Adfragilitatem humanitatis, quod in navi dormit; ad potentiamdivinitatis, quia excitatus ventis et mari imperat. Ad fragilitatem humanitatis, quod crucifixus est et mortuus; ad potentiam divinitatis, quod ejus mortem elementa cum terregtribusetiam tremuere cælestia. Ad fragilitatem humanitatis, quodconditus aromatibus, ac sepultus est ; ad potentiam divinitatis, quad surrexit et ascendit in coelos. Ad fragilitatempertinet humanitatis, quod Esaias ait: Non est species ei,neque decor, et vidimus eum despectum. Et paulo post: Etquasi absconditus vultus ejus, et despectus; unde nec repu
tavimus eum. Ad potentiam divinitatis, quod ait Joannes:Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenumgratiæ et veritatis. Distinctus est ergo sapphyris venterChristi eburneus, quia immaculata et incontaminabilis ejusincarnatio, frequentibus refulsit miraculis divinæ celsitudinis.Notandum enim, quod de sapphyrino colore scriptura ait, quiatalis sit speciei, quale cælum, cum serenum sit. Nomineautem cæli sereni, sublimitas divinæ majestatis non incongruefiguratur, Psalmista attestante, qui incarnationem ejusdemRedemptoris nostri describens ait: A summo coelo egressiogjus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Hoc est enimquod ipse discipulis de se ait: Et credidistis, quia a Deoexivi; exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquomundum, et vado ad Patrem. Sed et ipsa. sponsa in ventredilecti sui eburneo, sapphyri speciem vidit, eum primi suipastoris voce dixit, Tu es Christus, filius Dei vivi. Quianimirum in Filio hominis sancto, innocente, impolluto, segregata a peccatis, puram divinitatis plenitudinem cognovit.Crura illius columnæ marmoreae, ga] Crumm Dominivocabulo; itinera incarnationis ejus, quibus ad nostram veniresalutem dignatus est, insinuantur. Quæ bene columnis marmoreis conferuntur, quia et fortia sunt et recta. Quid enimmarmore fortius? quid est columna directius? Annon firmitatem marmoris in cruribus ejus conspexit Psalmista, cumait: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo;exultavit ut gigas ad currendam viam? et cætera. Annonet rectitudinem vidit columnarum, cum rursus idem dixit,Justus Dominus in omnibus viis suis? Hinc est enim, quodi110 in cruce posito, nequaquam ejus crura, tametsi permittente praeside, frangi, sicut nec scindi vestimenta potuerunt.Mansit quippe tunica intemerata, ut ecclesiæ, quæ est vestisipsius electa, non habens maculam aut rugam, nunquam violanda unitas signaretur. Mansere crura intacta, ut mysteriumadventus ejus in carne, sacrosanctum et inviolabile, omnimalleo pravi dogmatis perduret. Pilatus namque os malleatoris interpretatur. Sed malleus, licet impius ore hæreticoferire disponat, stant columnæ marmoreæ, qui ictum ferientisfirmissime repellant. Insana licet doctrina, insanum quid deDomino dicat, stat evangelica veritas, quæ vincat. De quibus
columnis apte subinfertur, Quæ fundatae sunt super basesaureas. Bases quippe aureæ, ipsa sunt consilia divinæ provisionis, quibus aeternaliter ante secula dispositum est omnequod temporaliter in seculo crearetur ; in quibus et ipsa Salvatoris nostri incarnatio, et nostra in illo salus prædestinataest, teste apostolo qui ait: Sicut elegit nos in ipso ante mundiconstitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectuejus in caritate. Et apostolus Petrus redemptos esse nosdicit pretioso sanguine, quasi Agni immaculati et incontaminati Jesu Christi ; et præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus. Fundatæsunt ergo super bases ejus aureas columnæ marmoreæ, quibus crura Domini comparantur ; quia cuncta Salvutoris nostrivestigia, quibus vel ad terras de coelo venire, vel in terris conversari, vel post terras ad inferos descendere, vel post inferosde sepulchro resurgere, atque ad coelos redire voluit, firmasunt ut marmora, recta sunt ut cælum potentia, ut columnæad regulam sunt divinæ praeceptionis ordinata, ut fundatasuper bases aureas. De quibus videlicet basibus ipse ait:Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater,ipse mihi mandatum dedit, quid dicam, quid loquar. Et sivis scire quare sint aureæ bases, audi sequentia: Et scio, quiamandatum ejus, vita aeterna est.Species qius ut Libani, &c.] Quid, inquit, amplius singulamembra ejus describere laborem? totum in brevi comprehendam. Quomodo Libanus mons Phoenicis famosus estaltitudine atque amplitudine insignis, ita Dominus nosteromnibus, qui de terra orti sunt, jure gratiæ sublimioris antecellit. Sicut idem mons, nobilium est ferax arborum, ita illeomnes sanctos suo præsidio, ne ad ima defluant, extollit, atquein se radicatos, ne a ventis tentationum concuti valeant, conservat. Ut cedrorum pulchritudini, fortitudini, sublimitati,atque odori omne sylvarum decus cedit; sic dilectus meus,speciosus forma præ filiis hominum, diffusa. est gratia inlabiis ejus, propterea benedixit ei Deus in æternum, et cæteraquæ de illo sequens psalmus modum et consortium ejus multum transcendentia describit. Et notandum, quod idemdilectus et Libano, qui ligna insignia gignit, et cedro, quaminter alia ligna. Libanus ipse gignit, assimilatur, quasi unus
idemque ligna gignat ac portet, et inter ligna gignatur, atquea seipso portetur. Dominus etenim noster Jesus Christus,cum omnes electos ab initio mundi, usque ad finem suægratia divinitatis ad vitam gignat, nutriat, ferat sese quoqueinter homines, quando voluit, hominem fecit, et ipsum hominem gratia sui Spiritus, tametsi longe altius cæteris, implevit.Siquidem de illis dictum est, Unicuique autem nostrum data.est gratia secundum mensuram donationis Christi. De ipsoautem, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Paterenim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Electus estergo Dominus, ut cedri species, quia. nemus omne sanctæecclesiæ, in qua natus est, unica ac singulari dignitate transcendit. Species ejus ut Libani, qui inter ligna eximia profert et cedrum; quia inter electos suos se etiam ipsum,qualem voluit hominem, quasi lignum vitæ in medio paradisicreavit, veluti si quis pingendi artifex se quoque inter aliossuo ordine coloribus, quibus convenerit, depingat, aut historicus quilibet de multis multa referens; verbigratia,1egiferMoyses, aut evangelista Joannes, de se quoque suo loco, quæsint memoriæ digna, describat. Ita enim mons candoris,(quod Libani nomen sonat,) id est, Redemptor noster interinnumera ligna fructifera, quæ nomen Domini laudaturaproferebat, protulit etiam cedrum, excellentius nimirumlignum cæteris, id est, semetipsum; qui non solum laudaretnomen Domini, sed et ipse benedictus veniret in nomineDomini.Guttur illius suavissimum, &c.] Si in labiis Domini, supraubi dictum est, Labia illius, lilia lucidissima, oris illius verba.accipimus; quid in gutture ejus suavissime, nisi interdumeorundem verborum saporem intelligere debemus? Multienim legentes, vel audientes, possunt verba Domini dicere,possunt facillime fidei mysteria perscrutari; sed pauci admodum inveniuntur, qui hæc, quam dulciter sapiant, veraciter incordis palato sentiant. Unde in eximia sanctorum laudedictum est, Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt,et justitia tua exultabunt. Eorum namque est de Dei exultare justitia, qui abundantiam suavitatis ejus consueruntamore interno gustare, et hujus memoriam proximis quoquepraedicando eructare. Nam qui suavitatem ejus necdum
libare didicit, necesse est de justitia judiciorum ejus magisquam exultent, metuat. Denique Petrus memoriam nobisabundantissime suavitatis Domini, quam bene gustaverat,eructans ait: Rationabile, et sine dolo lac concupiscite, ut inca crescatis in salutem; si tamen gustastis quam dulcis estDominus. Item quia per guttur ad labia flatus vitalis, ut«loqui valeat, perducitur, sicut in labiis Domini ea quæ dicebatverba; sic in gutture potest aptissime ipsa interna ac occultadispositio pietatis ejus ac benignitatis, qua factum est, ut forasnobis loqueretur, intelligi. Ait quippe Paulus, Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ntabnegantes impietatem et secularia desideria, sobrie et justeet pie vivamus in hoc seculo, expectantes beatam spem, el;adventum gloriæ magni Dei. Cum autem dedit nobis spemadventus gloriæ magni Dei, jam labia erunt ejus ut lilia.Cum erudivit nos, abnegantes impietatem et secularia desideria, sobrie, et juste et pie vivamus, eadem ejus labia distillantia myrrham primam. At æterna illa gratia, quæ in hancnobis promissionem vel eruditionem, quando voluit, apparuit,ipsa est guttur illius merito nobis suavissimum; utpote quinil absque ea. dulcedinis habere queamus. Denique dilectusipse, quid gutturis sui suavitas non solum in voce loquelari,sed et in ipso flatu valeat," ostendit; cum post resurrectionemapparens discipulis, primis videlicet sponsæ suæ membrisinflavit, et dixit eis, Accipite Spiritum Sanctum. Et totus,inquit, desiderabilis." Totus Christus, Deus est et homo, idest, verbum, anima, et caro. Et totus est desiderabilis, quianon solum. de incommutabili majestate perpetuæ divinitatis,verum etiam de clarificata substantia assumptæ humanitatisaccipiendum est quod ait'apostolus Petrus, In quem desiderant angeli prospicere. Amplius aliquid dicam, Totus eratdesiderabilis, etiam ante clarificationem humanitatis. Totuserat desiderabilis ab ipso mox initio conceptionis, usque adtriumphum passionis. Desiderabilis genitrici, cum ait: Ecceancilla Domini, fiat mihi Secundum verbum tuum. Desiderabilis beato ventri, qui portavit. Desiderabilis uberibus,quæ eum lactaverunt. Desiderabilis angelis, qui hymnummox nato dicebant. Desidcrabilis pastoribus, qui viso eoglorificabant ct laudabant Deum. Desiderabilis magis, quivon.. 1x. ï
ad quærendum eum, ab oriente venientes, ubi inveniremeruerunt, oblatis muneribus adoraverunt. DesiderabilisSimeoni seni, qui promissam sibi visionem nativitatis ejus,ad ultimam usque præstolans ætatem, ubi accepit eum inulnas suas, benedixit Deum, mortemque laetatus aspexit.Desiderabilis Annæ prophetissæ, quæ et ipsa, visa ejus nativitate, debitas confessionis suæ laudes Domino reddebat. Desiderabilis omnibué, qui eum in templo duodennem interSeniores ac magistros cælesti sapientia mirandum cernebant.Desiderabilis discipulis, cum vocantem 'eum citissime, relictisquæ habebant omnibus, sequebantur. Desiderabilis eisdem,bum dicebant, Domine, ad quem ibimus? tu verba vitææternæ habes. Desiderabilis omni populo et publicanis, quiaudientes verbum illius justificaverunt Deum. Desiderabilisin monte Petra, cum dicit : Domine, bonum' est nos hic esse.Desiderabilis in cruce latroni, cum precaretur, Domine, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Nec tantumdesiderabilis est eis, qui eum in carne videntes, dilexerunt;vemm etiam illis, de quibus ipse discipulis: Multi, inquit,prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt ; et audire quæ auditis, et non audierunt. Et nobis, quipost ascensionem ejus ad caelos, nati in mundo communecum prioribus sanctis promissum ipsius habemus, dicentis:Si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum; ut ubi sim ego, et vos sitis.Talis est dilectus meus, &c.] Quanto devotius ecclesia siveanima quæque sancta diligit Deum, tanto familiarius habetamicum Deum. Nam qui adhuc præ infirmitate mentis, siveconscientia peccati, timore servili divina mandata custodit,talis eum necesse est magis Domini quam patris vel amiciloco vocet; quia necdum ad apostolicam illam perfectionemattingere potuit, qua. audire mereatur, Vos autem dixi amicos ; quia omnia quæcunque audivi a Patre meo, nota fecivobis. Sed et Abraham merito præcipuæ fidei et dilectionis,amicus Dei appellatus est. Et Döminus loquitur ad Moysen, quomodo loqui solet homo ad amicum suum. Auditaautem qualitate dilecti, de qua requisierant filiæ Hierusalem,-addunt aliam quæstionem, subdenda:Quo abiit dilectus tuus, €01] Pro decore enim caminis,
variantur personæ colloquendum. Cæterum eandem Christiecclesiam, quæ sponsae vocabulo exprimitur, designant filiæHierusalem. Quæ idcirco filiarum Hierusalem, sive Sionnomine censetur, quia ex multis constat animabus, quæ deoæleati illa civitate, quae est mater omnium nostrum, originemducit. Ob id vero sponsa, vel soror, vel amica, vel hujusmodi vocatur, ut una esse, nec divisa, quamvis longe latequediffusa per orbem, signetur. Et varietas confabulantium interae personarum de sponso, ipsa est, ut supra diximus, jucundailla. fidelium Christi collatio, qua se alterutrum ad ejus concitant amorem. Adjumverat filias Hierusalem sponsa, ut siinvenirent dilectum ipsius, nuntiarent ei, quod ipsa ejus amorelangueret. Quia nimirum commune est gaudium totiuscatholica: ecclesiæ, ut omnes electi pro ejus statu Domjnumprecentur. Quæsierant Gliæ Hierusalem a sponsa, qualisesset dilectus ipsius; quia non nisi in unitate catholica fide:Christi, et disci debet, et doceri. Audientesque formam ejus,quam obnixe petebant, adjiciunt etiam, quo abierit ipse,requirere; quia et hoc in unitate sanctæ ecclesiæ disci oportet, in qualium corde potissimum, et in quo genere conversationis Dominus soleat inveniri. Cum ergo convenientesadinvicem facimus de Domino pura intentione sermonem, etomnes sumus filiæ Hierusalem, quotquot ad superna perfecteluspiramus, atque 1n turis peregrinari, ac patriam nos haberein cælis veraciter profitemur. Et tamen quisque nostrum rectecum sponsa: Christi se loqui, et ab ea responsum petere dicitur, cum hoc solicite prævidet, ne aliud quid loqui vel audire: fratre velit, quam quod .catholicæ pacis regula dictat. Pulcherrima autem mulierum, ecclesia nuncupatur; quia licetmulta sit pulchritudo ecclesiarum Christi per orbem, quasimulierum spirituali flore fæwndm'um, quanto amplior estpulchritudo totius ejusdnm catholicae, quæ ex omnibus illis,velut membris suis, unn completur. Absit enim, ut muliereshoc loco, vel hæreticorum, vel schismaticorum, vel gentilium,vel J udæorum errantium synagogas accipiamus. Non enimpotest sponsa Christi illarum pulcherrima mulierum dici,quæ nil veræ pulchritudinis habena probantur. Sed mulieressunt ecclesiæ pulchræ Ephesi, Smyrnae, Pergami, Thyatiræ,Sardis, Philadelphiae, L-aodiceæ, .et innumerae hqjusmodi,Y 2
totum Deo consecratæ per orbem, quarum pulcherrima juredicitur una ipsa, quae ex omnibus constat.Quo abiit dilectus tuus, iyc. ?] Abire autem et declinare dilectus dicitur, non quod eos quos jam acquisierat, unquam Dominus relinquat, atque alios acquirere pergat ; sed quia divinæpotentia naturæ ubique præsens adesse potest, sic et ad aliossibi sociandos, cum vult, abit, aut declinat, ut nihilominuseos, quos ad se jam collegerat, incepta gratia conservet;juxta hoc quod Moysi dicit, Congrega mihi septuaginta virosde senibus Israel, quos tu nosti, quod senes populi sunt acmagistri ; et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis. Non quia Moysi datamsemel gratiam minuerit, sed quia ipsius gratiæ, quam habebat, eos participes fecerit. Exemplo flammæ ignis, ex quacum candelam accendis, et ipsam luce inflammas, et ea dequa accendis, flamma integra permanet. Potest et ita recteintelligi, quod abeat dilectus, declinetque ad tempus absponsa, cum desiderantibus nobis amore illius, usque adlachrymarum effusionem inflammari, fixa et indeclinabili intentione, munus orationis implere, totam mentem a concupiscentiis carnalibus ad æterna transferre, non semper ad votumdesiderata concedit. Merito ergo requirimus ab eis, quosscire arbitramur, quosque tali quæstu dignos arbitramur, quoabierit, quove declinaverit Dominus; cupientes illorum nobispræsentiam demonstrari, qui majoribus virtutum ac puræmentis indiciis, divinam in se esse gratiam prodant, quatenuset ipsi horum exemplis" atque alloquio instructi, in amoremdilecti nostri magis magisque proficere mereamur. Et benedicunt, Et quæremus eum tecum; quia quæcunque sine consortio sanctæ ecclesiæ Christum quærere conatur anima, nonhæc jam inter filias Hierusalem, sed inter illas jure deputa.bitur, de quibus mater sancti Samuelis typum tenens ecclesiæ, spernenti se synagoga: pontifici dicit: Ne reputes ancillam tuam, quasi unam de filiabus Beliab.IN CAP. VI.-. Dilectus mem- descendit in hortum suum, &c.] Jam notumest, quid sit hortus dilecti. Ipse enim dixit, Hortus conclusus, soror mea sponsa. Hortus quippe ejus est ecclesia;
hortus ejus est anima quæque electa. Et bene cuin dixisset,Dilectus méus descendit in hortum; addidit suum, id est,quem ipse fecit, ipse excoluit, ipse virtutum pigmentis consevit, ipse fonte gratiæ suæ, ne deficeret, rigavit; ipse murocustodiæ suæ, ne ab exteris profanaretur, conclusit. Hicest de quo ipse ait: Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, etfactum est in arborem magnam, et volucres cæli requieveruntin ramis ejus. Granum quippe sinapis, verbum est evangeliihumile in facie, fervens in virtute; quod accipiens a Patreipse Deus et homo seminavit in ecclesiam suam, tantumqueei incrementi dedit, ut instar arboris eximiæ, latissime perorbem ramos fidei ac virtutum protenderet; in quibus etiamangelici spiritus humanæ salvationi congauderent, et sibiauctam requiem, cæli cives revocatis ad superna terrigeniscrederent. Neque enim frustra idem dilectus in horto comprehendi passurus, in horto crucifigi, in horto sepeliri, inhorto victor a mortuis resurgere. Hortulanus voluit ab ea,quæ prima gloriam resurrectionis ejus videre meruit Maria,credi; quia in ipso suo horto, videlicet ecclesia, inter aliadivinorum charismatum sata, etiam virtutem patientiae in hacvita. contemptione mortis, ad terminandam hanc vitam spebeatæ quietis post resolutionem corporis, desiderium beatæimmortalitatis in receptione corporis plantare curavit. Etapte quidem descendisse in hortum suum, non autem intrassedicitur. Est enim locus dilecti in sublimi, quia in altis habi—tat, et humilia respicit. Est locus horti in humili, in con,anle lachrymarum. Sed qui in illum ab alto descendit, ipseascensus in corde ejus disposuit, quibus in locum supemæ'felicitatis posset pervenire. Unde recte de eodem horto, idest, ecclesia, supra dicitur: Quæ est ista quæ ascendit perdesertum, sicut virgula fumi ex aromatibus? Mira ergo dispensatio supernae pietatis, quod descendere Dominus in ecclesiam, et ascendere ad Dominum ecclesia perhibetur. Descendit enim ad nos gratia divina desursum, quæ nos adjutosascendere faciat sursum. Quod mystice 'signabat in Exodo,quando Dominus descendit in montem Sinai, et Moyses ascendit. Ascendit qnippe iste, ut profectum virtutum caperet ;descendit ille, ut donaret. Cum ergo dixisset, Dilectus meus
descendit in hortum suum; addit etiam qualiter sit idemhortus constitutus, qua fruge fæcundus, cum protinus subdit,Ad areolam aromatis. Areola namque aromatis, est mensfidelium, quæ disciplina rectæ fidei edocta, quasi æquis estlateribus hinc inde composita, et ut fossorio solerti reversacreberrime, et a supervacuis est expurgata graminibus; quianimirum solicits se consideratione perspicit, et sedula cogitatione satagit, ne quid in se profanum, ne quid immundum, ne quid satis salutaribus contrarium, cælestis Agricolareperiat; dignamque se reddere contendit, in qua dilectusipsius, sator videlicet justitiæ, aromata virtutum, et propitiussua gratia plantet; et frequenti suo subsidio, ne unquamarescunt, irriget. Quæ pulcherrime suum cæleste desiderium, in capite quadragesimi primi Psalmi, juxta Hebraicamduntaxat veritatem depromit, dicens: Sicut areola præparataest 'ad irrigationes aquamm, sic præparata est anima mea adte, Deus. Descendens autem in hortum suum vel ad areolamaromatis Dominus, quid ibi gerat, ostenditur, cum subinfertur:Ut pascatur in hortis, &c.] Pascitur autem in hortis, quiapiis sanctorum laboribus delectatur. Paacitur in hortis, quiaejus nimirum sunt membra illi, quibus justitiæ fructus fiunt.Et non solum de carnali, sed etiam de spirituali debet eleemosyna. intelligi, quod in judicio dicturum se esse prædixit,Quamdiu fecistis uni de'his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Colligit lilia, cum ad perfectum candorem meritorumpervenientes justos ex hac vita educit, atque ad cælestiaregna perducit. Quæ etiam duos versiculos in sequentiimmensae caritatis stimulo plenius exaggerat, addendo :Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, &c.] Ego dilecto meogratam pastionem in areolis aromatum, id est, mundis fidelium oordibus praeparo; et dilectus meus mihi, qui pnsciturinter sancta desideri; mentium castarum, hanc suæ gratiævicem rependit, ut eadem fidelium suorum, quos educavit,desideria compleat. Complevit autem ea. decerpendo eos dehoc paradiso sacræ voluptatis, atque ad cælestium mansionum secretaria congregando, ubi ante conspectum gloriæipsius æterna carnis et spiritus immortalitate, quasi geminaspecie liliorum, id est, aurosa pariter et candente refulgeant,
et velut suavissimum de se odorem, famam virtutum auarumimmarcessibilem per omnes patriæ perennis accolas spargunt.Hactenus sanctæ ecclesiæ vox est, quaerentis ac laudantisDominum suum, et vultum ejus videre desiderantis. Verumquia ipse suis amatoribus nunquam abesse potest, sed ubiduo vel tres congregati fuerint in nomine ejus, ibi est ipse inmedio eorum ; immo et si unus e suis inter leones inclusus,si in profundo maris detentus, si ventre ceti septus, a cæterissegregatur mortalibus, ibi est cum illo. Sequitur vox ejus,quae quæsiboribus suis de se sermocinantibus, sese semperaffuisse, et quæ loquebantur, se audisse declarat, devotionemque erga se illorum digna laudatione remunerat, dicens :Pulchra es, amica mea, suavis et decora, &c.] Hierusalemdicitur visio pacis, quo nomine solet habitatio patriæ cælestis,quam pax summa possidet, creberrime signari. Pulchra es,amica sponsi, suavis et decora, sicut Hierusalem. Ecclesiavel anima. quæque sancta, portio videlicet ecclesiæ, quæ integritate mundæ operationis, suavitate divinæ laudationis, dulcedine mutuæ dilectionis, statim supemæ civitatis imitator,suavis est et decora, sicut Hierusalem in eisdem quibus loqui...tur Esaias, Sicut cæli novi et terra nova., quæ ego stare faciocoram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum. Quæetiam est terribilis, ut castrorum acies ordinata, cum fixaintentione puræ orationis, omnem a se incursum dæmoniacirepellit exercitus, cum frequenti prædicatione verbi cælestis,cuncta erratici dogmatis arma confringit, cum continuis bonorum operum exemplis etiam pravos falsorum fidelium moresae vitam redarguit, atque ad tramitem veritatis reducit. Terribilis est ecclesia, ut castrorum acies ordinata, cum quisque,fidelis in ea vocatione, qua vocatus est, permanet, cum rectores doctrinæ salutaris, ac perfectæ operationis formam subditis tribuunt, cum continentes ab omni se inquinamentocarnis ac spiritus mundant, perüdentes sanctificationem intimore Domini, cum conjugati ita fruuntur hoc mundo, utsedula eleemosynarum largitione futuri sibi seculi præmiacomparare non negligunt. Hac ctenim trina personarumfidelium distantia consistere ecclesiam docet propheta, cumtres solum vims in tempore vindictæ cælestis, Noe scilicet etDaniel, et Job asserit liberandos. Et cum hæ suum gradum
singulæ intemeiatum custodierint, ordinatam nimirum castrorum aciém monstrant, et ob id insuperabilem cunctishostibus Christi sponsam reddunt. Ita anima quæque perfecta, cum ita virtutibus operam dat, ut nullum in eis vitiislocum relinquat, terribilis profecto hostibus, ut castrorumacies ordinata persistit. Nam si ita, verbi gratia, continentiaestudet, ut virtutem humilitatis non teneat; aut si sic. eleemoSynarum opera exercet, ut a superfluæ locutionis culpa linguain non refrænet; aut ita orationibus crebris insistit, utafi'ectum dilectionis proximis impendere dissimulet; talisnimirum anima minus est terribilis hostibus, quia virtutumsuarum castra minus perfecte ordinavit; quæ ex parte fidemfirmiter disposuit, 'sed ex parte reliquit inertia. Verum quiauna eademque ecclesia Christi, partim jam cum suo regegaudet in cælo, partim adhuc pro illo militat in mundo,potest hoc quod ait, Pulchra es, amica , mea, suavis et decora,sicut Hierusalem; de illa ejus parte intelligi, quæ confectosuo certamine, et cursu consummato, coronam justitiæ jampercepit. Quod vero subdidit, Terribilis ut castrorum aciesordinata, de eis convenienter accipi, qui adhuc corpore retenti, insidianti circum se adversario in modum leonis rugientis, forti fide resistunt. Item pulchra est ecclesia, suavisét decora, sicut Hierusalem, in his quæ spiritualiter, ac Deodigne ipsa intus operatur. Terribilis est, ut castrorum aciesordinata; quia spirituale suum imperium totovorbe dilatare,repugnantibus etiam seculi potestatibus contendit. Et quidem Romanorum quondam, sive Græcorum, vel aliarum gentium imperium, ut castrorum erat acies ordinatum; quiamagna nimirum mundum virtute premebat. Sed suave acdecorum, sicut Hierusalem non erat, quia vitæ pacis gaudiasperare vel imitari nesciebat. At vero’ecclesia et pulchraest, et suavis et decora, sicut Hierusalem; quia cælestem interris agere vitam consuevit. Et terribilis, ut castrorum aciesordinata; quia barbaros etiam diversarum nationum animosac mores ad suum ritum trahere satagit. Quæ tamen, quianecdum faciem sui dilecti quam maxime quærit, cernere meretur, subsequenter audit: .Averte oculos tuos a me, &c.] Ac si aperte dicatur, Oculosquidem' tibi columbinos dedi, quibus scripturarum arcana
cognosccrcs, quibus virtutes a vitiis secerneres, quibus semitas justitiæ, per quas adhuc venires, dignosceres. Sed cave,ne ipsos ad me oculos etiam ad me videndum intendere quæras. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet. Eritenim tempus, cum vinculis absoluta carneis ad me pervenies,et tunc implebitur quod promisi, Quia qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. At nunc dum in corpore constituta peregrinaris aperennibus bonis, auerte oculos tuæ mentis a contemplationedivinæ majestatis et essentiæ, quia ipsi me' avolare fecerunt;id est, ipsi tui sensus spirituales, quibus me perfecte cognoscere desiderasti, quamvis multum Se extollant, non in hacvita me ad perfectum comprehendere sufficiunt; sed ad hoc(solummodo pervenire queunt, ut animadvértant divinæ gloriam naturae, tantæ esse sublimitatis, quæ nequaquam videripossit, nisi ab" his tantum qui a vita visibili funditus ablati,atque ad irivisibilem fuerint introducti. Avertere ergo jubemur in præsenti ab agnoscenda Dei substantia oculos nostræinquisitionis, quia ipsi eum avolare fecerant a nobis; nonquod ille quæsitus longius recedat, qui promittit, dicens,Quærite, et invenietis; sed quod nos illo revelante discamus :quia quo altius puro corde quæritur, eo certius quam sit incomprehensibilis, comprehenditur. Cui simile est illud Psalmistæ, Accedit homo ad cor altum, et exaltabitur" Deus.Tamquam si aliis verbis diceretur, Attollit humana fragilitasintentos sui cordis oculos ad videndum Deum, et ipsi eumavolare faciunt ; quia eadem inquisitione exercitati atqueillustrati sensus ejus, excellentiorem esse divinitatis eminentiam quam eatenus poterant cogitare, cognoscunt, etverissime dictum in alio Psalmo, Quia magnitudinis ejusnon est finis. Hac autem responsione satisfacere voluitsanctæ ecclesiæ desiderio Dominus, quo eum solicita quærebat palam, et non in ænigmate: quem amabat, videre concupiscens, ut superiora carminis hujus copiose declarant.Hortatur ergo eam, ut discreta ratione temporum non quæratin via præmium, quod ei reservatur in patria; sed memineritinterim, quod per fidem ambulare debeat, ut pervenire possitad speciem. Quæ videlicet tempora pulcherrime distinguens,ait evangelista Joannes, Carissimi, nunc filii Dei sumus, et
nondum 11th quid erimus; scimus enim, quia cum apparuerit, similes ei erimus; videbimus enim eum sicuti est.Verum ne graviter forte ferret ecclesia, quad necdum plenacogitatione sui Conditoris frui posset, enumerat illi multifariaspiritus pignora, quæ eidem prærogaverit, ut patientius feratdilationem unius summi ac singularis boni; quod necdumpercepit, sed in tempore est æternæ retributionis perceptura.Sequitur enim :Capilii sicut gre.» caprarum, &c.] Qui versiculi, simul etsequentes supra positi, ac pro captu nostro plenissime expositi sunt. Sed non pigeat nos expmendo iterate, quæ auctorem sacri carminis non piguit scribendo repetere; ut velprius dicta in memoriam revocemus, vel, opitulante divinagratia, novi aliquid utiliter agamus. Quod autem sive hæcsive alia innumera in scripturis, quae jam fuere dicta, repetuntur, firmitatis indicium est. Quod sermo, Dei est, etveraciter impleatur, ut exponens somnium regis Josephpatriarcha testatur. In capillis ergo sponsa: multifaria cogitationum sublimitas; in dentibus autem, firmissima sermonum ejus stabilitas intimatur. Quia hi in loquendo, labiis _aclinguæ cooperantur, et illi de cerebro insensibiliter oriuntur,nec praecisi dolent. Quis enim sapiens doleat, et non magisgaudeat, cum ei superflua. cogitationum levitas demitur?Unde in magno mysterio, dentes legislatoris, cum esset plenus dierum, immoti leguntur, et in caput Samuelis, quia perpetuus Domino Nazareus, id est, sanctus fuit, novacula nonascendit. Figurabatur enim, quod iota unum aut unus apexnon præteriret a lege, donec omnia fiant; et quod in menteprophetica nil districtio paenitentiae, quod resecare deberet,fluxæ cogitationis inveniret. Bene autem idem capilli spam,gregi assimilantur caprarum. Praecepit enim. lex, ut animaquæcunque peccaverit per ignorantiam, ubi reatum suumcognoverit, offerat Deo hostiam capram immaculatam. Etcapilli nostri conferuntur gregi caprarum, dum cogitationumnostrarum erratus, pænitendo in oblationem Domino compunctionis lachrymas deprecationesque offerimus. Potestautem grex caprarum pro eo positus, non inconvenienterintelligi, quod in arduis rupium sive arbustorum quærerevictum soleat. Cogitationes namque electorum, dum ad
cælestia semper nituntur, in alto nimirum, et non in voluptatibus infimis pasci gaudent. De quibus caprii bene subinfertur, Quæ apparuerunt de Galaad. Galaad namque dicituracervus testimonii. Et hoc vocabulo recte justorum animusappellatur; cum renuntiasse se concupiscentiis terrenis, certis virtutum probat indiciis. Siquidem mons Galaad indenomen accepit, quia J acob et Laban acervum in eo fecerunt,in amicitiae vel pacti testimonium, quod se alterutrum nonlæderent; cum idem Laban idola sua quæsisset apud Jacob,et minime reperisset. Laban ergo significat mundum, J acobanimum supplantatorem vitiorum. Quæritque Laban idolasua. apud Jacob, et minime invenit, cum explorantes cordaelectorum, mundi amatores, nil in eis suum deprehendunt.Facit et acervum J acob in testimonium, quod substantiam etterminos Laban non contingat; cum collecta in se copia virtutum, quasi lapidum vivorum, dicit animus Deo devotus,Quae quidem retro sunt, oblivisceus; ad ea vero, quae suntpriora, extendens me, ad destinatum persequor bravium supemæ vocationis Dei in Christu Jesu. Affert et Labanlapides ad constructionem ejusdem acervi, cum ipse quoquemundus tentationibus auis occasionem virtutis fidelibus præstat. Fit condictum inter Laban et J acob, ut se invicem nonlædunt, cum protestatur justus, et dicit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. De hoc igitur acervo apparet grexcaprarum, quibus capilli adæquantur sponsae, cum de animofideli altipetax cogitationum frequentium multitudo generatur. Et de ipso grege, pro his quæ ignoranter peccavimus,immaculatam Deo capram offerimus, cum agnita nostra peccata, humili cordis contritione punimus. Est autem Galaadnon montis tantummodo, vemm etiam civitatis in eo condita:vocabulum. Unde recte potest, et Domini, et Salvatorisnostri, et ecclesiæ vel animæ cujusque sanctæ, quæ in eolocata est, gestare figuram. Denique supra ubi additamentopositum est, Capilli tui sicut grex caprarum, quæ ascenderuntde monte Galaad; de illo incomparabiliter excelso montedictum intelleximus, qui de semetipso ait, Non potest civitasabscondi supra montem posita. Hic vero, ubi nomen montistacetur, et simpliciter dicitur, quæ apparuerunt de Galaad;nil vetuit de ea, quæ in illo constructa est civitate, id est,
eeclesia vel anima justä, dictum accipi. Nam et anima 'sanbtarecte acervus testimonii dicitur, quæ variarum collectionevirtutum in altum ædificata est; et ecclesia. tota jure hocnomine censetur, cujus populis Petrus Apostolus ait: Atquem äccedentes Lapidem vivum, ab hdminibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superædificamini. Congruit hoc et Domino, ut supra diximus, ad quem adunatur omnium ,cætus'electorum, qui testimonium puræ conscientiæ pia professioneac probis actibus reddunt. Dentes tui sicut grex ovium,quæ ascenderunt de lavacro. Diximus in dentibus sponsæ,verba. sanctæ ecclesiæ posse intelligi. Bene ergo sicut grexdicuntur esse ovium, quia hi1 in eis, nisi virtutum candor etinnocentia videtur, dum in omnibus gratiam sui Conditoris,vel docendo, vel "orando, vel laudes ei dicendo requirunt.Bene ipsæ oves de lavacro ascendisse referuntur; quia nihilde justorum ore sordidum, nil immundum, nil quod nonfonte scientiæ sit purificatum, profertur; juxta hortamentumapostoli dicentis, Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat ; sed Si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. At contra,‘ quisque verba turpia, vel contumeliosä, vel noxia, vel etiam otiosa 'obscæno de pectoreprofert, hujus dentes non ascendentibus de lavacro ovibus,sed suibus potius de volutabro prodeuntibus assimilantur.Bene autem subditur : ** Omnes gemellis fætilms, &c.] Omnes namque oves, quibussponsæ dentes componuntur, gemellis fætibus multiplicantur; quia omnis electorum sermo, geminæ dilectionis, id estejus, qua Deus et proximus ametur, fructu fæcundus est.Omnis de perpetua mentis et corporis sospitate loquitur.Omnis per arma justitiæ quæ a dextris sunt, et- a sinistrishabenda, suos auditores munire consuevit. Omnis de promissione vitæ, quæ nunc est, et futuræ, tractare desiderat;neque aliquid de ore justi progreditur, quod non ad fructumsit æternæ salutis proficuum. Et apte oves quidem, quibusdentes sponsæ confert, gemeuos foetus parere dicit; quianimirum per ea quæ loquimur proximis prodesse, eosqueäd virtutis viam instituere valemus; per illa vcro, quæ salu—briter cogitamus, nobismetipsis prosumus.. Nos ipsi interno"
arbitro in ara cordis, hostiam viventem facimus; proximisvero ad aedificationem, quid iutus ipsi geramus, non nisi perverba depromimus. Unde quidam tali hostia Conditoremplacans, aiebat: In me sunt, Deus, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. Quod si in dentibus, ut supra dictumest, prædicatores, in capillis auditores esse designatos intelligimus, quod aptissime prorsus congruit,’ non solum, quiailli loquelam corpori ac refectionem ministrant, isti blandamagis capiti omamenta, quia instrumenta salutaria præbent,verum etiam quia illi primi in facie, quasi præcessores suntpositi, isti velut successores posteriorem capitis partem contegunt; in promptu est, quod rudes quosque adhuc et fragiliores, auscultare dictis majorum, et obtemperare convenit.Ipsos autem doctores, non solum divina implere mandata, sedet gregem summi pastoris, prædicando augmentare oportet.Sicut cortex mali punici, &c.] Dictum est supra, in genisecclesiæ pudoris ejus insigne; in malo punico, sanguinisDominici mysterium figurari. Et genas habet sponsa Christisicut malum pimicum, quia anima fidelis non erubescit pasqsionem sui Redemptoris, vel confiteri verbis, vel factis imitari;sed post posita omni verecundia et confusione, quæ adducitmortem, palam proclamare delectatur, dicens: Mihi autemabsit gloriari, nisi in cruce Domini nostri J esu Christi. Etconsulte, quia cortici mali punici, genas comparaverat ecclesiæ ; ideo subintulit, Absque occultis tuis ; quia videlicet cortexmali punici solum quidem ruborem foris ostendit, sed multainterius grana, quibus exuberat, occultat. Sic etenim animadevota Deo, ac salubriter verecunda, virtute quidem se vivificæ crucis per omnia studet tutari; sed sub ejusdem crucissignaculo, plura virtutum genera, quæ foris minime apparent,verum mentem intus reficiunt continet.Seæaginta sunt reginæ, &c.] Reginæ et concubinæ, utræquequidem ad thorum regis accedunt, filios regi generant; sednon utræque diademate regum caput nobilitant. Utræqueergo animas prædicationi veritatis instantes, et per verbumfidei, ac fontem lavacri salutaris, sobolem regi æterno spirituali generantes insinuant; sed nonnulla, immo non paucasuæ mentis distantia. Namque reginæ sunt illae mentes,quæ intuitu regni cælestis, doctrinæ inserviunt. Concubinæ
autem illæ, quæ carnalium solummodo, ac temporalium commodo voluptatum Christum annuntiant, non sincere. Dequalibus dicit apostolus, Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Quas et ipse Dominul ab invicem distinguens ait:Qui autem solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum; Quiautem fecerit, et docuerit, hic magnus vocabitur in regnocælomm. Utræque ergo thorum regii adeunt, sed non utraeque illi conregnant ; quia quae doctrinam suam operibusdestruunt, hæ se perpetis regni solatiis animæ privant. Ideoque illæ recte numero sexagenario, hæ comprehendunturoctogenario. Denarius quippe numerus propter Decalogumdivinæ legis scientiam; senarius, in quo mundum perfecitDeus, perfectionem designat bonorum operum. Sane, quiaquinque per duodecim multiplicata, faciunt LX. potest sexagenarius reginarum etiam ita interpretari; quod hi, quiomnes sui corporis sensus, visum videlicet, auditum, gustum,tactum, olfacbum, ad regulam apostolicæ doctrinæ temperant,recte sexagenario numero designentur. Et hoc reginarum,quia qui nunc præcepta apostolorum, quorum est numerus.duodenarius, per omnia membrorum suorum officia sequuntur, tunc una cum eisdem apostolis gaudio regi so'cianturperennis. Item octogenarius «cum in malo accipitur, nonimmerito terrenarum ac temporalium rerum curas et implicamenta insinuat, quia nimirum et seculi hujus cursus quatuor anni circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuorclimatibus, oriente scilicet, occidente, aquilone, et austro dirimitur. Sexaginta vero sunt reginæ, quia animæ quotquotagnitionem, quam percepere sacrae legis perfectione, bonæsequuntur actionis, istae et hic in regno fidei militant, et infuturo ad caelestes nuptias cum vero rege intrabunt. Etoctoginta concubinae, quia qui scientiam veritatis, et mysterium verbi, quod agere videntur in infirmarum ac transeuntiumre'mm delectationibus expendunt, hi nimirum, extinctisin adventu sponsi lampadibus, voluptuosæ temporalitatis acaelesti regni janua secluduntur. Et adolescentulnrum nonest numerus. Adolescentulas eas intellige animas, quæ nuperin Christo renatae, ad ofiioium necdum prædicando sufliciunt;
et ideo quasi necdum nobiles, necdum thoro regali habiles,in ministerio reginæ fidelibus assistunt excubiis, quia jussissanctæ ecclesiæ humiliter obtemperare lætantur. De qualibus supra legimus, Oleum efi'usum nomen tuum, ideo adoiescentulæ dilexerunt te; id est, animæ, quæ non adhucvetustæ remanent per culpam, sed jam aunt innovatæ pergratiam. Quarum non est numerus, quia modum nostrææstimationis transcendit summa civium patriæ cælestis. Hocnamque de pacifico nostro rege, vero videlicet Salomone,accipi non potest, quod numerum suorum nesciat fidelium.Qui enim numerat multitudinem stellarum, et omnibus eisnomina vocat; quanto magis electorum suorum, quorumnomina scripsit in coelo numerum, quem ante secula præscivit, ignorare velit!Una est columba mea, pe7fecia mea.] Sunt quidem reginæsexaginta, quia abundant per orbem animæ fideles; quæacceptam verbi scientiam, ad multiplicandum ecclesiæ prolem,.pro regni cælestis perceptione dispensent. Sunt et concubinae octoginta, quia non desunt 'et animæ, quæ terrenarumrerum intuitu, doctrinæ insistunt; et cum ipsæ hic camalibus succumbant illecebris, nihilominus spiritualem Deosobolem prædicando generant. ' Sunt et adolescentulæ, quarum non est numerus; quia innumerabiles Christiana: plebisinveniuntur catervæ; quæ etsi necdum ad officium regiminisac doctrinæ valeant promoveri, devotionem tamen suæ fideiet operationis, ad obsequium sanctæ ecclesiæ, sponsæ videlicet Christi obtemperanter et fideliter exhibent. Sed omnibus his, id est veris et simulatis ecclesiæ membris, jure ipsauniversalis antecellit ecclesia, quæ in eisdem fidelibus suismembris ab initio usque ad consummationem seculi, a solisorto usque ad occasum, et ab aquilone et mari laudat nomenDomini. In cujus laude pulcherrime dicitur, Una est eolumba mea, perfecta mea. Una est enim, quia divisionemschismatis non recipit. Una est, quia non alia ante legem,alia sub lege, alia sub gratia, alia de circumcisione, alia depræputio collecta ; sed sicut unus Dominus, una fides, unumbaptismum, unus Deus Pater omnium, id est, una catholicaelectorum omnium multitudo per omnia, et mundi loca, ettempora seculi, eidem uni Deo et Patri subjecta. Quæ unde
catholica sit appellata, Lucas docet, dicens: Ecclesiæ, quidemomnes per totam J udæam, et Galilæam, et Samariam habebant pacem ædificatæ, et ambulantes in timore Domini, etconsolatione Sancti Spiritus replebantur. Quod enim hocloco Latine, Græce catholos. Unde liquido patet, quia indecatholica vocatur ecclesia, quod per totas mundi partes in unapace, in uno Domini timore ædificetur, una eademque Spiritus Sancti consolatione repleatur. Aqua unitate Spiritus,ipsa etiam recte columba vocatur. Spiritus etenim superDominum in specie columbæ descendit, ut et suam simplicitatem, et ejus in quem descendebat, Domini hac specie monestraret. Cujus simplicitatis spiritus, quia participem fecitecclesiam suam Dominus, recte hanc columbam nuncupatsuam, recte et perfectam nominat ; non solum, quia ex omnibus justorum populis ipsa una completur, verum etiam,quia omnium virtutum charismatumque divinorum acceptioneperficitur. ' 'Una est matri suæ electa genitricis m.] Mater et genitrix ecclesiæ præsentis, ipsa est de qua apostolus ait: Quæautem sursum est Hierusalem, libera est, quæ est materomnium nostrum. Quæ idcirco mater omnium nostrumjure et vocatur, et est; quia omne datum optimum etomne donum perfectum, desursum est, descendens a Patreluminum. Unde et in Apocalypsi. dicitur Joannis, Et ostendit. mihi civitatem sanctam Hierusalem, descendentemde coelo a Deo. Descendit namque de coelo a Deo civitas,sancta Hierusalem, quia quicquid boni novit, agit. Speratecclesia præsens; totum hoc desuper, seu per ipsum cæliregem, seu per cælestium ministeria civium percepit. Unaergo est matri suæ electa genitricis, seu quia nimirum supernailla civitas hos solum de humana conversatione approbat, quoqin unitate suæ fidei et dilectionis Deo servire considerat.Cæterum Donatistæ, vel si aliqui alii ab unitate se catholica,seu aperta praecisione, sive profana actione segregant; hosquia columbinæ simplicitatis habere perfectionem detrectant,ab electorum sorte in judicio secernens, sinistra in parte collocat. Potest aptissime vocabulo matris gt genitricis ecclesiæ,gratia Spiritus Sancti, per quam ipsa ecclesia renata Deo, etconsecrata est, designata intelligi; quia videlicet spiritus
Hebraice genere fcemineo ruga nuncupatur. Hanc autemecclesiæ matrem ac genitricem, recte esse vocandam ipseDominus docet, dicens: ‘Iisi quis renatus fuerit ex aqua etSpiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Et moxipsam spiritualem nostram generationem a carnali distinguensadjecit, Quod natum est ex carne, caro est; et quod natumest ex spiritu, spiritus est. Cui nimirum matri ac genitriciuna. columba Christi ac perfecta electa est; quia nimirumrelictis schismaticorum turbis omnibus, solam, quam inunitate catholicæ pacis nunc alit et custodit, tunc ad gaudiacælestis patriæ ecclesiam gratia spiritualis sublevat.Viderunt illam filiæ, et beatissimam praedicaverunt, &c.]Videtur hic easdem filias dicere, quas supra adolescentulasnuncupaverat; quia videlicet hic filias, reginas, et concubinas ;illic reginas, concubinas, adolescentulas simul ad mediumdeduxit. Magna ergo laus est unitati catholicae, quam etgratia mater, quæ genuit, in perpetuum elegit; et filiæ, quaeipsa Deo per Spiritum genuit atque nutrivit, mox ut viderunt,id est, ut ejus castitatem vitæ didicerunt, ut dona’ prbmissaeilli hæreditatis audierunt, merito beatificare non cessant. Sedet reginæ et concubinæ præconiis justis extollunt, id est, sivehæ quæ vere ejus sunt regni participes, sive illæ animæ, quæei nomine tenus adhærentes, cæterum spe sunt et animoterrestres, perenni eam laude dignam esse fatentur; omnespro certo intelligentes, quia nil, absque ejus societate, veri etiuconcussi boni possit inveniri. Verum quia ante finemmundi, Judæa quoque ad gratiam sui Redemptoris aggreganda, et eandem sanctæ ecclesiæ perfectionem etiam ipsa estlaudatura-cum cæteris, apte ex voce ipsius synagogæ admirantis subjungitur:CAP. xxxv. Quæ est ista quæ progreditur, 4303] Loquiturergo hæc conversa ad fidem Christi synagoga, stupens ecclesiam divina gratia tantisper esse sublimatum, ut nullis mundani imperii viribus valeat, cum sit ipsa humillima, superari.Quæ progreditur, inquit, quia non uno in loco consistere, nonparvo tempore passa est apparere, sed per totum orbem,suam fidem famamque extendere, per tota labentis seculitempora, pro corona vitæ perpetuæ certare non desistit. Progreditur autem, quasi aurora consurgens, quia veri jamVOL. Ix. z
luminis in ea ortus mundo post tenebras ignorantiæ longemonstratur; admonentibus ejus præconibus, ac dicentibus,Quia nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamusergo opera tenebrarum, et induamus arma lucis, et cætera.Pulchra ut luna, electa ut sol, &c.] Pulchra ut luna, quia aSole Justitiæ illustrata noctem seculi hujus, ipsa sublimisincedens, scientiæ cælestis et evangelicae conversationis luceperfudit. Electa ut sol, quia imaginem in se ejusdem suiConditoris atque illustratoris recipit, ambulando in omnijustitia, et sanctitate, et veritate; et illi veraciter gratiasagendo, quia signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Item pulchra ut luna, in nocte vitæ præsentis, ubivariante tempomm statu, nunc clara mundo, nunc despectaatque oppressa; nunc virtutum candore plena, nunc pravorumdehonestata vitiis multifarium lunæ crescentis ac decrescentisiter imitatur. Electa ut 301, in die futuræ beatitudinis; ubi,manente statu æternitatis, vera lucis incommutabilis visioneclarebit: impleta ipsius promissione, qua dicitur, Fulgebuntjusti, sicut sol 1n regno Patris eorum. Terribilis ut castrorumacies ordinata, quia nullis adversitatum nebilis potuit unquamcohiberi, quin et lunæ m se pulchritudinem præmonstraret etsolis. Lunæ videlicet, in laboriosa interim luce bonæ actionis; solis vero, in spe beatæ remunerationis perpetuæ. Etbene terribilis, ut castrorum acies ordinata; quia quo perfectius ordinem in se virtutum collocat, eo terribilior aäriispotestatibus, et ecclesia omnis et anima quæque fidelis existit.Nam et in quibusdam bonis actibus, verbi gratia, vigiliis,jejuniis, labore manuum, meditatione scripturarum, verboprædicationis, modestia taciturnitatis, qui ordinem necessarium tenere nescit, errat. Hæc namque et hujusmodi quamplurima, sicut utiliter sæpe tenentur, ita et nonnunquam protempore salubriter intermittuntur. Cæterum sunt excellentiora virtutum dona, sine quibus ad vitam perveniri nonpotest, ut fides, spes, caritas; quæ et ideo nullius unquamconsideratu temporis aut loci, vel admonentium cordibusdebeant abesse fidelium. Quæcumque ergo anima et eminentioribus 8e semper munit virtutibus, atque etiam in exercitio *minomm, ubi locus et hora congruerit, se solerter accingit,hæc terribilis est omnibus adversariis, ut castrorum acies
docte ac firmiter ordinata procedit. Hæc prosequente pauciscredentium turba ex Judæis, et agones ecclesiæ digna cumveneratione admirante, annuit ipsa laudanti; et continuo quæsibi sit causa militaris apparatus, insinuat, respondens ex vocedoctorum, ducum videlicet suæ militiæ spiritualis.CAP. xxv. Descendi ad hortum nucum, &c.] Hortus etenimnucum, est ecclesia præsens, ubi nostras alterutrum 'conscientias minime valemus intueri. Siquidem nuces, poma.omnia, quæ duriori sunt corio tecta; quomodo contra, omniamollia generaliter mala voeantur. Atque ideo nucibus rectecomparatur hæc vita justorum, ubi ita suavitatem fructusspiritualis intimo in corde conservant, ut hanc proximis,quanta ipsa sit, foras innotescere nequeant. Unde necesseest, ut ecclesia mater in doctoribus suis aciem semper cauteordinatam teneat, dum pro illis belligerare, eosque ab hostecurat defendere, quorum ipsa plerumque sensus et cordaignorat. Potest et ita. intelligi: Quia sicut nux, sive amygdalum, amarissimum habet cortiéem, et testa durissima circumcingitur, et detractis austerioribus et duris, fructus dulcissimus intus reperitur; sic omnis correptio et labor continentiæ, qua sancta exercetur ecclesia., amara quidem videturad præsens, sed fructum parit in futuro dulcissimum; juxtaillud apostoli Pauli, Quia omnis disciplina in præsenti quidemvidetur non esse gaudii, sed mæroris ; postea autem fructumpacatissimum exercitatis per eam reddit justitiæ. Poma autemconvallis, fructus humilitatis dicit. Quale est illud in Psalmo,Et convalles abundabunt frumento. Quia nimirum humilesexuberant refectione gratiæ cælestis. Poma convallis, bonaopera dicit fidelium sanctæ ecclesiæ, in profundis terrarumexhibita, sed ad coeleste regnum proficientibus meritis, suosoperarios perduéentia. .De quibus item Psalmista, Ascensus,inquit, in corde ejus disposuit in convalle lachrymarum inlocum quem disposuisti eis. Descenditque sponsa ad hortummeum, ut videat poma convallis, cum doctores ecclesiæ, dealtitudine suæ secretae quietis ac divinæ contemplationis, quasæpe donantur, ad considerandum ejusdem ecclesiæ statum,aciem mentis reflectunt; ut quantum quique fidelium inbonis actibus jam proficiant, quantum adhuc auxilio docenz 2
tium egeant, solerter explorent; et quae opus habent adculturam, eis fructus vitales impendant.Ut inspicerem si floruisset vinea, &c.] Inspicit si floruitvinea, cum solicite scrutatur sicubi corda eorum, quos erudit,nova. sibi virtutum studia, quibus spiritualiter debriamur,subeunda proponant; juxta illud Psalmistæ, Ambulabunt devirtute in virtutem. Inspicit si mala punica germinaverint,cum sedulo attendit, si qui possint inveniri, qui ad imitationem Dominicæ passionis proprio desiderent cruore difl’undi;admonitionem sequentes apostoli Petri, qui ait, Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. Sicecclesia labores suos evangelicae synagogae miranti prædicat.At illa salubri plenitudine compuncta, profitetur se causaprofane cæcitatis et ignorantiae diutius exsortem tantæperdurasse salutis, hoc modo respondens:CAP. XXVI. Nescivi, anima mea conturbavit me, &c.] Nescivi dona gratiæ spiritualis, quibus illustrata es a Dominoad proferendos fidei fructus in omnibus gentibus. Conturbavit me solicitudo mentis interna, propter subitam introductionem novi testamenti pro veteri, dum pro libris prophetarum ac legis, quos esse divinos, et Spiritu Sanctodescriptos sciebam, totum subito mundum evangelii prædicatio compleret. Quæ citatum instar quadrigarum, in brevinon solum Judæam et Samariam, sed et gentium fines universarum me admirante ac stupefacta pervolavit, quam meritonon curribus absolute, sed quadrigis comparem; quia nimirum quatuor scriptorum auctoritate memoriæ commendataest, sed uno Dei spiritu per Jesum Christum eorundemscriptorum, et mens, et manus ad scribendum directa, quomodo si unas quadrigas concordi quatuor equorum videasvelocitate ad cursum paratas, sed unius aurigæ regimine, utrecto tramite currant, esse gubernatas. Et quidem dudumaudieram, quia quatuor auctores de J esu pari consensu scriberent; sed quis eos spiritus ageret, quid utilitatis et veritatis, quantum gloriæ et salutis ipsorum scriptura contineret,heu quam sero animadvertere ac nosse merui! Quod autemquadrigas Aminadab præcones novi testamenti cognominat ;vocabulo Aminadab, Dominum Salvatorem significat, qui
quasi cunni præsidens corda prædicatomm sui gratia Spiritusimplevit, per quos ad credituros in se populos, praeeunte doctrinæ salutaris sermone, perveniret. Aminadab namque, quierat abnepos Judæ patriarchæ, et persona sua, et nomineDominum indicat Salvatorem. Persona videlicet, quia peripsum genealogia Dominicae incarnationis ab Abraham adDavid regem, per David ad J oseph descendit et Mariam ; eaduntaxat ratione, qua et ipsius Judæ nomen aliquando etDavid, et Salomonis, et aliorum patrum, ex quibus Christussecundum carnem in ipsius significationem a prophetis assumitur; ut est illud, Catulus leonis J uda. Ad prædam, fili mi,ascendisti, requiescens accubuisti, ut leo, et quasi leæna.Quis suscitabit eum? Et iterum, Et mundabo eos, et eruntmihi in populum, et ego ero eis in Deum, et servus meusDavid super eos. Et in hoc ipso volumine, Egredimini, etvidete, filiæ Sion, et videte regem Salomonem. Nomineautem suo Aminadab, qui interpretatur populi mei spontaneus, apte ipsum' Mediatorem Dei et hominum designat; quicum Deus esset ante secula, unitus carni, quando voluit, etquomodo voluit, in populo ecclesiæ pius Redemptor apparuit, factus per spontaneam benignitatem portio populi sui,cujus per potentiam naturalem erat Conditor et rector.Confitente autem synagoga diutinam suæ mentis tarditatém, qua ab intelligentiis Dominicæ incarnationis mysteriisimpediebatur, ecclesia mox consolando et exhortando respondet,CAP. xxvn. Revertere, revertere, Sunamitis, &c.] Revertere ad agnitionem tui Redemptoris, a quo tanto temporeaversa miserabiliter errabas, ut ejus imbuta sacramentis,ingressu vitæ cælestis digna efliciaris. Revertere ad pacemnostræ germanitatis, quam diutius causa dissonæ religionisspemendam esse ducebas. Revertere, revertere, ut intueamur te. Revertere puritate fidei, revertere operum perfectione, ad Dominicam simul dilectionem, ut oculis animisquegaudentibus, speciem tuæ castitatis, quam diu desiderabamus, cqntemplemur, et copulante ad invicem nos Christiamore, unam domum fidei, ambæ in ipso, velut in angularilapide construamur. Nomen autem Sunamitis, nusquam mealias legisse memini. Et quidem videtur esse vocabulum
alicujus fæminarum nobilium, sive proprium, sive a loco derivatum, quæ plurima sapientiæ, vel speciei, vel virtutis gloria,tempore illo fuerit insignis. Sin vero Sunamitis, ut quidamperhibent, despecta sive captiva interpretatur, congruit hocnomen synagogæ, cum ob culpam perfidiæ a gratia sui recessit auctoris; quæ quantum captiva fuit jugo peccati,tantum respectu divinæ pietatis permanebat indigna. Sedpostulatur reverti Sunamitis, ut per obsequium reversionisad Dominum mereatur vinculo noxiæ captivitatis absolvi, etsui Redemptoris ac Salvatoris digna conspectibus reddi. Admonente autem ecclesia synagogam reverti ad gratiam suiRedemptoris, annuens ipse Redemptor devotis illius hortamentis, suum repente sermonem inbermiscet, atque exhorta—tionis illius solatia ad effectum, jam perventura esse protestatur. Ait enim:IN CAP. VII.CAP. xxvm. Quid videbis in Sunamite, go. ?] Ac si apertedicat, Doles quidem synagogam diutius fuisse aversam;eamque ad me reverti precaris, et te faciem ejus mihi ornatam intueri delectat. Verum scias, quia in proximo est tempus, in quo nil in illa priscæ infidelitatis atque aversionis,-aed sola virtutum ac spiritualium agonum opera cernas.Quid ergo videbis, inquit, in Sunamite, nisi'choros castrorum,hoc est, militiam pacis? In choris etenim voces canentiumconsonant; in castris, amatorum manus dimicant. Quidergo videbis in ea, nisi choros electorum, qui corde et animauna laudes auctoris sui prædicent? Et iidem sunt choricastrorum, quia serviendo Creatori acies repellunt omnes, acdisturbant inimici. Hæc ait, et ad laudandam ipsam ecclesiam, quam pro salute synagogæ solicitam esse gaudebat,solita se dulcedine convertit, ita subjiciens:Quam pulchri sunt gressus tui, &c. !] Bene autem laudationiillius a gressibus fecit exordium, et in oris gratiam conclusit.Ita namque finivit, Et odor oris tui, sicut malorum; gutturtuum, quasi vinum optimum. Quam supra ab oculis incipiens, superiorum solummodo membrorum videtur commendatione finisse. Haec etenim immutatio, et carmini decoremministrat, et aptum his, quæ canuntur, mysteriis locum præ
bet. Quia enim illam non in otio residere securæ quietis,sed ad certamen cernebat praedicationis procedere solere;merito primum gressuum ejus pulchritudinem miratur, idest operum constantiam, per quam exempla virtutum his,quos erudiret, volebat præmonstrarb. De quibus nimirumgressibus Psalmista precatur Dominum, dicens: Perficegressus meos in semitis tuis; id est, Dirige actus meosin angusto itinere, quo perveniatur ad vitam. Hi autemgressus sunt in calciamentis, cum iidem actus nostri justorum, qui nos ad Deum præcessere, muniuntur exemplis.Calciamur namque ex mortuorum pellibus animalium, cumopera justitiæ, quibus priores sanctos indutos esse legimus,etiam nos imitati confidentius ac mundius viam virtutis ingredimur. De quibus calciamentis dicit apostolus, Et calciati pedes in præparationem evangelii pacis. Quicunqueenim pacem evangelizat aliis veritatis, prius necesse est ipsegressus operum suorum, et exemplis præcedentium patrumornet ac roboret; ne videlicet aliam quamlibet vivendi veldocendi viam, nisi eam quæ a patribus, immo ab ipso Domino trita est, suis sequacibus monstret; memor illius apostolici præcepti, Imitatores mei estote, fiatres, sicut et egoChristi. Sic enim docens, ad illam virtutum sublimitatemac decorem ascendit ; cujus propheta et apostolus meminere,dicentes, Quam speciosi super montes, pedes evangelizantiumpacem, evangelizantium bona! Filiam autem principis eamvocat, illius utique, de quo scriptum est: Omnis gloria ejus,filiae regis abintus. Qui inter alia coelestium donorum pro'missa, loquitur ei ipse per prophetam: Patrem vocabis me,et post me ingredi non cessabis. — Notandum autem, quiabeatus Hieronymus Hebraicæ conscius veritatis, contra J ovinianum scribens de filia principis, hoc in loco filiam posuitAminadab ; ubi et hunc versiculum in virgine Deo dicäta,intelligi posse declaravit, dicens, Speciosi facti sunt gressustui in calciamentis filiæ Aminadab, quod interpretatur, populisponte se offereutis. Virginitas enim voluntaria est; et ideogressus ecclesiæ in castitatis pulchritudine collaudantur.Unde constat, multum errare eos, qui supra quadrigas Aminadab, super exercitum persequentium ecclesiam, vel immundorum spirituum, vel hominum interpretantur malorum; cum
liquide pateat de ipso principum principe, ac de electo ejuspopulo, debere magis intelligi.CAP. xx1x. Junctura feminum tuorum sicut monilia, 150.]Solet scriptura in femoribus successionem significare propaginis. Ait enim, Cunctæ "animæ, quæ ingressæ sunt cum J acobin ngyptum, et egressæ de femore illius absque uxoribusfiliorum ejus, animæ sexaginta sex. Unde in feminibus ecclesiæ recte propago ejus generatio spiritualis, quæ per mysterium verbi et lavacrum regenerationis expletur, accipitur.J unctura autem feminum ejus, duorum est concordia populorum, J udæi videlicet et gentilis; ex quibus una fide sociatis universalis ecclesia perficitur; atque ad finem seculispirituali prole foecundatur, et crescit. Quæ videlicet junctura monilibus assimilatur; quia fides catholica bonorumopemm attestatione declaratur. Hæc autem monilia fabricata sunt manu artificis, quia virtutum opera, quibus ecclesiade duobus populis una construitur, ineffabili Conditoris nostrisunt largitate firmata. Ipse est enim artifex, de quo dicitapostolus, Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longefuistis ; et pacem his, qui prope, quia per ipsum habemusambo accessum in uno Spiritu ad Patrem. Et de cujus artificio mirabili Psalmista, Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factumest istud, et est mirabile in oculis nostris. Cujus artificis inlaudem Abraham patriarchæ meminit apostolus, dicens: Expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifexet conditor Deus. Recte autem post gressus sponsæ calciatos, junctura. femorum collaudatur, quia per ministeriumprædicantium perficitur unanima conjunctio credentium populorum. Et apte his in locis junctum femorum ad memoriam reducitur, ubi ad fidem collecta in fine J udæa consorsutriusque populi, in Christo adunari promissa est. Sequitur:Umbilicus tuus crater tornatilis, &c.] Umbilicus, qui estfragilissimum nostri corporis membrum, merito infirmitatemnostræ mortalitatis designat. Et umbilicus noster craterfit tornatilis nunquam indigens poculis, cum conscientiamortalitatis atque infirmitatis nostræ admoniti, calicemverbi salutaris proximis propinare satagimus, ut videlicetnobis misericordiam facientibus, misericordiæ cælestis beati
tudo recompensetur. Quod etiam de eleemosyna poculi generalis nil obstat intelligi. De qua judex ipse dicturus est,Sitivi, et dedistis mihi bibere. Crater est enim calix major,duas habens ansas. De quo poeta,At ubi prima quies epulis mensæque remotæ,Et magnos crateras statüunt, et vina coronant.Et bene crater hic tornatilis esse perhibetur. Tornatura enim cæteris ocius artificiis vas, quod operatur, impletur; ut videlicet velocitas præstandæ pietatis, sive ineos qui terreno, seu in illos qui coelesti poculo, aut etiamutroque indigent, ostendatur. Juxta illud Salomonis, Nolidicere amico tuo, Vade, et revertere, et cras dabo tibi, cumstatim possis dare. Sed et hoc dicendum, quod supra commemoravimus, tornatura reliquis est inenarrabilior artibus,quia nimirum ex seipsa sibimet regulam profert, per quamdisciplinabili rotunditate opus, quod agit, perficiat; atqueideo recte simplicitatem veraciter piæ mentis, quæ pura intentione eleemosynam facit, insinuat. Qui enim ob id sitienti poculum tribuit, ut sibi æquus remunerator abundantiamlargiatur poculi terrestris, vel ideo calicem verbi porrigiterrantibus, ut sibi copia scientiæ majoris, in qua. hominibusmirandus appareat, a Domino præbeatur; non hujus umbilicus crateri tornato, sed aliis ferramentis facto adaequatur,quia facere jussus opus misericordiæ, non rectam atqueinerrabilem sustentandæ suæ fragilitatis mercedem & Domino,sed temporaneam requirit. Potest quoque umbilicus sponsæcrater tornatilis nunquam indigens poculis, pro eo dictusaccipi, quod ecclesia, vel anima quæque sancta, quanto sefragiliorem meminit, atque ab ea., quam in futuro sperat,immortalitate atque incorruptione adhuc longe distantem ;tanto solertius sese continuis verbi Dei poculis reficere, et in.ejus amore calefieri curat ; dicens illud Psalmistæ, Et poculum tuum inebrians, quam præclarum est !Venter tuus, sicut acervus tritici vallatus liliis.] Venter eandem, quam et umbilicus, mortalitatis nostræ conditionemdesignat. Nam et ipse certissimus est, ac maximus nostræjudex imbecillitatis; qui quotidiana refectione corpus nostrum, ne deficiat, rqcreat, donec fiat illud quod promissumtenemus, Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc
et has destruet. Venter ergo noster, sicut acervus est tritici,cum memores nostræ fragilitatis, fructus operum bonorum,quibus perpetuo reficiamur, in præsenti nobis vita præparamus. Bene autem acervum tritici, et non absolute copiamtritici dicit, ut exsurgentia in altum crementa virtutum designet. Et quoniam acervus ab imo latior exsurgens, angustiorin summo fieri consuevit; recte hæc figura bonis nostris congruit actionibus, quæ quo altiores sunt merito, eo paucioressui operarios inveniunt. Plures enim videas, qui de possessionibus suis eleemosynas præbeant indigentibus, quamqui possessa cuncta relinquant. Plures bonos conjuges, quamcælibes. Plures corporalibus abstinentes illecebris, quam proveritate animas ponentes. Et bene idem acervus tritici vallatus esse liliis asseveravit, ut omnia, quæ agimus, bonavidendæ caritatis æternæ gratia geramus, neque aliquis inaream nostri cordis hostilibus insidiis pateat ingressus, cumuniversa nostra opera intuitu supernæ retributionis undiquepræcingimus. Possunt quoque in acervo tritici, eafquæ inpauperes Christi facimus, eleemosynarum opera intelligi ; dequibus ipse dicit, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Etbene post craterem poculis abundantem, membra sponsæacervo assimilantur tritici, ut et post potum simul et panempauperibus eam dare signetur. Quod quidem de spiritualiet de corporali refectione valet accipi, id est, de his quibuserrantis proximi mentem instruimus. Nam et ipsa spiritualisinstructio in quibusdam poculum, in quibusdam verbis haberepanem vitæ cognoscitur. Habet enim poculi similitudinem inapertis, panis autem in mysteriis. Poculum porrigit in his,quæ facillime, mox ut audiuntur, intelligi queunt, neque aliamexpositionem requirunt, ut est illud, Non occides, non furtumfacies, non falsum testimonium dices, et diliges proximumtuum sicut teipsum. Tribuit panem, cum ea suis auditoribusverba committit, quæ difficiliora intellectu, sicut cibus inviscera nostra mandendo, ita ad interiora nostri sensus exponendo perveniunt; qualis est tota carminis hujus series, qualeillud legis, Memento ut diem sabbati sanctifices, ubi mysticeadmonemur, ut lucem gratiæ spiritualis, in qua nobis solavera est requies, sanctificemus; id est, sancto et casto incorde, ut accipimus in die redemptionis, semper intemeratamcustodiamus. Hæc ergo et hujusmodi verba, ad quorum
intelligentiam cum labore expositionis attingimus, acervotritici recte comparantur, qui non parvo labore molendi,serendi, coquendi atque mandendi ad usum nostræ refectionisperducitur. At planiora crateri nunquam poculis indigentimerito conferuntur ; quia et abundant in scripturis apertaDei præcepta, sive promissa; et hæc, sicut potus sine mora,vel labore bibi, ita mox audita possunt intelligi, atque intel' lecta ad augmentum nostræ salutis, quasi in ventre memoriæ,servari. Potest in sponsæ, immaculatus divini fontis uterus,de quo in novam renascimur creaturam, aptissime figurari.Qui sicut acervus est tritici, vallatus liliis, quia nimirumomnes, quos in Christo regenerans consecras, bonis insistereoperibus, et hoc solo gloriæ "cælestis intuitu docet. Sicutacervus est tritici, quia eos, quos abluit, a peccatorum omnium paleis emundat, et per secundam generationem illi conformes facit, qui de semetipso ait, Nisi granum frumenticadens in terram, mortuum fuerit, iplum solum manet ; siautem mortuum fuerit, multum fructum afi'ert. Vallatus estliliis, quia quos ab implicamentis peccatorum, cum quibuscarnaliter nati erant, absolvit, hos etiam charismatum ornat etconfirmat luce cælestium.Duo ubera, &c.] Diximus abundanter de hoc versiculosupra, sed nunc paucis commemorandum, quod recte postventrem, 'sponsæ ubera commendet, quia nimirum sanctaecclesia parvulis suis, quos de sacrosancto aquæ salutarisutero in Christo generat, lac de nutrimento neophytorumdoctrinæ mollioris immulget, donec eos paulatim ad percipiendum panem sapientiæ sublimioris erudiat. Ubera ergoecclesiæ sunt illi, qui parvulos ejus, hoc est, nuper in fiderenatos, instituunt. Quæ bene cum additamento duo essememorantur; quia ex duobus nimirum populis, Judæorumscilicet et gentium, fons salutaris, quos abluit, et cælestimysterio parit, colligit. Bene duobus hinnulis capreæ comparantur, quia ex eloquiis utriusque testamenti sumunt veridoctores, quod praedicant. Bene iidem hinnuli gemelli esseperhibentur, quia ipsa testamenta uno eodemque sunt editaauctore; ab illo videlicet, de quo Ecclesiastes ait, Verbasapientum sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quaeper magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Duo
sunt ergo ubera sponsae, sicut duo hinnuli gemelli capreæ,quia doctores neophytorum non sua propria illis prædicant,non adulterant verbum Dei; sed sicut ex Deo, coram Deo inChristo loquuntur, Ipse est pastor unus, qui de duobus oviumgregibus unum implet ovile; cujus accensa desiderio superiussponsa clamat, Indica mihi, quem diligit anima mea, ubipascis, ubi cubas in meridie. Ipse magister unus magistrorum, quia discipulis suis, nostris autem magistris, præcepitdicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eas innomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eas servare omnia quaecumque mandavi vobis. Cui etiam capreænomen jure ascribitur, quia videlicet mundum est animal,visu et cursu insigne, ungulam findens, et ruminans, et quodut omnia munda quadrupedia cornibug armatum. Si enimhujusmodi naturæ sancti merito aptantur, quia et fissamhabent ungulam in discretione bani et mali, et ea quæ discernant a malis, bona suaviter loqui, ac velut ruminare consueverunt, qui oculos sibi cordis longe dirigere, id est, adspeculanda de terris cælestia bona didicerunt ; qui cursu proprio virtutum callem alacrius penetrare desiderant, qui munditiam mentis et corporis, per gratiam sui Conditoris seseaccepisse lætantur, qui fiducia fidei, adversus mundi hujusfortitudinem erecti Deo dicere solent, In te inimicos nostrosventilabimus cornu ; quanto magis ipsius significationi, hujusnatura convenit animantis, qui hæc eadem virtutum dona, etin se cuncta possidet, et illis secundum mensuram suæ donationis tribuit? .Collum tuum sicut turris eburnea.] Quia per collum, et voxet loquela procedere, et esca, per quam omnia corporis membra reficiunt, solet intrare; merito per collum, sicut ut supraadmonuimus, doctorum forma designatur; qui' totum corpusecclesiæ et voce exhortationis confirmant, et vitæ alimoniisrecreant. Quod videlicet collum, sicut turris .est eburnea;quia doctores, et ornatum sanctæ Dei civitati, id est, ecclesiæpræstant et robur et pulchritudinem suæ vitæ. Quia huicmundo jam mortui esse probantur, cunctis se videntibus velutebur ostendunt ; et civitatem Dei, quasi turris eminens atqueinexpugnabilis ab universorum hostium incursione defendunt.Cum enim dicunt, quia arma militiæ nostræ non carnalia, sed
potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destinentes, et omnem altitudinem, extollentem Se adversus scientiamDei, quasi turrem se in munimentum sanctæ civitatis positasesse comprobant. Et cum idem Paulus suam suorumquecooperatorum vitam describens ait, Ego enim per legem, legimortuus sum, ut Deo vivam, Christo crucifixus sum; crucieboris sibi qualitatem, id est, ossis mortui quidem, sed præcipua pulchritudine insignis inesse significat.Oculi tui sicut piscinae in Esebon, &c.] Iidem sancti prædicatores, qui ob alimentum verbi, collo eraht sponsæ Comparati, designantur etiam in oculis; hoc inspectionem arcanorum, quæ in occulto discunt ipsi, ut ea possint in apertoproloqui, et per ea quæ secreta meditatione perceperunt,«manifestum sanctæ ecclesiæ nutrimentum docendo ministrent.Hi autem oculi recte piscinis adæquantur in porta civitatisEsebon constructis; Quam etiam' civitatem ob incolarumabundantiam, filiam multitudinis appellat; quia sicut eædämpiscinæ confluentibus ad se civibus, continuam solebant præbere aquarum copiam ; ita prædicatores fluenta doctrinæ suisauditoribus præbere non cessant; quibus scilicet fluentis tantum ipsi intus semper adimplentui', quantum piscinæ venisviventium abundant aquarum. Concinit autem his piscinisilla quondam famosa Hierosolymis probatica piscina, in quamdescendente secundum tempus angelo movebatur aqua, et quipritnis e languentibus descendisset, unus sanabatur; quianimirum unus Deus, una fides, unum baptisma; quod descendente in fontem vitae Spiritu Sandto, unum fideliumpopulum abluit charismate secundæ regenerationis, quæ beneprobatica piscina, id est, pecualis dicitur, juxta literam scilicetindicans, quod hostiæ in ea a sacerdote lavari solebant; typice autem exprimens, quod in aquis regenerationis abluidecet eos, qui ad sanctum altare producendi; et in hostiamsunt Deo offerendi. Apte vero Esebon in typum ecclesiæponitur, sive propter nomen, quia cingulum moeroris interpretatur, seu quia quondam fuit Seon regis Amorreorum; etillo occiso, tentata est a filiis Israel. Constat enim, quiaecclesia quondam mancipata erat imperio diaboli, regis videlicet omnium iniquorum; sed excluso atque renuntiato, factaest civitas sui Redemptoris. Et nunc nomen ecclesiæ, quw
prius gentilitas vocabatur, accepit; cum pro lasciva fluxaquelætitia seculi hujus cingulo mæroris saluberrimi se constrinxit.Cingulo videlicet, ut lumbos suæ mentis ab immunditia omnicohiberet; cingulo autem moeroris, ut a temporalibus gaudiisexterna prorsus et aliena effecta, fiducialibus fixa in cælis,gaudia se accepturam esse speraret. Hæc autem civitas, idest, ecclesia, quæ et filia multitudinis, ob abundantiam concurrentium ad fidem populorum, vocatur, habet in porta suapiscinas, quibus oculi assimilantur sponsæ, quia nemo potesteam ingredi, qui non prius aqua doctrinæ salutaris aspersus,qui non lavacro undæ regenerationis emundatus, qui non potuvivifici fontis fuerit consecratus. Quod apertissime et pulcherrime figurabatur in tabernaculo vel templo Salomonis, inquorum introitu labrum vel mare æneum erat positum, ubi.ingressuri sacerdotes, manus suas pedesque lavarent; certiutique causa mysterii, quia lavacrum nobis doctrinæ cælestis,quia fontem regenerationis Dominus procuraret; quo initiati,vel præsentis societatem ecclesiæ, vel mansionem æternædomus ejus, quæ est in cælis, possemus ingredi.Nasus tuus sicut turris Libani, &c.] Quia per nasum odoressolent fætoresque discerni, dispensatores verbi Dei, qui supracertas ob causas mulieribus collo et oculis ecclesiæ fuerantdesignati; nunc etiam causa saluberrimæ discretionis, quæ apatribus mater esse virtutum probatur, designatur in naso;quia nimirum quasi per olfaciendi oflicium cæteris amplius,dignoscere sufficiunt, in quibus actibus sive sermonibusbonus odor Christi flagret, quive lethiferum pravitatis exhalent fætorem. Nam et multum solicita, sive doctor, seuquisque fidelis discretione opus habet; ne si forte vitia subvirtutum habitu pallient, ne quid lupinum sub veste gerantovina, ne astutia prudentiæ, ne tenacitas parsimoniae, ne vindicandi libido justitiæ, ne duritia fortitudinis, ne assumptaspecie constantiæ pertinacia stultorum fallat. Unde rectedoctores, recte quique electi, qui hanc acceperunt a Dominogratiam, ut odores virtutum a putoribus valeant secernerevitiorum, sicut turris esse dicuntur Libani, quæ respicit contra Damascum ; quia eminentissimum in sancta ecclesialocum tenent, et cautissime semper oculo mentis adversuminsidias antiqui hostis invigilant. Libanus etenim mons, quia
Dominum Salvatorem et ecclesiam ejus signet, jam sæpedictum est. Econtrario autem Damascus, quia civitatemdiaboli, id est, reprobam vel angelorum Vel hominum multitudinem figuraliter indicet, luce clarius est. Erat enim hæcmetropolis Syriac totius, et reges habens impiissimos ac fore"tissimos; qui ut merito diaboli typum portarent, crebra Deipopulo bella et captivitates inferebant, quæ manifeste tentationes atque insidias diaboli, quibus ecclesiam indesinenterimpugnat, figurarent. Sed et hoc quod Damascus, sanguinispotus, sive sanguinis oculus dicitur, congruit eorum significationi, qui illecebris carnis delectantur, et sanguinis; inquibus et ipsa, sanguinis effusio, quæ innocentibus infertur,annumeratur. Congruit et dæmonum perversissime intentioni, qui spiritualiter nos trucidare, et vitam nobis æternam,quam habemus in Christo, tollere laborant. Contra quosutrosque Psalmista Dominum precatur, dicens: Libera mede sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ. Quigumque enimstabilitas fortiter in Christo, sedula se suosque cautela circumspicit, ne hujusmodi bellis, quæ sive palam per homines,seu per diabolum occulte ingeruntur, superari valeant; meritotalis nasus appellari potest sponsae Christi, et esse similisturri, quæ ad prospectum Damasci in Libano, sit monte constructa; quia discernendi peritus, ac vita sublimis, continuisprocurat excubiis, ne quando ecclesia repentinis malorumincursionibus turbetur.LIBER SEXTUS.Caput tuum ut camelus, 850.] In capite sponsae recte mensaccipitur animæ fidelis; quia sicut capite reguntur membra,ita cogitationes mente disponuntur. Unde etiam ipsæ cogitationes, quæ innumerabiles omnibus horis ac momentishumana de mente prodeunt, apte figurantur in comis. Quodautem de una anima electa dicitur, hoc de tota ecclesia intelligendum prudens lector meminerit; quia etsi meritis differtmultitudo credentium, unum tamen cor et animam habet,in quantum una eademque fide, spe, ac dilectione omnes adsuperna atria anhelant. Narrat autem scriptura, quæ Helias
in monte Carmelo flexis genibus oraverit, et post longam siccitatem, a Domino pluvias impetraverit. Unde caput sponsæ,ut Carmelus est, quia corda electorum, et sublimia sunt perconversationem, et Domino in se ascensum præbent per quotidianos virtutum profectus. Helias namque Deus Dominusdicitur, qui in his orat Patrem, et velut arentibus arvis pluviasde coelo evocat; quia hæc ad orandum Deum invisibiliteraccendit, et per eorum preces ac merita, sæpius mundo periclitanti sua dona largitur. Nomen quoque Carmeli, quodinterpretatur scientia circumcisionis, capiti sponsæ, id est,menti ecclesiasticæ convenit, quæ bene novit non se in carnali,sed spirituali circumcisione debere gloriari; de qua et apostolus ad Galatas multa disputat, et propheta docet, dicens,Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum. Hanc habere scientiam Judæi detrectabant, cum desola sibi, quæ foris est, circumcisione plauserant. Et propterea caput, ,ut camelum habere nesciebant; uia mentemin infimis, et in carnis gloria posuerant. Unde merito vocebeati protomartyris Stephani objurgantur, dicentis: Duricervice, et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto restitistis. Et comæ, inquit, capitis tui, ut purpura regis juncta canalibus. Comæ capitis sponsae, ut diximus, cogitationes sunt animæ fidelis; purpura autem regis,Dominicæ passionis imitationem significat, cui jure comacapitis sponsæ confertur; quia omnis electorum cogitatiofidei sanctæ crucis munitur, universa cordis eorum intentioad patiendum pro Domino, ut cum illo resuscitari mereantur, prompta existit. Quod autem purpura eadem vinctacanalibus dicitur, vel ita accipiendum est, quod fucata jamvellera, priusquam nentur, in canalibus distincta serventur; vel quæ misso in canalibus sanguine muricis, lana ipsafucanda est, ibidem per partes distincta, et singillatimvincta tingatur. Incisi enim ferro murices, id est, cochleæ maris, quæ et conchylia vocantur, lachrymas purpureicoloris emittunt. Quibus collectis tinctura purpurea conficitur. Quod utrumque unum eundemque sensum mystice gignit. Canalis quippe, qui purpuram regis suscipiunt,præcordia sunt fidelium Christi; lana autem, quæ ob idaccipiendum colorem purpureum in canalibus vincta mit
titur, ut post tincturam in ornamentum regis assumatur,ipsa est humilitas, mitissima ac blandissima conscientiæfidelis, quæ per passiones et opera justitiæ in æterni regishabitum proficit. Quotquot enim in Christa, inquit, baptizati estis, Christum induistis. Hæc autem lana vinctacanalibus, purpureo colore fucatur, quia fixa et quasi religatain corde electorum virtus humilitatis continua Dominicicruoris memoria ad tolerantiam tribulationum temporaliumauimatur, per quam ad consortium possit regni pervenireDominici. Quod autem diximus vinctam canalibus purpuram, ita posse intelligi, quod fucata jam murice, idoneavellera, priusquam in fila deducantur, in loculis distinctacustodiantur, ad figuram altioris pertinet virtutis; quia scilicet eorum exprimit humilitatem, qui ita jam sunt pro Domino crebris tribulationibus exercitati, ut constet eos nullisadversitatum pressuris posse superari. Aiunt enim, perfectam purpuræ tincturam nullo unquam sole, nulla aquarumaspersione pallescere; ac semel acceptum purdurare fucumsolere. Comæ igitur capitis spouse, ut purpura sunt regisvincta canalibus, cum cogitationes devoti Deo cordibus præparatæ etiam existunt ad moriendum pro Christo, ut mereantur regnarecum eo; quam videlicet purpuram prolatum ecanalibus in summi regis faciunt ornatum, cum data occasionepatiendi, quid in eo corde geSserint, ostendunt, fortiter obgloriam sui Redemptoris, et adversa quæque seculi, ipsamquoque, si contigerit, mortem subire parati. Quod bene inActibus Apostolorum, Lydia illa purpuraria figurabat, quæcum fuisset timens Deum, prima cum domo sua. prædicanbe inMacedonia Paulo, credidit, et baptizata est; eumque et priussibi verbum fidei praedicantem, et postmodum ab infidelibusverbera et carcereset, vincula perpessum suo recepit hospitio.Designabat namque et arte et credulitate et obsequio suoecclesiam de gentibus, quæ imbuta confessione Dominicæpassionis, et ipsa pro hac sanguinem fusum, et expulsamab infidelibus doctrinam apostolorum intimo esset cordereceptura. 'Quam pulchra es, g-c. !] Supra in laude sponsæ dicitur, Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Hierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata. Ibi ergo cum pulchritudinevor.. IX. A a
et decore, terribilis ut acies ordinata dicitur ; hic pulchra etdecora in deliciis esse perhibetur. Quantum vero ad humanam consuetudinem, diflicile est unam eandemque personamet in deliciis ducere vitam, et terribilem esse ut aciem castrorum ordinatam; quia nimirum deliciae mentem, quam molliunt, bellicis rebus intendere non sinunt. Sed ubi spirituales sunt deliciæ, id est, ubi desiderium æternæ dulcedinisfauces replet animi, ibi terribilis fit hostibus anima spiritualibus, eorumque tela omnia quasi acies castrorum ordinataelidit; immo quo tenacius saporem intemæ satietatis percipit, eo terribilior existit eis, qui supernæ gloriam dulcedinis,ad quam creati sunt, amaritudine auperbæ tyrannidis funditus perdiderunt. Et bene cum sanctæ animæ amator auusdixisset, Quam pulchra es, quam decora! id est, quantum exfide et opere perfecta; continuo subdidit, Carissima in deliciis. Convenit namque, ut carissima sit Domino anima,quæ coelestibus cernitur vacare deliciis; quia nimirum quantoamplius mens pura cibum vitæ degustat, tanto majore illiuscaritate iguescit; et quo ardentius superna diligit, eo perfectius ab ipso supemorum bonorum auctore ac largitore diligitur. Charisma est igitur Domino anima sancta in deliciis,quia dum intemæ gaudia refectionis ardenter esurit, amor inea sui Conditoris augescit. Et quoniam hujusmodi animanon parum etiam in certamine vitæ præsentis prægustatgaudia futuræ retributionis, recte subditur:Statura tua assimilata est pahme, &c.] Statura quippe ecclesiæ, rectitudo est bonæ operationis ejus; quia ad terrenamconcupiscentiam incurvari despiciens, totam se ad cælestiapromerendo. sustollit. De qua monet apostolus dicens, Vigilate, state in fide, viriliter agite. De qua et ipse Dominus,Ego Dominus, qui erui vos de servitute, qua opprimebantvos Egypti, ut incederetis recti. Palms. autem manus victricis ornata est. Sed et apud antiquos, quicumque in certamine vicissent, palma coronabantur. ~ Statura ergo spouseassimilatur palmæ, cum erecta in amorem supernorum omnisintentio fidelium, meditatur interim in acie consistens bravium illud, quo victrix finito agone donanda est. Item, quiapalma inferioribus aspera videtur, in summo autem pulchritudinem, et fructus suavitatem ostendit; merito huic statura.
assimilatur ecclesiæ, sive animæ cujusque fidelil, quæ asperaspro Domino portat in terra labores, sed mercedem a Dominogratissimam se accipere sperat in cælo. Aspera eat palmajuxta terram, quia persecutionem patiuntur propter justitiamelecti. Pulchra est et dulcis in summo; quia gaudent inpressuris, et exultant; scientes, quoniam merces eorum copiosa est in cælis. Item quod palma diuturnis est vestitafrondibus, et folia sua sine successione conservat, quis nonvideat, quia typum teneat ataturæ fidei, quæ variante statuseculi labentis, eadem semper verba. rectæ confessionis, quasifolia nunquam reditura, lapsura retinet? et eandem operumperfectionem, quæ ab initio coepit, quasi decorem palmarumusque ad finem seculi in electis suis intemerata custodit? Etubera, inquit, tua botris. Ubera, ut sæpe dictum est, ecclesiæ sunt doctores, cum lac primæ eruditionis parvulis Christiministrant. Sed eadem ubera botris assimilantur, cum ipsidoctores eis, quibus prima incarnationis ejus sacramenta. commiserant, etiam divinitatis, qua æqualis est Patri, arcana revelant ; et qui antea dixerant, Nil judicamus nos scire intervos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum; iidem postmodum fortiora capientibus dicunt, Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deusbenedictus in secula. Vel certe ubera ecclesiæ assimilanturbotris, cum magistri veritatis uno eodemque tempore etmagna magnis auditoribus scripturarum sacramenta, vel præcepta aperiunt; et parvulis sensu, quæ capere possunt, vitæalimenta committunt. His dicentes, Si vis ad vitam ingredi,serva mandata; non homicidium facies, non adulteraberis,non facies furtum, non falsum testimonium dices. Honorapatrem tuum et matrem tuam; et diliges proximum tuumsicut teipsum; illis autem, Si vis perfectus esse, vade etvende omnia quæ habes, et da pauperibus, et cætera hujusmodi. Sed et hæc ubera adæquantur botris, quia dicit apostolus, Sive enim mente excedimus, Deo; sive temperantessumus, vobis. Uberum namque officium gerunt, cum suadicta infirmis, prout audire valent, temperant; conferunturautem botris, cum mente excedentes, ad sublimia inebrianturab ubertate domus Dei; illius videlicet domus Dei, quæ nonmanufacta, sed est æterna in coelis. Verum quia sancti quiA a 2
que, omne quod bonum habent, hoc superna gratia largienteperceperunt; recte subditur,Dari, ascendam in palmam, &c.] Sola namque causa est,ut ubera ecclesiæ botris adæquentur, quia Dominus in eamascendere, suaque cum gratia donare dignatus est. Ut enimdoctores et humilia parvulis, et sublimia praedicent perfectis,ut et condescendant, ac temperantes sint rudibus, et ipsi incontemplatione coelestium sublimiter debrientur, non hoc suimeriti, sed est doni cælestis. Dictum est autem supra deDomino, Dilectus meus descendit in hortum suum ; et nunc' ipse dicit, Ascendam in palmam. Eadem autem ecclesia., siveanima perfecta, hortus Domini, quæ et palma est. Sed distatinter ascendere et descendere Dominum in illam. Descenditnamque in illam, dum cælestem ei gratiam desuper mittit;quia ut ipsa cælestis possit ei‘fici, atque ad superna transferri.Ascendit vero in eandem, cum cognitionem suæ majestatisfidelibus magis magisque revelat, cum amorem patriæ cælestisproficientibus eis, quasi quibusdam gradibus ad alta tendentibus inspirat; cum eis, quibus prius dicebat, Ciim feceritisomnia, quæ præcepta sunt vobis, dicite: Quia servi inutilessumus, potiora donans adjecerit, Jam-non dicam vos servos,quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixiamicos. Et iterum: Ite nuntiate fratribus meis. Descenditergo in hortum suum Döminus, cum «cælestia dona fidelibus'largitur. Ascendit in palmam, cum augmenta virtutum proficientibus eisdem electis suis, donec eos ad perfectum provehat, dignanter impeudit. De quibus virtutibus apte subjungitur:Amehendam fmctm ejus.] Apprehendit namque virtutesanimæ fidelis, ut eas saluberrimo suæ compunctionis attactu,ampliori semper benedictione foecundet. Possunt etiam fructus palmæ, singuli quique electorum accipi, quos Dominoecclesia, palma videlicet sua gignit. Quos nimirum fructusapprehendit, cum suos in fide sua et dilectione confortat, etne unquam possint deficere, sua illos ad perfectam vitæmaturitatem protectione tutatur. J uxta illud Psalmistæ: Etdedisti mihi protectionem salutis tuæ, et dextera tua suscepitme. Potest autem in eo quod sequitur, Et erunt ubera tuasicut botrus Cypri, etiam hoc intelligi, quod hi, qui parva
quae nomnt, benevole ac simpliciter annuntiare proximis, nonnegligunt, interdum potiori sapientiæ munere debrientur; ethoc alcendente in palmam Domino, ac fructus ejus appre—hendente; quia nisi ejus gratia profectum nobis tribuerit,nisi corda nostra illius gratia munierit, nec magna habere,nec parva bona valemus. Apte autem palmæ nomine, etiamvictoriosissima valet crucis arbor designari, cui jure staturasponsae assimilatur; quia sancta ecclesia per passionem suiRedemptoris, ut recta. et stabilis et immobilis consisterepossit, erigitur. J ure huic comparatur, quia et qui Dominicæincarnationis tempora præcesserunt, sancti mysteria passionisejus vel prophetando, vel etiam patiendo signabant; et nostritemporis sancti eundem sacrosanctæ passionis triumphum,omnes quidem credendo ac confitendo, plurimi autem etiammoriendo clarificant. Quod autem ait sponsus, Dixi, ascendamin palmam, apprehendam fructus ejus; illo ævo congruit,quando Salomon hæc canebat, cum se Dominus crebris prophetarum vocibus promitteret ad redemptionem generis humani in came venturum; cum se ascensurum in arboremprædicaret, sponsæ suæ moriens, destructo mortis imperio advitam victor rediret. Fructus autem palmæ, quos se apprehensurum dixit esse, posteriores sunt gloriæ, quæ crucissequebantur ascensum. Hoc est claritas resurrectionis etascensionis ejus ad cælos, adventus Sancti Spiritus, et salusmundi credentis. Cui sensui convenit apte quod sequitur:Et erunt ubera tua, &c.] Quia nimirum ipsi primi doctoresecclesiæ, id est, apostoli completa passione ac resurrectioneejus, majorem multo, quam eatenus habuerint, scientiam doctrinæ salutaris acceperunt, cum apparens post resurrectionemaperuit illis sensus, ut intelligerent scripturas; cum missodesuper Spiritu, notitiam illis omnium tribuit linguarum;quando ab irridentibus falso dictum est, Quia musto plenisunt isti. Sed illi veraciter sicut botri vineæ erant affecti,quia lpiritualium erunt charismatum gratia refecti; completaveraciter sententia, qua dicebat, Quia vinum novum in utresnovos mittendum est, et ambo conservantur. Utrique autemsensui congruit apte quod sequitur:Et odor aria tui sicut malorum, &c.] In odore quippe oris,fama bonæ locutionis; in gutture vero, ipsum vocis Deo
deditæ officium. Utmmque autem in ecclesia catholica, utrum-.que in anima quaque electa. laude dignum est; quia et voxipsa, quæ præsentes instruit, et fama loquelæ, quæ ad absentes, sive per literas, sive per eos qui audiere, pervenit,plena esse probatur virtutis et gratiæ. Quod autem odoremoris et gutturis sponsae malis ac vino comparat optimo, itapotest distingui; quod mala totam vim in ipsa novitate retineant, vinum vero, pretium de vetustate consequatur. Ideoque recte utrique huic speciei vox ecclesiæ loquentis, et famaconferatur, cujus et principium et perfectionem constat essemirandam. Item quia major est virtus et fragrantia vinioptimi, quam malorum ; recte dicitur, Et odor uris tui sicutmalurum. Guttur tuum quasi vinum optimum, præstat gratiæmalorum. Tantum præsens allocutio sanctæ Dei ecclesiæpræcellit famæ, quam de illa poteat audientium sermo disseminare. Hactenus autem dicta laude sponsae, ubi ad hocventum est, ut guttur ejus, sicut vinum esse optimum diceretur, rapuit illa verbum de ore sponsi, et ipsa hoc potiusmagno ducta amore compleri satagit. Intellexit namque, quiavocabulo viui optimi verbum designant evangelii, 111 quo solosalus esset æterna credentibus, et ait- .CAP. xxx. Dignum dilecto mea ad potandum, ga] Vinum,inquit, optimum, cui guttur meum comparavit, dignum estipsi dilecto meo ad potandum; quia verbum evangelii, quodin ore meo ponere dignatus est, tantæ est sublimitatis, quænon per alium quempiam, quam per ipsum dilectum suumsponsum ac Redemptorem meum mundo debeat prædicari.Ipse quippe primus in carne apparens per mysterium regenerationis humano generi iter coeleste aperuit, ipse sacramentum suæ passionis, resurrectionis, ascensionis, quo mundussalvaretur, prius praedicavit, ac deinde prædicandum suis fidelibus reliquit; ipse calicem salutaris putavit, ac sic potandumecclesiae porrexit. Neque absurde positum debet videri, quoddicitur, Labiisque et dentibus illius ruminandum, cum de vinodicatur. Constat autem, quia ruminatio cibo potius quampoculo convenit. Figurate enim loquens, labia dilecti, etdentes appellat doctores sanctos, ut supra probatum est;quia vinum optimum, quod ipse potavit, ruminant, cumverbum gratiæ, quod docent., crebro meditati: scrutari, ac sibi
met alterutrum conferre lætantur. Quidam hoc responsumecclesiæ ad sermonem Domini ita subillatum intelligunt, utcum ille laudans eam, dixisset, guttur tuum, id est, suavitastuæ confessionis, quasi vinum optimum; statim ipsa annuensverbis ejus adjiceret, Dignum dilecto meo ad potandum,labiisque et dentibus illius ruminandum. Ac si aperte diceret,J am multum cupio, ut dilectus meus solerti examine affectumac sinceritatem mentis, quam erga eum habeo, dijudicet. Confido enim, quia etsi tanta hanc discussione examinet, quantaexaminare solet potum sive cibum, quia hunc solicitus gustare.vel mastieare studuerit, jam dignam cum suis laudibus comprobabit. Hinc enim primus ecclesiæ pastor interrogantise Domino respondit, Tu scis, quia amo te. Et iterum:Tu omnia. scis, tu scis quia amo te. Cui videlicet dilectoadhuc ex magno ejusdem caritatis ardore subjiciens, ait:Ego dilecto meo, &c.] Ego dilecto meo, et non alteri. Cuitotum meæ servitutis ac devotionis munus impendo. Et adme conversio ejus, ut et me interim mortali in vita, ne labonudo deficiam, ne lampadas absque oleo; id est, ne bonaopera sine caritate feram, præsentia sui semper respectusadjuvet, et in finem ad immortalia secum gaudia thalamicælestis introducat. Potest hoc quod ait, Et ad me conversioejus, ex synagogae specie, hoc est, plebis illius quæ incamationis ejus tempura præcessit, specialiter prolatum intelligi.Quae cum eum superius spondenbem audisset, Dixi, ascendamin palmam, apprehendam fructus ejus; id est, ascendamlignum crucis, in quo moriar, et resurrectionis fructus capiens,credentibus eos qui ad vitam æternam nutriantur, praebebo;merito gratulabunda protestatur, Ego dilecto meo, et ad meconversio ejus ; ea videlicet, ut qui invisibili mihi præsentiasemper adesse consueverat, ipse in mea quoque mihi naturaet habitu apparere dignetur. Utriusque autem temporis amatoribus conveniunt apte, quæ sequuntur:Vem', dilecte mi, egrediamur in agrum, &c.] Nam et prioressancti plurimum desiderabant venire Dominum ad salutemgeneris humani. Unde et precantes aiunt, Excita potentiamtuam, et veni, ut salvos facias nos. Desiderabant illum egrediin agrum, id est, eum qui invisibilis erat apud Patrem, mundoapparere visibilem; juxta illud Abacuc, qui more prophetico
fgtura quasi jam fa'cta canebat, Existi in salutem populi tui,ut salvos facias Christos tuos. Optabant et ipsi egredi cumillo in agrum, ut gratiam evangelii, quam a longe aspicienteset salutantes, venturam prædicabant, præsentem seculis nuntiarent. Cupiebant cum illo in villis commorari, hoc est etiampaganis verbum fidei committere. Quis enim nesciat paganosGræce, a villis nomen trahere; eo quod longe sint a supernaecivitatis habitatione, vel etiam cognitione remoti? Quid autem putas Esaias, Hieremias, J ohel, et cæteri prophetæ, quiante dispensationem futuri in carne Christi prophetantes, totpro ejus præconiis adversa pertulerunt, quanta agerent, si eoscum ipso in carne vivere contigisset? Ea quoque quæ sequuntur, non pauca fidelibus antiquorum sanctorum votismultum decenter aptantur. Sed et nostri temporis ecclesiapari fervens afl'ectu, merito proclamat, Veni, dilecte mi,egrediamur in agrum. Qui assumptum pro mea sospitatebominem elevans, ad coelos in Patris dextera collocasti, rogoper divinæ præsentiam gratiæ, ad me crebrius venire digneris.Agrum quidem meum, in »quo bonum semen sevisti, excolereiubes, id est, in mundum universum, evangelium, quoddedisti, prædicare praecipis; sed quia sine te nil possumfacere, obsecro, mecum egrediaris in agrum; id est, ubicumque locorum me verbum prædicare vis, cooperator mihiet adjutor existas. Legimus ipso dicente, Quia advenientedie judicii, duobus in agro operantibus unus assumetur, etalter relinquetur. Assumetur autem ille, qui Domino cooperante agrum vel sui vel fraterni 'cordis excolebat ; qui verofi'uctus vel doctrinarum vel actionum bonarum a sese habereconfidebat, merito relinquetur ab eo cujus auxilium flagitareneglexerat. Commoremur in villis," etiam exterorum cordadocendo adeamus; neque haec transeundo visitemus, sedhactenus in his commoremur, donec ea; de paganis urbana,de exteris ac peregrinis domestica nobis, immo propria reddamus. ' 'Mane surgamm ad vineas, &c.] Sic commoremur in villis,ut ad excolendas quoque vineas surgamus; sic in his qui jamad fidem conversi sunt, in mansionem faciamus, ut etiam.alios, in quibus manere possimus, evangelizando acquirerecuremus. Et bene dictura, Surgamus 'ad vineas; præmisit,
Mane. Mane enim dicit ipsum veræ lucis exortum, perquem de potestate tenebrarum mundus ereptus eit. Maneergo, inquit, surgamus ad vineas. Ac si patenter dicat, quianoxiam priscæ infidelitatis abscessit, quia lux evangelii coruscantis jam apparere incipit, surgamus, quæso, ad vineas, id est,ad ecclesias per orbem Deo instruendas operam demus.Videamus ei flamit vinea, &c.] Floret vinea, cum ecclesiaprima. fidei et confessionis, prima rudimenta percipit. Flores. autem fructus parturiunt, cum fides et confessio sanctorumprompta eflicitm', ad exercenda etiam opera justitiæ, ne fideseorum sine operibus otiosa inveniatur esse, vel mortua. “Florent mala punica, cum hi qui in fide et recta operatione profecerint, desiderium patiendi pro justitia percipiunt. Malaenim punica, quia. sanguinei videntur esse coloris, apte passionem, vel Domini Salvatoris, vel fidelium ejus figuraliter exprimunt. Recte autem in singulis his sponsa dilecti suipræsentiam requirit, dicens: Egrediamur in agrum, commoremur in villis, surgamus ad vineas, videamus si floruitvinea, et cætera; quia nullatenus ecclesia, vel ad bene operandum egrediendo procedere, vel in exercitio bonæ operationis persistendo commorari, vel salutem ac propositum beneagendi assurgere, vel animas auditorum suorum, quantumprofecerint, discernere suflicit, sine ejus gratia, qui cælumascensurus promisit, Et ecce ego vobiscum sum omnibusdiebus, usque ad consummationem seculi. Quod si hæc a'persona antiquorum justorum dicta accipere voluerimus,potest appellatione mane, ubi ait, Mane surgamus ad vineas,ipaum Dominicæ incarnationis tempus designatum non incongruenter intelligi. Desiderabant enim multi prophetæet justi videre tempora quæ apostoli viderunt. Cupiebantusque ad novam adventus illius lucem, si posset fieri, incarne perdurare, ut possent ipsius in carne docentis, et auscultare sermones, et adhærere promissis, ipso præsente incarne de ipso postea credituris facere sermonem. Cantataeodem quo superius sensu possunt accipi, Ibi dabo tibi uberamea; ibi videlicet, ubi ad videndas vineas et mala punica,si florerent, aut fructus parturiant, venerimus. Ubera autemecclesiæ doctores constat esse parvulorum illius; quæ nimirum ubera Domino dat, cum in ejus obsequium prædicato
rum suorum, et facta exhibet et verba; ut sicut parvulossedula intentione lactare solent nutrices, ita illi taliter seagere studeant, quatenus aspectu pariter et auditu, hi- quirudes sunt adhuc, in Christo proficere valeant, atque adrobur usque spiritualia pertingere juventutis; dignique fiant,quibus beati Joannis voce dicatur, Scripsi vobis, juvenes, quiafortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis malignum. Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundosunt. Recte autem ecclesia, cum deprecata esset Dominum,dicens, Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, et cætera quæsequuntur; ita conclusit, Ibi dabo tibi ubera" mea. Ac siaperte diceret, Idcirco te tantopere deprecor, ut spiritualemmecum- ineas laborem, quo et novos tibi populos semperacquirere valeam, et eos qui jam aoquisiti sunt quomodo sehabeant, quantum in fide profecerint, discernere sciam; quiaparvulorum paedagogos meomm diligentissime tibi manciparecontendo, ita ut nulla eis, nisi quae ipse juasiati, vel exemplo, vel verbo sequenda præmonstrem. Ad quae ubera pertinere se noverat ille, qui ait, Facti sumus parvuli in mediovestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantesvos. Dedit hujusmodi ubera dilecto suo, et non alteri cuiquam sponsa, cum audiens ab ipso, Segregate mihi Paulumet Barnabam in opus, in quod assumpsit eos, continuo jussisobtemperare curavit.Mandragoræ dederunt odorem in partis nostris.] PortaeChristi et ecclesiæ sunt iidem doctores, qui et uberum vocabulo fuerunt expressi. Qui, ut sæpe dictum est, ubera sunt;quia lactant parvulos ejus et infantes; crebra agentes industria, ut etiam ex eorum ore laus Domino perfecta promatur.Portae sunt autem; quia quos erudiunt, per ministeriumverbi et regenerationis, in habitationem sanctæ civitatis introducunt; de quibus Psalmista, Diligit Dominus portas Sionsuper omnia tabernacula Jacob. Unde et in Apocalypsi de. eadem civitate Joannes ait, Et habebat murum magnum etaltum, habens portas xu; quia nimirum primi ecclesiædoctores, id est, apostoli duodecim aunt electi. In hujusmodiergo portis, mandragorae dederunt odorem, cum apostolieorumque successores spiritualium ex se virtutum famamlonge lateque sparserunt. Merito ergo ibi venire Dominum
deprecatur ecclesia, ad auxilium cæleati ferendum prædicationi, ubi ipsos prædicatores præcipuis novit fragmre virtutibus. Sed et quisque alias mandragoræ naturas, quotvemedicamentis congruat, diligentius exquisierit, profecto inveniet, quia significandis fidelium virtutibus convenienteraptatur. Est enim herba aromatica, habens radicem, formæhumani corporis similantem; mala vero :uaveolentia in magnitudine mali matinni. Unde et eum Latini, Malum terræ'vocant. Habet autem hujusmodi virtutem, ut per eam somnus frequenter mersatur, ubi vigiliarum ægri amictanturincommodo. Pessimis autem molestatur vigiliis, qui hujusmundi curia ac desideriis exuere quærit animum, sed usupravæ consuetudinis moratus, necdum obtinere, quam quærit,requiem valet. At qui suæ infirmitati solicito studiorumspiritualium exercitio mederi satagit, fit ut, recedentibus paulatim vitiorum bellis, ad illam mentis quietem perveniat, dequa in superioribus hujus carminis loquitur sponsa, Egodormio, et cor meum vigilat; hoc est, Ego quiesco a curiarerum temporalium, et cor meum vigilat, in contemplationeperennium bonorum. Item, si quorum corpora proptercuram secanda sunt, hujus cortex vino immissus, ad bibendum datur, ut soporati dolorem non sentiant. Cujus naturæratio, quid in spiritualibus medicamentis agendum significet, 'facile patet. Languescit namque graviter anima, quæ magnisest vitiorum subacta ponderibus. Et hæc velut curandamedicis offertur, cum eam doctores sancti carnalibus resisterevoluptatibus hortantur. Sed quia non potest sine gravidolore relinqui, quod cum grandi solebat amore teneri, secarividetur ab eo, qui ab inveterata eam illecebrarum consuetudine retrahit. Sed ne hujusmodi sectio languenti animæ intoleranda forte videatur, danda est potio salutaris, per quamutiliter sopita, dolorem secturæ non sentiat. Revocanda estad mentem poena æterna dammae gehennalis, quæ negligentessuæ salutis animas perpetuo torquebit, reducenda ad memoriam gloria patriæ cælestis, ubi susceptæ justorum animæregnabunt sine fine cum Christo. Hæc enim potio doctrinæsalutaris est, quæ animam diu languidum a Deo, vel soporatam huic mundo, vel potius mortuam reddat, ut facillimecuncta, quibus prius inhærebat, oblectamenta sibi patiatur,
imo etiam gaudeat auferri. Item mandragoræ illius mederiperhibetur, qui nausea laborant, ita ut nec continere valeant,nec accipere cibos delectentur. Cibus autem animæ, sermoest veritatis; quem qui vel audiendo recipere, vel audituacceptum in ventre memoriæ retinere nequeunt, pessimoprorsus ac periculoso languore tenentur. Quia nimirumnecesse est, ut eorum vita desperetur, qui panem vitæ, autacceptum conserVare, aut saltem percipere fastidiunt. Cuividelicet languori crebra sanctorum exempla, et præsensforma virtutum solet præbere medelam; dum fastidiosus quisque ac'negligens vicis sive auditis bonorum operibus, rememorata supernæ gloria retributionis, et ipse bonorum actuslaboresque quærit imitari temporales, quo perpetuæ illorumfelicitatis mereatur cohæres haberi. Quicumque ergo talisest, quasi per fructum mandragoræ ad spem salutis et vitæperductus est. Quicumque doctorum tantam Spiritus gratiam,tantum habent studium pietatis, ut quisque eos viderit velaudierit, mox mente mutatus, ipsorum sequi vitam incipiat,merito mandragoræ formam tenent, quia vitæ alimentum innauseantiuin cordibus figunt. Et pulchre sponsa deliciisopima vivificis, non solum vinearum, malorumque fructussponso intuendas, sed etiam madragorarum odores, succos' que salubres promittit. Non tantum ea, quæ manducaripossunt et bibi, verum et illa se habere gloriatur, quæ fastidientibus cibum sive potum, gratum facere queant, et suavem,quia profert et ecclesia ante conspectum sui auctoris dona verbicælestis, cibaria videlicet‘et pocula vitæ ; profert ministrosidoneos, qui hæc et esurientibus sitientibusque prædicandoapportent; et insuper eam fastidientibus ipsi praelibanda,id est, prius operando dulcia reddant. Profert quasi vineas,catervas electorum innumeras; profert et mala punica, martyrum agmina confessionis invictae fulgore pretiosa; profertspiritualia charismata, quibus præcordia pigrorum, ad contuenda atque imitanda bonorum exempla succendat.Omnia poma nova et vetera, &c.] Poma nova et vetera, præcepta sive prOmissa sunt novi et veteris testamenti, quæomnia dilecto suo servavit ecclesia; quia ipsum solum essenovit, qui utrisque et præcepta daret, et servantibus præmiadigna redderet; solum esse novit eum, qui et minora per
angelos antiquis suis famulis, et majora per seipsum nobis,vel mandata ederet, vel polliceretur præmia. In qua sententiafortiter retundit ecclesia sectas Fotinianorum, qui DominumSalvatorem ante Mariam fuisse negant. Refellit et insaniamManichæorum, qui alium legis, alium esse Deum evangeliidogmatizant. Item poma nova et vetera, justi sunt testamenti novi et veteris, quorum nullus potuit, quamvis eximiasanctitate insignis, regni edita cælestis ante incarnatam passionem, resurrectionem, ascensionem Domini Salvatoris intrare. Dixit ecclesia temporis illius, quæ nunc discretionisgratia Synagoga vocatur, Omnia poma nova et vetem, dilectemi, servavi tibi. Ac si aperte dicat, Scio certissime, quia"nemo nisi per gratiam tuam potest salvari, nemo mortaliumpotest perfecte jam beatus fieri, priusquam tu, mortalis effectus, iter veræ beatitudinis ad cælestia pandas. Quoscumqueenim justos vidi, cunctos tuo sacrosancto adventui fide certaservavi, per quem eos ad perfectam felicitatem perventurosesse didici. Cui simile novi quoque testamenti ecclesia depromit sententiam voce sui primi pastoris, ita eos qui alitersapiebant, contestans, Quid tentatis Deum, imponere jugumsuper cervices discipulorum, quod neque patres nostri, nequenos portare potuimus? sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi. Probat autem sententiasequens, veram hanc esse expositionem hujusce sententiæ,cum subditur:IN CAP. VIII.CAP. xxxr. Quis mihi det fratrem meum, &c. ?] Et in multisenim, et in omnibus, et in hoc maxime loco testatur hoc carmen, quia nil 'camale, et juxta literam resonet; sed totum sespiritualiter ac typice velit intelligi. Quæ enim potest essefæminarum, quæ dilectorem dilectumque suum repente desideret, non esse juvenem, ut fuerat, sed in ætate infantilifratrem sibi denuo nasci, suæque genitricis uberibus parvulumnutriri, quem jam adultum reperire consueverat? Ergo antiquorum vox est ista justorum, qui Dominum Salvatorem,quem in divinitate Patri et ,Spiritui Sancto consubstantialemcredebant, ac debitis venerabantun obsequiis, in hominis quo-'que habitu, et hominibus consubstantialem videre cupiebant;
ut quæ in prophetia noverant in ipso, de quo præcinebantur,completaviderent. Desiderabant illam aptissimam sui Cum .ditoris vocem audire, quam extensis in discipulos manibusprotulit dicens, Ecce mater mea et fratres mei. Cupiebant.delectabile illud accipere nuntium, quod post triumphumresurrectionis acceperunt iidem discipuli. Ite nuntiare fratribus meis, ut eant in Galilæam, ibi me videbunt; attestanteeisdem ipso dilecto, qui alibi eisdem discipulis dicit, Multiprophetæ et justi cupiebant videre quæ voa videtis, et nonvidenmt; et audire quæ auditis, et non audierunt. Quodait, Sugentem ubera matris meæ; non de ipsa gloriosa. Deigenitrice specialiter valet intelligi. De qua veraciter dictumest, Beatus venter, qui te portavit, et ubera. quæ suxisti. Etde qua ipse in Psalmo, De ventre, inquit, matris meæ, Deusmeus, es tu; quod est aperte dicere, Qui meus ante seculaPater eras, ex quo esse homo coepi, es et Deus meus. Nonenim potuit Salomon vel aliquis illius ævi justus beatamMariam sibi matrem dicere, quæ tanto post tempore nascituraerat in mundo. Sed matrem suam dicit synagoga humanænaturæ substantiam, de qua et ipsa nata erat, et Redemptoremomnium nasci ac nutriri desiderabat. De cujus nativitateadhuc ingenti fervens amore subjecit:Et inveniam te fads, lige.] Intus quippe erat dilectus ; quiain principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, etDeus erat Verbum. Sed ut foris quoque possit inveniri,Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Videruntnamque patriarchæ, viderunt prophetæ Dominum, sed intus,id est, in contemplatione mentis spirituali, mm in oculi carnalia intuitu. Viderunt eum, sed in imagine, sed in angelicaeforma substantiæ; at ipsam ejus naturam, quæ per angelosse quomodo voluit ostendebat, nequaquam videre valebant.Denique legifer ipse, qui audire meruit, Ostendam omnebonum tibi; rursum audivit, Non poteris videre faciem meam,non enim videbit homo faciem, et vivet. Felices, qui inter seconferre meruerunt, Invenimus Messiam, qui dicitur Christus.Et iterum, Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus' J esum, filium J oseph a Nazareth. Nam et talibusapte convenit, quod ait: Ut inveniam te foris, ac deosculer.Inventum quippe dilectum deosculata est synagoga, in eis
qui nunc facie ad faciem in veritate assumptæ carnis videre,qui cum eo ore ad os loqui meruerunt. Hoc est namqueosculum, id est, amantissimum illud oris illius donum, acmutuæ commercium allocutionis, quod in hoc carmine synagoga ante omnia quærebat, ita incipiensé Osculetur me osculooris sui. Bene autem optando subjungit, Et jam nemo medespiciat. Despecta namque erat externis hominibus ecclesia,quasi parva et nullius pretii, quamdiu brevissimis Judææterminis claudebatur; at ubi veniente in carne Domino, peromnes coepit gentes dilatari, terribilis jam mundo effecta est,quasi orbem impletum universum, et cultum omnium dejectum deorum. Namque cum non fuisse despectui, sedterrori potius, ut aciem castrorum ordinatam; per id maximeprobatum est, quo ei bellum publice toto orbi indictum est.In quo tamen bello ipsa, sive vivendo, seu moriendo superans,magis est facta mundo omni terribilis. Despecta erat etiamimmundis spiritibus ecclesia ; quia se genus humanum decepisse, ac de patria cælesti in hoc exilium ærumnamquemultifariam detraxisse jactabant; nullumque fuisse hominum,qui a suo dominatu per omnia posset immunis existere. At 'postquam Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus,venit in mundum, tentatusque vicit hostem ipsuin, cujustentatione quondam victus est protoplastus, pertransivit etiambenefaciendo, et curando omnes oppressos adiabolo; atquead ultimum moriendo destruxit eum 'qui habebat mortisimperium, omnemque, secum justorum præoedentium multitudinem ab inferis educens, ad illius regni, quod protoplastusamiserat, gaudia perduxit; ac suæ victoriæ signum fideliumfrontibus imposuit. J am non est eis despectui bonorum vitahominum; quia se per hominem victos esse vident, humanumque genus ad regnum, quod ipsi Superbiendo amiserant,dolent esse translatum. Licet et de sanctis credere angelis,quia minus vitam electorum despexerint hominum, postquamDeum ac Dominum suum, in tantum amare genus humanumcernebant, ut etiam ipse homo fieri, inter homines conversari,ac mori dignaretur. Hinc est enim, quod ante incarnationemejus adorari se ab hominibus patienter ferunt ; J oannem veroin Apocalypsi adorare se incipientem prohibet angelus, dicent,Vide ne feceris, conservus tuus sum, et fratrum tuorum,
habentium testimonium Jesu: Deum adora. Unde meritoadventum ejusdem Domini J esu suspirans antiqua illa electorum multitudo dicebat, Quis mihi det te fratrem meumsugentem ubera matris meæ, ut inveniam te ,foris, et deosculer, et jam nemo me despiciat? Ubi et apte subjungitur:Apprehendam te, &c.] Ita autem hæc loquitur synagoga,quemadmodum Paulus ait, Nos qui vivimus, qui residuisumus in adventu Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. Qui cum certum habere diem, usque judicii in carnese durare non posse, propter consortium tamen unius ejusdemque fraternitatis, illorum se numero jungit, qui in adventu Judicis vivi invenientur in came. Et hic ergo plebsantiqua Dei ex persona loquitur illius suæ partis, quæ cumin carne apparentem esset visura: Apprehendam te, et ducamin domum matris meæ. Prompts. te ac fideli devotione venientem excipiam, et desideriis inhiantibus tua monita complectar, tua præstolabor promissa, te quoque ad coelos, peracta dispensatione carnis redeuntem lætis ducam luminibus,læta omnibus voce praedicabo. Hæc est enim domus matrisejus, felicitas scilicet patriæ cælestis, ad cujus inhabitationemnatura humana creata est, ad quam perpetuo possidendam, sinemo peccasset, totum genus humanum de deliciis paradisi,in quo positus est homo primus, sine media morte transiret.In hanc ergo domum se Dominum introducere ecclesia promittit, non id sua virtute perficere valens, sed suis votis, utperficiatur, exoptans, suis præconiis perficiendum, sive perfectum prædicans; quomodo Psalmista exaltare illum adcælos potuit, qui tamen dixit, Exaltabo te, Domine, quoniamsuscepisti me. Quod est aperte dicere, Quia meæ naturamfragilitatis suscipere dignatus es, recte tuæ præconia virtutis, qui hanc clarificasti, infatigabili mentis delectationeprofiteor.Ibi me docebis, &c.] Ibi me docebis, in ipsa carnis substantia, in qua te foris inventura sum, et osculatura; ibi tuievangelii mihi præcepta, quæ prophetæ, lex, et psalmi promiserunt, dabis; ibi me potiora, quam in lege et prophetislegebam, sperare dona docebis, vel certe altius intelligendum.Ibi me docebis in illa domo matris meæ, in quam te ducere
IN CANTICA CANTICORUM, CAP. vm. 869lætifico oculorum comitatu, simul et laude verborum desidero.Ibi enim docuit ac docet ecclesiam, ex ea parte ejus, quamad se illuc recepit. Ibi docebit omnem ecclesiam, cum peracto universali judicio nusquam sancti illius erunt, nisi omnesin coelo cum ipso. Quid ibi doceat, ipse in evangelio designat,cum in illo sermone dulcissimo ac largissimo, quem cum eaultimum ante passionem habuit, dicit inter alia : Hæc in proverbiis locutus sum vobis ; venit hora, cum jam non in proverbiis quuar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis, idest, palam Patrem ostendam vobis.Et dabo tibi poculum eæ vino condito, &c.] Dat ex vino po culum ecclesia Domino, cum acceptis ejus beneficiis,‘magnamferventis gratiam rependit amoris; et ipsum vinum non purum, sed velut pigmentariorum nobilium admixtione conditum, cum amor idem bonorum quoque operum attestationeprobatur. Neque ea tantum opera, quæ amorem Conditoris,sed illa non minus, quæ fraternam in nobis dilectionem probent, habere nos decet, si dignam ei, et acceptabile devotionisnostræ poculum porrigere curamus. Quæ aperte distinguitipse, cum discipulos admonens, ne justitiam suam facerentcoram hominibus, ut videantur ab eis; in completione ejusdem sententiæ, tria'mox genera bene actionis subdidit, eleemosynam videlicet, orationem, et jejunium; manifeste significans, quia in his tribus justitia deberet nostra consistere.Ad eleemosyna'm'quippe pertinent omnia, quæ in necessitatem proximi sub‘levandam misericorditer operamur; ad orationem, cuncta quæ ad placandum nobis Conditorem nostrumdevota pietate gerimus; ad jejunium, tota mentis castigatio,qua nos a vitiis mundique contagiis abstinere curamus. Etquia sancta ecclesia dilecto suo non tantum vitæ'munditiamofl'ert, sed et pretiosum mortis calicem in plerisque suis membris pro ejus dilectione susCepit, recte cum dixisset, Et dabotibi poculum ex vino condito; subjunxit, Et mustum malorum granatorum meorum. Eadem quippe sunt mala gra—_nata, quae et mala punica: sed granata, propter granorummultitudinem ; punica dicta, qui in Africa et circa Carthagi:nem maxime abundant. Quae quia beatorum martyrumfiguram teneant, color ipse roseus indicio est. Et benemustum malorum, non autem potionem, aut merum, autvox.. IX. B b
siceram appellat, ut fervorem inextinguibilis designet amorisin corde triumphalis exercitus. Mustum enim, id est, vinumstatim a lacu sublatum, majoris esse solet fervoris. Ideoquemerito flagrantissime illorum virtuti congruit, qui ad visionemConditoris etiam per ferrum flammasqu'e transïre non dubitant. Nam quod hujusmodi potio non solum æstus stomachi,et corruptum ventrem sanare dicitur, sed et in reliquis prodesse visceribus; quis non videat, quia fervor caritatis, quomagis abundat, eo amplius cooperiat, immo etiam extinguatmultitudinem peccatorum? Dicat ergo antiqua congregatio,justorum adventum in carne sui auctoris videre desiderans,dicat, Ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito,et mustum malorum granatorum meomm. Ac si aperte protestetur, Ibi, id est, in ipso, tempore vel loco, in quo te forisinvenem, et alloqui meruere, et tu mihi ea quæ Filium Deiin homine, hominibus apparentem decet, mandata proferes acdona ; et ego tibi famulatum integri cordis, eum qui vereDeo debetur, impendam. Quia nimirum adventus ejus laboranti in adversis mundi ecclesiæ requiem cælestem, etinterim in spe, et in futuro largitur in re, recte illa subjungit:Lama qius sub capite meo, &c.] Per laevam quippe ejussacramenta incarnationis, et praesentiae dona ejus designat;per dexteram vero, ea quæ in futuro percipiunt electi, præmiafigurantur. In quibus non solum visio divinæ majestatis,sed et gloria est clarificatæ humanitatis, ejusdemque uniusMediatoris Dei et hominum. Unde bene lævam ejus sponsasub capite suo poni, dextera autem se illius amplexari desiderat, et nunc per temporalia ejus subsidia, a mundi pertunbatione quiescat, et tunc manifesta ipsius visione perpetuofruatur. Et quidem æternam sanctorum requiem nullusunquam turbo interpellat. Unde recte dicitur, Et dexteraillius amplexabitur me ; quia nimirum divinæ præsentiamajestatis undique suos coelesti in regfio circumteget, nealiqua felicitatem Deo dignam, vel memoria miseriæ violet,vel metus finis angustet. Unde et in Apocalypsi Joannes,Et absterget Deus, inquit, omnem lachrymam ab oculiseorum; et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quæ prima abierunt. Et iterum:
Et nox ultra non erit. Et non egebunt lumine lucernæ,neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos,et regnabunt in secula seculorum. At vero ea, quæ in præsenti fidelibus conceditur, requies perfecta esse nequaquampotest; quia necdum antiqua, inimica destructa est mors.Unde fit et plemmque felix bonorum quies, et quasi soporgratissimus, qui intentam divinis rebus mentem eorum, huicmundo velut insensibilem facit, improborum turbetur incursibus; eorum videlicet, qui felicissime dormitionis ignari,vigilare potius mundi labentis amore consuerunt. Atqueutinam soli, qui ad mundum aperte pertinent, pacemque impugnarent ecclesiæ, et non etiam ipsa in se eos, qui spiritualiaejus studia carnalibus suis moribus impediant, teneret. Verum quia et ipsa plures gignit, tales admonet eos Dominus,ne animos fidelium ecclesiæ orationi, sive lectioni, seu aliispietatis actionibus deditos inquietare præsumant, dum, auditodesiderio cordis ejus, ipse continuo subjunxit:CAP. xxxu. Adim-o vos, filiæ Hierusalem, ne suscitetis,&c.] Et tales enim animæ filiæ Hierusalem recte vocantur,quia corpori sanctæ ecclesiæ per lavacrum sunt regenerationis unitæ, quia ad regnum cceleste tendunt, quamvis superfundamentum rectæ fidei, non aurum, non argentum, nonlapides pretiosos, sed ligna, foenum, et stipulam ædiücent.Ne ergo susciteris, inquit, dilectam tumultu carnalium perturbationum, et vigilare faciatis a quiete placidæ suæ devotionis, qua conspectui sui Conditoris adstare delectatur.Donec ipsa velit, id est, donec rite completis divinæ servitutis obsequiis, ipsa ad communem redire curam humanaefragilitatis necessitatibus admonita consentiat. Et quia, postquam ad fidem Dominicæ incarnationis Judæa confluxit,secuta est et gentium multitudo, ejusdemque gratiæ particepsfestinavit; admirata inopinatam ejus conversionem, Judaearepente exclamat,CAP. XXXIII. Quæ est ista quæ ascendit in deserto, gm]Ascendit autem ecclesia gentium de deserto, quia quæ plurimo tempore a suo fuerat Conditore derelicta, proficientibus jam fidei et operis boni gradibus, ad ejus gratiam pervenit; impleta Esaiae prophetia, qua ait, Lætabitur desertaet invia exultabit solitudo, et florebit quasi lilium. DeliciisB b 2
affluens, illis nimirum de quibus supra dicit sponsus, Quampulchra es, et quam decora, carissima in deliciis ! hoc est, indesideriis vitæ cælestis. Innixa super dilectum meum. Merito super illum innixa, sine cujus adjutorio non solum adsuperna ascendere, sed nec resurgere quidem valebat. Namet virtutum profectus, et ipsa fidei initia, non nisi Dominolargiente possumus habere. Hanc ergo novæ gentium conversionis gratiam magis Judæa mirabatur, quo se solam, eteos qui in suum ritum per mysterium circumcisionis reciperentur, ad hanc pertinere credebant, ut liber Actuum Apostolorum apertissime testatur. Unde et cum admirata dixisset, Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis afliuens?magis. admirando conclusit, Innixa super dilectum meum.Meum, inquit, dilectum, id est, quem me solam diligere,cæterisque autem nationibus esse rebar ignbtum; ' cui respondens ille, Qui est pax nostra, qui fecit utraque unum ; etveniens evangelizavit pacem nobis qui longe fuimus, et,pacem his qui prope; admonet eam meminisse gratiæ, perquam ipsa gravissimis erepta malis, ad viam conversa; estveritatis; »et aliorum quoque congaudere saluti, cum auctoripse salutis et vitæ sit, dives in omnes qui invocant illum.CAP. xxxw. Sub arbore malo 'mcitavi te, &c.] Arbormalus aptissime lignum sanctæ crucis exprimit, in quo ipsependere pro omnium salute dignatus est. In cujus laudibussupra dixit ecclesia, Sicut malum inter ligna sylvarum, sicdilectus meus inter filios. Sub arbore ergo malo suscitavitDominus synagogam, quam per fidem suæ passionis a perpetua morte revocavit. Sub qua etiam arbore corruptaviolataque est mater ac genitrix ipsius; major videlicet, acsenior ejusdem portio plebis. 'Illa nimirum quæ principumsuorum persuasione seducta, Barabbam pro Domino elegit;stulta temeritate conclamans, Sanguis ejus super nos et superfilios nostros. Et hæc enim sub arbore crucis erat, non hujusse quidem fidei humiliter mancipando, sed hujus super se vindictam pertinaciter imprecando. A cujus societate secernenseam, quæ credere consensit plebem, hortatur Dominus, utmemoriam collatæ sibi gratiæ fixo in corde retineat, sed etopera perceptae fidei digna conjungat. Sequitur enim:Pone me ut signaculum super cor tuum, &c.] Pone me super
cor tuum, per bogitationem; super brachium timm, per ope?rationem, ut et intus sit caritas de corde puro, et conscientiabona, et fide non ficta; et eadem cordis devotio, quam internus videt‘ arbiter, etiam foris cernentibus, ad gloriam Patris,qui est in cælis, boni operis exhibitione probetur. Beneautem ait, Pone me ut signaculum. Solemus enim sæpe signum aliquod digito vel brachio alligatum circumferre, quoadinoneamur illius rei, cujus frequentiorem habere memo—riam curamus. Hoc ergo more etiam nos Dominus, utpræsenti signaculo semper admonitos, sua vult mandata retinere; juxta quod ipse praecipit, dicens de lege, quam dedit:Erit ergo quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid,ob recordationem ante oculos tuos. Fit autem, ut si ejusmemoriam nostro in pectore continuo ferimus, ut et ipse, quihanc nobis gratiam contulit, nostri memor in æternum, nosin cælesti regno sua felices præsentia, ut signaculi vice conservet; juxta quod eximio plebis suæ duci promittit, dicens,Assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus ; et ponamte quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus. Cui contra reprobans eum, qui post fidem ad apostasiam conversusest; et abjiciens dicit, Si fuerit Jechonias filius Joachim,regis Juda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum.Vel certe altius intelligendum, quia signaculum, ubi ponitur,indicium solet esse arcanorum, rerum pretiosarum, et quætemerari non debeant; sicut de Domino scriptum, Et stellasclaudit, quasi sub signaculo. Videlicet ut non nisi ipsius,qui signavit, permissu aperiantur, et jussu. Hinc est, quodAbraham signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæfidei, quæ est in præputio. Per circumcisionem namque,quam in came accepit, signabatur, quod fides illa, quam etante circumcisionem jam acceperat, ad mundationem et cordisvaleret, et corporis. Quam et nos modo sine circumcisionecarnis habemus, in qua et justificamur ; juxta illud prophetæet apostoli, Justus autem ex fide vivit. Itaque Dominusnoster J esus Christus ponendus est, ut signaculum super cornostrum, ut signaculum super brachium nostrum ; ut cuncta,quæ in carne gessit vel dixit, arcana esse et cælestia noverimus. Quia enim ipse Dei virtus, et Dei sapientia, ponimuseum, ut signaculum super cor nostrum, cum ea quæ dixit, ita
discimus, quasi veraciter divinæ sint verba sapientiæ. Ponimus eum ut signaculum super brachium nostrum, cum eaquæ fecit, ita audire, et pro modulo nostro sequi satagimus,quasi vera sint exempla virtutis. Item, ut signaculum supercor et brachium nostrum ponimus Dominum, cum ejus mandata in præsenti pro illius mercedis, quam videre necdumvalemus, perceptione servamus.Quia fortis est, ut mors, dilectio, &c.] Haeé dilectio, siveæmulatio, et in Domino Redemptore nostro, et in electis ejus,recte potest intelligi. Fortis enim, ut mors, erat dilectio, quanos ipse dilexit; quia tanta nimirum erat, ut per hanc pronobis ad mortem usque veniret. Unde ait, Majorem hacdilectione nemo habet, ut animam suam ponat quis proamicis suis. Emulatio, qua nos zelatus est dura, sicut infernus existebat, quia nullis adversantium hostium tentamentis potuit a nostræ salutis cura revocari; sicut nec infernus ullis miserorum cruciatibus valet mitigari, atque a sententiae suæ severitate commutari. Austera quidem hæc videtur comparatio, sed quo austerior datur comparatio, eo arctiorzelantis nos Domini commendatur affectus. De quo ipse,eliminatis de templo perfidis, ait Patri, Zelus domus tuæcomedit me. Quo autem major ejus ostenditur æmulatio,eo gravior nos, si hanc spernimus, sequitur damnatio. Sedet fidelium ejus, fortis est, ut mors, dilectio; quia nec permortis ipsius acerbitatem ab ea valent divelli. Unde confidenter aiunt, Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fameä, an nuditas, anpericulum, an gladius? [Emulatio illorum pura, ac Deodevota, inferno assimilatur; quia sicut ille eos, quos semelcæperit, nunquam amittit, sic pertinacia ferventis zeli eorumnullo unquam tempore frigescit. Ipse est enim zelus, quo' accensus Phinees, fornicatores stravit in eremo; ipse quoardebat Helias, cum post suspensas cælo aquas, et post triennium revocatas, post interfectos prophetas Baal, et conversumcor populi ad Dominum, aiebat: Zelo zelatus sum pro Domino exercituum, quia dereliquerunt pactum Domini filiiIsrael ; altaria. tua destruxerunt, prophetas tuos gladio occiderunt. Ipse, quo utebatur Petrus, cum mentientes DeoNeophytos ad mortem usque perduxit. Ipse, de quo Paulus
ad Corinthios: Emulor, inquit, vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, itacorrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quæest in Christo Jesu. Opportune autem illata est hoc in loco,amoris sive zeli magnitudo perfecti, ubi admirante Judæa,novam gentilitatis conversationem admonebat eam Dominus,ut præstita sibi dona pietatis ad mentem reduceret; quiavidelicet post corruptionem genitricis ac matris suæ, ipsa perarborem crucis in resurrectione prima sit excitata gratiam.Ita etenim hæc sententia superioribus potest convenienteraptari. Memento, O collecta ex J udæis ecclesia, per lignummeæ passionis pervenisse te ad vitam, et ne unquam obliviscaris, quia magnitudo dilectionis et æmulationis me pro tead mortem usque perduxit. Neque mireris me conversam;ad fidem meam, recepisse turbam gentilium, quam tantadilectione, tanto zelo perficiendae meæ voluntatis accensamvides, ut facilius videatur vel morti persuaderi posse, neultra animas rapiat e mundo; vel inferno, ne raptas suscipiat,quam illi, ut aliquando mea recedat a fide. Ne putes te nudasolummodo professione verborum mihi posse placere, quinpotius si vis ad vitam venire, pone me memoriam voluntatis,ut signaculum super cor, pone super brachium tuum. Atquein tantum dilectione sive divina seu fraterna mentem imbue,tantum æmulare, ne absque tuæ plebis aggregatione civiumsupernorum summa compleatur, ut ipsa tua dilectio, ipsaæmulatio nullo rerum adversantium aive blandientium statupossit immutari vel minui. Quidam hoc quod est dictum,Dura sicut infernus aemulatio, de æmulatione invidiæ, quamsynagoga adversus ecclesiam gentium sæpe habebat, dictumaccipiunt. De qua et in Actibus Apostolorum ita legitur,Sequente autem sabbato, pæne universa civitas convenitaudire verbum Domini. Videntes autem turbas Judaei,repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur. Quæ videlicet æmulatio, dura est ut infernus; quianimirum animam, quam cæperit, impietatis peste consumit.Hinc enim scriptum est, Zelus apprehendit populum ineruditum, et nunc ignis adversarios comedit. Quod si ita intelligitur, merito admonet synagogam Dominus, ne hac æmula
tione contra ecclesiam teneatur, cum eam viderit de desertovitiorum ascendisse, ac deliciis coelestibus aflluentem, irrevocabili mente suo adhaerere dilecto, ne forte aliis invidendobona, quæ ipsa. habere poterat, amittat. Quo dicto, plura devirtute dilectionis accumulando subnectit, dicens: Lampadessunt ignis atque flammarum. Ignis videlicet in eadem caritate, qua ipsi intrinsecus fervent; flammarum vero, in operatione justitiæ, qua etiam aliis longe lateque clarescunt. Annon lampades ignis se esse prodebant, qui dicebant, N6nnecor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, etaperiret nobis scripturas ? Annon lampades flammarum voluitesse nos Dominus, quibus ait: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona? Hæ sunt lampades,quas quæ habent, virgines, cum sponsus advenerit, thalamumcum ipso regni perennis introibunt. Quæ videlicet amoremejus ac timorem super cor suum et brachium posuerunt; idest, omnes cogitatus et actus suos ejus præceptis subdiderunt. Tunc vero stultarum lampades extinguuntur; quianimirum opera, quibus coram hominibus fulgere videbantur,obtenebrascent, cum internus arbiter afi'uerit, et manifestaritconsilia cordium. Quia bona sua opera obtentu transitoriaegesserunt laudis.Aqua; multæ non potuerunt eætinguere caritatem, &c.] Aquasmultas et flumina, tentationum dicit incursus ; quæ sivevisibiliter seu invisibiliter animas fidelium impugnare nondesinunt. Nam et per apertos fidei adversaries, et per falsosfratres, et per occultas antiqui hostis insidias eos superareconantur. Nec tamen ullatenus capere tentationibus noruntcorda, quæ in caritate radicata et fundata ease consueverunt.Stat enim firma promissio veritatis, qua dicitur: Cum transieris per aquam, tecum ero, et flumina non operient te. Etin evangelio de domo, quæ super petram ædificata est : Inundatione autem, inquit, facta illisum est flumen domui illi, etnon potuit eam movere ; fundata enim erat super petram.Et quoniam in quacunque mente amor abundaverit æternorum bonorum, mox labentium rerum vilescit, recte subjungitur:' Si dederit homo omnem substantiam domus suæ, &c.] Hæcsententia non eget expositione verborum, quam et ipsi in
primis apostoli, et innumera postmodum turba credentiumsuis, quam sit vera, comprobavit exemplis, cum pro dilectione veritatis omnia quæ in hoc mundo possidere videbanturrelinquere; et nihil perdidisse sibi visi sunt, dummodo verain cælis bona perciperent. Quod in evangelio Dominusduabus continuis parabolis aperte signavit: Simile est, inquiens, regnum cælorum thesauro abscondito in agro, quemqui invenit, homo abscondit, et præ gaudio illius vadit, etvendit universa quæ habet, ét emit agrum illum. Iterumsimile est regnum cælorum homini negotiatori, quærentibonas margm'itas; inventa autem una pretiosa margarita,abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam. Undeprædicator egregius multum egregie dixit, Propter eminentem scientiam J esu Christi Domini mei, propter quem omniadetrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo. Quod si legatur, ut quidam codices habent, Despiciet eum; longe diversus gignitur sensus,ille videlicet, quem commendat [apostolus, dicens: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habuero,nihil mihi prodest. Si ergo dederit homo omnem substantiam domus suæ pauperibus pro dilectione; id est pro eout diligeret, quasi nil dederit; ita despiciet eum ipse judgx,qui cor ejus a dilectione vacuum esse conspicit. Qui etsicontrarius superiori sensui esse videtur, non minus tamenvirtus dilectionis, quam sit alta, quam sit necessaria., declarat; atque uterque eo pergit, ut dilectionem in opere nostrosimplicem signaculi semper vice circumferamus.Soror nostra parva est, &c.] Et hæc synagogae Dominusadmiranti fidem sive susceptionem ecclesiæ gentium loquitur;magna utique dispensatione, caritatis sororem ipsorum eamnuncupans, id est, et suam, et synagogae ; ut eadem synagogaet præsentiam sui Conditoris per gratiam esse factam recoleret, et de addita sibi in gratia germanæ societatis, magismagisque gauderet. Soror est autem Domini Salvatoris, etomnis ecclesia ejus de utraque plebe collecta, et unaquæqueanima. sancta; non solum propter assumptionem ejusdemnaturæ, quæ et ipse factus homo est, sed etiam largitionegratiæ, qua credentibus in se dedit potestatem filios Dei
fieri, ut qui erat unicus Dei Filius, per naturam fieret primogenitus in multis fratribus per gratiam. Unde est dulcissimus ille ipsius ad Mariam sermo, Vade autem ad fratresmeos, ac dices eis: Ascendo ad Patrem meum et Patremvestmm; Deum meum, et Dominum vestrum. Dum 'ergodicit, Soror nostra parva est, et ubera non habet; prima.nascentis ecclesiæ de gentibus tempora designat, quandoparva adhuc erat numero credentium populorum, et ad prædicandum Dei verbum minus idonea remanebat. Lege primum Actuum Apostolorum, qui ab decimoctavo Tiberii Cæsaris usque ad quartum Neronis annum pertingit, et. inveniesad prædicationem apostolorum plures credidisse turbas gentium ; nusquam tamen eas toto illo tempore per annos circiter triginta prædicasse reperies. Parva namque erat adhucecclesia gentium, et necdum ad generandos vel nutriendosper doctrinam Christo filius sufliciebat. Propter quod synagogam monet Dominus, ut germana utens caritate; salutaribus quæ gaudeat auspiciis, pravitatique ejus auxilia, quibusadolescere possit, adhibeat. Cui etiam quasi de commodisgermane consulendo subjungit:CAP. xxxv. Quidfaciemm sorori nostræ, 303] Alloquiturecclesiam, alloquitur Dominus animam quamque electam,cum eam de salute perpetua, sive per occultam sui Spiritusillustrationem, seu per apertam prædicantium vocem admonet ; in qua videlicet allocutione mensuram virium nostrarumsuperna pietas inspicit, ac pro modulo capacitatis humanæsua dona largitur. Ait ergo: Quid faciemus sorori nostræin die, quando alloquenda est? Ac si aperte dicat: Parvaquidem numero est ecclesia gentium, et necdum ad subeundum verbi ministerium suficit. Quid ergo tibi videtur, 0synagoga, erga curam ejus sororis, videlicet nostræ essefaciendum tempore illo, quo illam per apostolos meos apostolorumque successores alloqui coepero? Utrum quasi'parvulæ adhuc, parva illi secretorum cælestium arcana committamus? an jam majorem eam per augmenta reddamus,quatenus bene proficiens, perfectiorum possit capax essevirtutum. Cui tacenti, et quid ipse velit potius auscultanti,continuo quid fieri deceat, aperit, ita subjiciens:CAP. XXXVI. Si mums est, ædi/ïcemus, 5-0.] Solet autem muri
nomine, vel ostii, Dominus ipse sæpius in scriptura sacradesignari. Murus etenim recte vocatur; quia ecclesiamsuam omni ex parte, ne ab hostibus diripiatur, communit;ostium recte, quia non nisi per ipsum, vel hujus societatemecclesiæ, vel moenia regni perennis intramus. Dicit namquede se ipse, Ego sum ostium ovium; per me si quis introierit,salvabitur. Et iterum, Nemo venit ad Patrem, nisi per me.Dicit de illo propheta, futura ecclesiæ dona præcinens:Ponetur in ea murus et antemurale. Murus scilicet, ipseDominus in carne apparens; antemurale autem, revelatioprophetiæ, qui incarnandum eum a mundi origine prædicendo, structuram ecclesiæ non parum juverunt. Verumqui apparendo in carne ecclesiam sibi sororem facere dignatus est, ipse ei etiam sui participationem nominis donavit;ut et murus videlicet diceretur, et ostium. Mums quidemin eis qui majori eruditione ac virtute Spiritus præditi mentesfidelium ab incursionibus errantium munire ac defensare,fortiter armis nequitiæ resistendo suflicerent. Ostium veroin illis, qui etsi minus sunt instituti ad repellenda hæreticorum sive paganorum sophismata, simplicitate tamen catholicæ fidei salubriter imbuti, ingressum regni volentibusprædicando panderent, eosque per mysterium secundæ regenerationis, in atria Vitæ cælestis inducerent; sicut ejusdemsponsæ suæ membris perfectioribus, alia quoque virtutumvocabula,- quæ sibi specialiter competere non dubitantur,donare non refugit. Verbi gratia, Vos estis lux mundi. Etiterum, Ecce ego mitto vos, sicut agnos in medio luporum; cum ipse sit lux vera, quæ illuminat omnem hominemvenientem in hunc mundum. Ipse immaculatus et incontaminatus agnus, qui abstulit peccatum mundi. Si ergomurus est, inquit, soror nostra, ædificemus super eam propugnacula argentea. Ac si aperte dicat, Si idonea est ecclesiagentium in aliquibus suis membris, perversorum contrairedoctrinis, habens aptos ad docendum viros, vel naturali videlicet ingenio canentes, vel institutione philosophica instructos,nequaquam his veri docendi ministerium. tollamus; quinpotius juvemus eos, datis scripturarum sanctarum paginis,quo fortius possint ac facilius infirmos quosque ab insidiiscustodire, vel doctrinæ fallentis, vel exempli corrumpentis.
Propugnacula enim argentea, divinoium sunt apices eloquiorum; de quibus supra dictum est; Sicut turris David collumtuum, quæ aedificata est cum propugnaculis. Et de quibusin Psalmo, Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igneexaminatum, probatum terræ. Si ostium est, compingamusillud tabulis cedrinis ; si sunt in ea, qui verbo simplicis doctrinæ parvulos imbuere norunt, et in penetralia sanctæ conversationis inducere, proponamus eis immarcessibilia priorumexempla justorum, quibus efl‘icacius memoratum implere possint officium. Cedri etenim, quod virtutes electorum designant, sæpe dictum est. Figura enim tabularum, latitudinemexprimit cordis eorum, in qua memoriam caelestium recipiantverborum. De qua propheta, Viam mandaturum tuorumcucurri, dum dilatarea cor meum. His etenim tabulis ornatum esse decebat, his ornari suos auditores cupiebat'apostolus, cum ait: Os nostrum patet ad vos, O Corinthii, cornostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis, augustiamini autem in visceribus vestris. Eandem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico, Dilatamini et vos.Unde et amatorem sapientiæ Salomon admonet, dicens:Scribe illam in tabulis cordis tui. Hæc autem erga se con—silia sive promissa sui Redemptoris audiens ecclesia, non jamexpectavit synagogæ, cui loquebatur, ascensum, sive responsum, sed ita protinus exilivit, ac devota ei voce respondit:CAP. xxxvu. Ego mum, et ubera mea sicut turris, 850.]Ego quidem mums recte cognominor, quia de vivis sum compacta lapidibus, quia glutino caritatis adunata, quia superfundamentum immobile locata sum, quia nullo ictu arietishæretici possum dejici. Firmum namque fundamentum Deistat, habens signaculum hoc, Novit Dominus, qui sunt ejus.Sed et sunt in me, qui majore gratia donati, quantum turrismurum, tantum generalem fidelium vitam speciali altitudinevirtutum transcendunt ; qui et parvulos adhuc, atque infirmosin fide, lacte simpliciores exhortationis, velut ubera nutriant,et omnia tela perversorum eximia dicendi potentia, quasiturris firma repellant. Quæ quidem omnia, non ex arbitriomeæ libertatis habere potui, sed ex quo facta sum coram eo,quasi pacem reperiens, ipso largiente percepi ; id est, ex quodonum mihi pacis suæ per verbum reconciliationis præstare
dignatus est. Neque enim industria mea, vel coram eo venire,a quo longius recesseram, vel pacem, quam perdideram, recuperare valui; sed oblatam gratis ab i110 multum gratanteraccepi. Ex quo autem hoc mihi ipse donum largitus est, exeo statim per virtutum crementa proficiens, et muro me jurecomparandam, et ubera turris instar me habere profiteor;quia et hostiles a læsione civitatis illius acies constanter ejicio,et novos ei semper populos educare contendo. Quod quia nonnisi per donum concessæ ab eo pacis facere potui, libet deVirtute pacis ipsius adhuc plura referre.Vineafuit pacifier), &c.] Loquitur autem hoc ecclesia, sivesynagoga, quam se æmulari, aut, ut mitius dicam, suam adDominum conversionem satis mirari cernebat; seu certepedissequis suis, quas filias Hierusalem, hoc carmen appellareconsuevit. Pacificus autem, quem nominat, est sponsus acdilectus ipsius, pater futuri seculi, Princeps Pacis; cujusfiguram Salomon et pacificp regni sui statu, et ipso nomineprætendit. In cujus pace fuit ipsa. vinea, quia per ipsiusgratiam constructa est ecclesia. catholica per orbem. Cujusplurimis quidem scripturarum locis fit mentio, sed apertissimein evangelica parabola, qua scriptum est: Simile est regnumcælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducereoperarios in vineam suam, &c. Ubi per operarios primæ,tertiæ, sextæ, nonæ et undecimæ horæ patenter exprimitur,quia una eademque Christi ecclesia toto hujus seculi tempore,quod unius diei significatione comprehenditur, indefessa doctorum spiritualium labore excolitur. Item vinea fuit pacificoin ea, id est, in pace illa; de qua. prædixerat, quod facta.fuerit coram, eo quasi pacem reperiens; quia quicumquehabere pacem negligit, ad ecclesiam Christi non pertinet,quamvis Christum confiteri, et ejus videatur obtemperaremandatis.Factus est enim in pace locus ejus.] Et apostolus, Pacem,inquit, sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine quanemo videbit Deum. Cujus societatem pacis ipse etiam aspectus et forma vitis pulcherrimae nobis sequendam proponit;quæ, ut beati Ambrosii verbis dicam, ad imitationem vitænostræ primum vivam radicem defigit; deinde, quia naturæflexibilis et caducæ est, quasi brachiis quibusdam, ita clavi—
culis, quicquid comprehenderit, stringit; hisque se erigit etattollit. Hujus est similis plebs ecclesiæ, quæ velut quadamfidei radice plantatur, et reprimitur humilitatis propagine; acne quibus procellis seculi possit reflecti, et tempestate deduci,claviculis illis et circulis, quasi amplexibus caritatis proximosquosque complectitur, et in eorum conjunctione requiescit.Quæ videlicet vitis circumföditur, quando exoneramur terrenarum mole curarum. Nihil enim magis mentem onerat,quam istiusmodi sollicitudo et cupiditas, vel pecuniæ, velpotentiæ. Circumfossa autem vitis, religatur et erigatur, cumsanctorum exemplo noster attollitur afl'ectus, neque humilis etdespicabilis jacet; sed uniuscujusque mens ad superiora sesubrigit, ut audeat dicere : Nostra autem conversatio in coelisest. Hæc autem vinea habet populos, quia sancta ecclesianon de una gente Judaea, sed de omnium est nationumpopulis collecta. Quod propterea maxime addidit ecclesia degentibus, ut se ad hanc vineam pertinere posse doceret; etnon Judæam de singularitate datæ sibi divinæ cognitionis debere gloriari; cum Psalmista dicat, Laudate Dominum, omnesgentes. Et Moyses ipse prædixit, Lætamini, gentes, simulcum plebe ejus. Cujus videlicet vineæ, quia et Dominomagna est cura, ut intemerata conservetur, et magna hominibus necessitas, ut ejus participes fiant, recte subditur:Tradidit eam custodibus, £30.] Custodes namque ecclesiæ,prophetæ; custodes sunt apostoli; custodes firophetarum,apostolorum successores, qui diversa mundi ætate regiminiillius superna jussione dati'sunt; custodes sunt exercitusmilitiæ cælestis, qui omni tempore seculi labentis pro ecclesiæ statu curam gerunt, ne malignorum, vel hominum, velspirituum irruptione turbetur. Vir autem pro fructu hujusvineæ mille affert argenteos; quia profectus quisque proacquisitione regni cælestis cuncta quæ mundi sunt, relinquit.Fructus namque laborum, qui pro Domino temporaliter fiunt,perceptio est cum Domino sempitemæ quietis et regni; dequo ipse dixit, Posui vos ut eatis, et fi'uctum afl'eratis, etfructus vester maneat; id est, ut operemini, et mercedemaccipiatis, et merces ipsa nullo unquam fine terminetur.Virum autem perfectæ virtutis hominem scriptura vocareconsuevit. Nam et vir a virtute nomen accepit, qui profecto
vir, id est, animus virtutis gratia sublimis pro hujus fructuvineæ mille argenteos afl'ért, cum cuncta sua temporalia relinquit, ut æterna percipere bona mereatur. Argenteorum etenim vocabulo, omnem pecuniæ, quæ relinqui debeat, speciemdesignat. Millenario autem numero, qui perfectus et integerest, universitas solet designari. Ideoque per mille argenteos,quos pro fructu hujus vineæ vir afferre dicitur, universitasintimatur eorum, quæ perfecti quique pro Domino relinquunt.Quæ etsi aliquando parva sunt censu, magna utique et copiosaillius æstimatione judicantur, qui non summam datæ pecuniæ,sed conscientiam dantis pensat hominis. Eadem autem esthæc sententia, quæ et supra aliis verbis ponitur, Si dederitomnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nildespiciet eam. Mille siquidem hic argentei pro omni substantia domus, quæ relinquatur, positi sunt; dilectio autem,quæ, cessantibus alüs charismatibus, in coelesti nos patriaperpetuo complectitur. Ipsa est fructus vineæ, quo tuncsaturabuntur beati, qui nunc in eadem vinea laborantes,esuriunt, et sitiunt justitiam. Sequitur deinde ipsius pacificivox, quia docet quantum vineæ suæ, videlicet ecclesiæ, curamhabeat, quid sua relinquentibus in æternum conservet, quidsingularis præmii Custodibus ejusdem vineæ, hoc est, doctor}bus retribuere disponat.Vinea mea coram me est, &c.] Verum, inquit, probata es,quod vineam meam tradiderim custodibus, qui eam verbispariter et exemplis excolerent suis. Verum scias, quia siccuram illius ejusdem commisi custodibus, ut ipse nihilominus, quid in ea geratur, indesinenter intendam; quo quisqueanimo, qua industria in ea laboret, aspiciam; quantas deniqueab adversariis insidias, quot manifestos conflictus perferat,intuear. Et quid plura? Ecce ego cum illa sum omnibusdiebus, usque ad consummationem seculi. At ubi hoc-appamerit, tunc omnibus qui in vinea mea, vel pro vinea. mea, veladversus vineam meam laborant, præmia digna. rependam.Qui enim pro fructu ejus, id est, pro spe supernæ haereditatisomnia, quæ habere in mundo, vel acquirere potuerunt, dispensarunt bona, dederuntque pauperibus, certo spei suæpotientur efl'ectu; immo majora quam sperare noverant, incælis dona percipient; utpote, quia nec oculus vidit, nec
audivit auris, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavitDeus diligentibus se. Qui vero custodes ipsius vineæ prædicando, vel sublimioribus factis refulgendo fuerunt, duplicipræ cæteris justis mercede donabuntur. Hinc etenim Danieliper angelum dicitur, Et qui docti fuerint, fulgebunt, quasisplendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos,quasi stellæ in perpetuas æternitates. Et hoc est, quod hicquoque illis, qui pro ætemorqm perceptione transitoria bonacontemnunt, qui ob firmitatem unanimis spei unius viri vocabulo censetur. Mille, inquit, tui pacifici ; statimque quid eis,qui ampliori industria statum ecclesiæ custodiunt, ampliorispræmii reservetur, exposuit adjiciens:Et ducenti his qui custodiunt fructus gina] Et millenariusnamque et centenarius, quia uterque perfectus est numerus,uterque pro perfectione ac plenitudine æternæ retributionisrecte positus intelligitur. Porro ducentenarius, id est, duplicatus centenarius ampliora doctorum perfectorum præmiadesignat. De quibus etiam in hac vita inchoandis apostolusdicit: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore dignihabeantur, maxime qui laborant in verbo et in doctrina. Itaque mille tui, inquit, pacifici, mille tui argentei, quos pro fructuattuleras, percipiendo vineæ meæ pacifici apud me, id est,integro suo numero conservati permanent; neque ullatenustibi metuendum est, ne quid de his, quæ fecisti, bonis operibus per oblivionem sive per ignorantiam justi judicis perdas.Ego enim opera et cogitationes hominum venio, ut congregem cum omnibus gentibus, et linguis, ac singulis quibusquepropria corporis, prout gesserint, reddam. Item, quia pacificiappellantur, ab eo quod pacem facere soleant, sicut pacatisunt, qui pacis jura custodiunt, pacifici .sunt sanctis argentei,quos per veritatem tribuunt; quia ad visionem perpetuaepacis, quæ supernæ civitatis ac matris omnium nostrum, novæHierusalem vocabulo consuevit exprimi, iter illis aperiunt,patrimoniaque pauperibus Christi dispergere, quam ipsi possidere maluerunt. Et ducenti his qui custodiunt fructusejus; subauditur, Argentei pacifici, ut sit plena sententia,Mille tui argentei pacifici, et ducenti argentei pacifici his quicustodiunt fructus ejus. Qui enim in præsenti laborem geminum subeunt, et ipsi sobrie et juste, ac pie vivendo, et eccle
siæ fructus ne deficiant, ne ab hostibus diripiantur, sua prædicatione tutando, gemina nimirum in futuro dona consequuntur. Unde mox idem distributor donorum ecclesiamsuam, sive animam quamque bonis actibus deditam hortatur,ut etiam prædicando verbo veritatis, quantum valet, insistat.Quæ habitas, inquiens, in hortis amici, ausculta, fac meaudire vocem tuam. Ac si aperte dicat: Quia collocutionostra, quæ in longum processit, jam claudenda est; quid ate maxime quæram, qujd deposcam, audito. Nihil peromnia dulcius mihi, quam te in hortis habitare, id est, inspiritualium cultura fructuum mansionem tibi locare. Etnec tibi tugurium in his, quasi post modicum discessum,tumultuario opere constituas ; sed fixa illic et indeclinabilimente .meum expectes adventum. Nosti enim, quia sæpiusdescendere ad hortum meum, ad areolam aromatis soled, utpascar in hortis, et lilia colligam; id est, ut bonorum" studialaborum videam, juvem, remunerem. Deinde a te munusrequiro, ut me audire facias vocem tuam, prædicando, quibuscumque vales, meæ et mandata legis, et promissa remunerationis. N amque haec quotienscumque agis, me semper audientem te, agere memento, qui tuis semper soleo adesse votis.Sed et amici nostri auscultant, et angeli videlicet, quos tibiadjutores adversus certamina spirituum malignorum quötidiana dedi; et hominum spiritus justorum, quos de tuocætu assumens, ad visionem jam meæ gloriæ, ad quam totaaliquando futura es, collegi. Utrique enim tibi amici sunt,utrique tua facta speculantur et "verba. Gaudentque multum, cum pro perceptione beatitudinis, qua ipsi fruuntur,viriliter agere conspiciunt; exultant quotiens aliquos de tuisfidelibus ibi intrare contigerit; et suis hos ulnis exciperefestinant. Quibus dictis annuens statim ecclesia, respondit:Fuga, dilecte mi, &c.] Qui quidem sermo, et de triumphoDominica; ascénsionis, et de his quæ in ecclesia quotidiegeruntur, recte potest accipi. Fugit enim dilectus, postquamallocutus est sponsam sororemque suam ; quia completa dispensatione nostræ Redemptionis, ad cælestia rediit. Assimilatur autem capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum, quia creberrime per gratiam compunctionis fideliumsuorum cordibus apparet, qui montes sunt aromatum; quiaVOL. IX. c c
despectis cupiditatibus infimis, coelestium amore tenentur;expurgatisque vitiorum fætoribus, virtutum sunt specialiumodore referti; dicentes cum apostolo, Nostra autem conversatio in cælis est ; et, Christi bonus odor sumus. Et quidemopportune in calce sacri carminis, ascensionis ejus, ac sequentis gratiae mentio facta est; quia nimirum paulo superius,incarnationis ejus fuerant exoptata gaudia, dicente sponsa,Quis mihi det te fratrem meum, augentem ubera matris meæ?Fuerat et passionis illius fructus ad medium deductus, dicente ipso, Sub arbore malo suscitavit te. Et iterum, Quiafortis est, ut mors, dilectio. Fuge ergo, dilecte mi, inquit, etassimilare capreæ hinnuloque cervorum super montes aromatum. Ac si aperte dicat, Quoniam in came apparens,praecepta mihi ac dona vitae cælestis, quae semper optabam,conferre dignatus es, jam nunc peracto munere piae dispensationis, ad superna jam, ad Patris sinum revertere; nec mihitamen, obsecro, penitus tuæ crebræ visitationis lucem subtrahe; sed ut caprea hinnulusve cervorum, quæ indomitalicet sint animalia, neque hominum aditus assueta, sedulotamen in "montibus solent videri; ita quæso mecum agerememineris, ut etsi corpore manes in coelestibus, nec humanarursus habitacula repetis, præsidium tamen frequens mihidivinæ præsentiæ adhibe. Sic etenim solummodo perficere. valebo maximum illud, quod mihi velut ultimum vale mandatum dedisti, ut lemper hortos virtutum inhabitem, sempermeæ confessionis ac prædicationis vocem te audire faciam.Potest autem hæc sententia etiam de quotidiano, ut diximus,sanctæ ecclesiæ statu non inconvenienter accipi. Fugitquippe dilectus habitantem in hortis sponsam, quam alloquebatur, cum intentæ bonis actibus menti, sive virtutum,quam solebat præstare, gratiam ad horam subtrahit; siveetiam probandam eam tentationum procellis submittit; utmerito dicere compellatur, Usque quo, Domine, obliviscerisme in finem, quousque avertis faciem tuam a me? etc. usque in finem Psalmi. Assimilatur capreæ hinnuloque cervorum, apparentibus super montes aromatum; cum mrsus, utopportunum ipse judicaverit, collocata sibi luce sui praesidii,sive obsidentia tentationum pericula tollit, seu consueta, quæsubtraxisse videbatur, virtutum dona restituit. Ut enim de
magnis magnorum charismatibus taceam, verbi gratia, infirmorum curatione, mortuorum suscitatione, daemonum expulsione, secretorum certa agnitione, coelestium gaudiorum lucidacontemplatione caeterisque hujusmodi, quæ ne in eximiisquidem ecclesiæ membris semper adesse queunt. Constatenim de nostra parvitate, quia nequaquam uno atque in dissimili modo semper orationum dulcedini insistere, lachrymasvel pro conscientia nostri reatus, vel pro desiderio patriæcælestis fundere, dolenti proximo condolere, ingruentibustentamentis obviare valemus; ita ut nonnunquam multumconati his uti bonis nequeamus, ac rursum aliquando etiamminus ipsi studentes, horum copia patiamur. Quod undeagitur, nisi quia nunc fugit dilectus, nunc mentem revisitnostram pia utrumque provisione, ut et per collatam gratiamcrescamus -in profectu virtutum, et per ablatam discamushumilitatis custodire virtutem. Subtrahit ad tempus effectumvirtutis desideratum, ut redditus postmodum arctius teneatur ;reddit subtractum, ut exercitatus crebra innovatione animusardentius ad caelestia tendat. Quod ergo ait, Fuge, dilectemi, non optando loquitur ; quis enim eum, quem diligit, a suafugare præsentia velit? sed ejus potius voluntate fervendo,memor videlicet consuetudinis ipsius, qua se in medio sæpesermone relinquens transierit ac declinaverit, ita ut non nisisolerti ac longo quæsitu possit inveniri; memor etiam suæconditionis, quia illum in hujus tempore, vel loco peregrinationis, continuo videre non possit. Quid vero adjunxit,Assimilare capreæ hinnuloque cervorum super montes aromatum, multum optando ac supplicando prosequitur, scienshanc sibi maximam in præsenti vita esse felicitatem, ut quiacontinua visione non valet, saltem crebra ejus visitatione consoletur. Quæ nimirum felicitas illis solum conceditur, quicontemptu terrestrium, et gaudiorum appetitu coelestiumappellari spiritualium merentur montes aromatum.LIBER SEPTIMUS.In expositione Cantici .Canticorum, quam libris quinqueexplicavimus, (nam primum hujus operis volumen contraJulianum, pro defensione gratiæ Dei, quam ille impugnavit,c c 2
unde et hac destituente periit, specialiter confecimus,) itapatrum vestigia secuti sumus, ut interim opuscula dilecti Deoet hominibus Papæ, ac patris nostri Gregorii relinqueremusintacta; jucundius fore legentibus rati, si ea. quæ in explanationem hujus voluminis per cuncta opuscula sua sparsim disseruit, quia plurima sunt et copiose dicta, quasi in unum collecta volumen, pariter omnia poneremus; quod modo adjuvante Domino sumus facturi. Credatur ergo septimus inCantica Canticorum liber, nostro quidem labore collectus;sed beati Gregorii sermonibus et sensu compositus, ut si quisforte sit, qui nostra forte opuscula jure spernenda existimet,habeat in promptu legenda ejus dicta, quem constat nulla—tenus ease spernendum. Si quis vero hæc quoque nostracaptus amore legat, sicut marmoreis nostræ parvitatis ædificiis aureum tantus architectus culmen imponat. Audiviautem, quod Paterius ejusdem beati Papæ Gregorii discipulus, de tota sancta scriptura, quæque illi per partes in suisoperibus explanavit, collecta ex ordine in unum volumencoegerit. Quod opus si haberem ad manus, facilius multoac perfectius studium meæ voluntatis implerem ; verum quianecdum illud memi videre, ipse per me hoc, ut potui, imitariDomino adjuvante curavi.Ex libro J ob xxvu.—Osculetur me osculo oris sui.] Potestper os Dei, unigenitus Filius designari, quod sicut brachiumejus dicitur, quia per eum cuncta Pater operatur. De quopropheta ait, Et brachium Domini, cui revelatum est? dequo dicit Joannes, Omnia per ipsum facta sunt.« Ita etiamos dicatur, ac si oris nomine patenter diceretur verbum, sicutnos quoque pro verbis linguam dicere solemus; ut cumGræcam vel Latinam linguam dicimus, Latina vel Græcaverba monstremus. Os ergo Domini non immerito ipsumaccipimus, per quem nobis omnia loquitur. Hinc est enimquod propheta ait, Os enim Domini loquutum est hoc. Undeet ei sponsa in Canticis Canticorum dicit: Osculetur meosculo oris sui. Ac si aperte dicat, Tangat me dulcedinepræsentiæ unigeniti Filii Redemptoris mei.Item ubi supra in eodem libro.—Et Matthæus cum præcepta a Domino dari in monte conspiceret, ait: Aperiens ossuum, dixit. Ac si patenter dicat, Tunc os suum aperuit,
qui prius aperuerat orsi prophetarum. Hinc est etiam, quodde illo ab sponsa, præsentiam ejus desiderante, dicitur, Oscu‘letur me osculo oris sui. Sancta quippe ecclesia quot præcepta ex ejus prædicatione cognovit, quasi tot oris ejus osculaaccepit. 'In expos. beati Job, lib. xxx.—Qm'a meliora sunt ubera tuavino.] Ista Sunt ubera, id est, doctores, quæ in arca pectorisfixa, lacte nos potant; quia ipsa arcanis summæ contemplationis inhaerentes, subtili prædicatione nos nutriunt.In expos. beati Job, lib. xxrv.—-Ideo adolescentulæ dilemerunt te.] Scriptura sacra sæpe adolescentiam pro novitatevitæ ponere consuevit. Unde veniente sponsa dicitur, Adolescentulæ dilexerunt te;» id est, electorum animæ gratiabaptismatis renovatæ, quæ non in vitæ veteris usu deficiunt,sed novi hominis conversatione decorantur.In expos. beati Job, lib. xvnI.—Nigra sum, sed formosa,filiæ Hierusalem.] Nequaquam prædicatores veri de justitiæluce superbiunt; sed per humilitatis gratiam,-peccatorum inse nigredinem confitentur. Unde etiam ab electorum ecclesiadicitur, Nigra sum, sed formosa. Et Joannes ait, Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. 'In expos. Hom. Evangelicæ xv11.—Posuerunt me custodemin vineis, &c.] Hæc sancta ecclesia de membris suis infirmantibus dicit. Vineæ quippe nostræ actiones sunt, quas usuquotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi,vineam nostram minime custodimus, quia dum extraneisactionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus.Item in expos. beati Job, lib. xxx.—Indica mihi, quemdiligit anima mea, &c.] Pascitur Dominus, cum nostris actibusdelectatur ; cubat vero in meridie, cum ex desideriis carnalibus ardente corde reproborum, apud electorum suorum pectorarefrigerium invenit cogitationis bonæ.In expos. beati J ob, ubi supra.—Nisi cognoveris te, 0 pulchra inter mulieres,) egredere, &c.] Semetipsam inter mulierespulchram cognoscit, quando electa quæque anima, etiam interpeccantes posita, quia ad auctoris sui imaginem ac similitudinem sit condita meminit, ut juxta perceptæ similitudinisordinem incedat. Quæ si se non cognoscit, egreditur a
secreto sui cordis expulsa, in exterioribus concupiscentiis dissipatur‘; egressa vero abit post vestigia gregum, quia suainterna deserens, ad latam videlicet viam ducitur, et sequiturexempla populorum; nec jam agnos, sed hædos pascit, quianon innoxiae cogitationes mentis, sed nutrire pravos motuscarnis intendit.In expos. beati J ob, lib. xxxv.-Cum esset rez- in accubituwo, nardus mea dedit odorem suum.] Virtutes proficientium innotitia. caeterorum hominum, quasi suavitate'fragrant odorem.Hinc est enim quod per Paulum dicitur, Christi bonus odorsumus Deo. Hinc 'est quod sancta ecclesia in electis suisquadam fragrantia suavitatis odorata, in Canticis loquitur,dicens: Donec rex in accubitu suo est, nardus mea deditodorem suum, ac si apertius dicat, Quousque meis obtutibusre:; apud se in requie secreti cælestis absconditur, electorumvita miris virtutum odoribus exercetur, ut quo adhuc eumquem appetit, non videt, ardentius per desiderium fragret.Rege quippe in recubitu suo posito, nardus odorem dat, dumquiescente, in sua beatitudine Domino, sanctorum virtus inecclesia magnæ nobis gratiam suavitatis administrat.In' expos. Ezech. Hom. 111. part. IL—Fulcite me floribus,stipate me malis, quia amore langueo.] Sponsum suum fortiteramanti, de mora vitæ præsentis una solet consolatio esse, siper hoc quod ipsa ab ejus visione differtur, aliorum animæejus verbo proficiant, et ad cælestem sponsum amoris facibusinardescaut. Unde in Cantico sponsa dicit, Fulcite me floribus, stipabe me malis, quia amore langueo. Quid namquesunt flores, nisi animæ bonum jam opus inchoantes, et desiderium caeleste redolentes? Quid mala de floribus; nisiperfectæ jam bonorum mentes, quæ ad fructum perveniuntboni operis, de initio sanctæ propitiationis? Quæ ergo amorelanguet, fulciri quærit floribus; stipari malis; quia si illumquem desiderat, videre adhuc non permittitur, magna est eiconsolatio, si de aliorum profectibus lætetur. Anima ergosancto amore languida, floribus malisque fulciatur, ut requiescat in bono opere proximi, quæ adhuc contemplari nonvalet vultum Dei.In expos. beati Job, lib. VI., juxta interpretes Lxx.—-Vulnerata caritate ego sum.] Male sana anima, atque in hujus
exilii cæca caritate prostrata, nec videbat Dominum, nec viderequærebat. Percussa autem caritatis ejus spiculis, vulneratur inintimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis; etmiro modo vivificatur ex vulnere, quæ prius mortua jacebat, insalute. Estuat, anhelat, etiam videre desiderat, quem fugiebat.Percussione ergo ad salutem reducitur, quæ ad securitatemquietis intimæ, amoris alii perturbationem revocatur.In codice Regulæ Pastoris titulo.——Læva cjus sub capite meo,&c.] Sinistram Dei ecclesia, prosperitatem videlicet vitæ præsentis, quasi sub capite posuit, quam intentione summi amorispremit. Dextera vero Dei eam amplectitur, quia sub æternaejus beatitudine, tota devotione continetur. Hinc rursumscriptum est, Dextera manus tua, Domine, confregit inimicos.Hostes enim Dei, et sinistra ejus proficiunt, et dextera franguntur; quia plerumque pravos vita præsens elevat, sed adventus æternæ beatitudinis damnat..In expos. Evangelicæ Hom. xxvuI.—Ecce iste venit saliens vin montibus, et transiliens colles.] Veniendo Dominus ad redemptionem nostram, quosdam, ut ita dixerim, saltus dedit.Vultis, fratres carissimi. ipsos ejus saltus cognoscere? Decælo venit in uterum, de utero venit in præsepe, de præsepevenit in crucem, de cruce venit in sepulchrum, de sepulchrorediit in coelum. Ecce ut nos post se currere faceret, quosdampro nobis saltus manifestata per carnem veritatis dedit ; quiet exultavit ut gigas ad currendam viam, ut nos ei ex cordediceremus: Ti-ahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum.In expos. Ezechielis, Hom. 1. part. u.-En ipse stat postparietem nostrum.] Sancta ecclesia sub sponsæ voce apertejam Dominum videre desiderans, ait: En ipse stat postparietem nostrum. Qui enim humanis oculis hoc quod demortali assumpsit, ostendit, et in seipso invisibilis permansit,in aperto se (fidem quærentibus, quasi post parietem stetit;quia. videndum se manifeste in majestate non præbuit, quasienim post parietem stetit, qui humanitatis naturam, quamassumpsit, ostendit; et divinitatis naturam humanis oculisoccultavit. Unde et illic subditur, Respiciens per fenestras,prospiciens per cancellos. Quisquis enim per fenestras velcancellos respicit, nec totus videtur, nec totus non videtur.
Sic mmirum Redemptor ante dubitantium oculos factus'est,quia si miracula faciens, nil pertulisset ut homo, plane eisapparuisset Deus; et rursum humana patiens, si nulla fecissetut Deus, putaretur homo. Sed quia et divina fecit, et humana pertulit, quasi per fenestras vel cancellos ad hominesprospexit; ut et Deus appareret ex miraculis, cum lateret expassionibus; et homo cemeretur ex passionibus, sed tamenesse ultra hominem ex miraculis agnosceretur.. In expos. beati J ob, lib. xxvu.-Surge, propera, amica mea,formam mea, et veni.] Quia prædicationes sanctæ cum vitapræsenti, id est, pluviæ cum hyeme cessabunt, recte exeuntianimæ, atque ad æterna æstiva properanti, sponsi voce dicitur: Surge, propera, amica mea, formosa mea, et veni; jamenim hyems transiit, imber recessit, et abiit. Transeuntequippe hyeme, imber recedit; quia cum vita præsens peragitur, in qua nos ignorantiae nubilo, carnis corruptibilistorpor astrinxerat, omne ministerium prædicationis cessat.Clarius quippe per nos tunc videbimus hoc quod sanctorumnunc vocibus obscurius audivimus.In Ezech. Hom. IV. part. 11.—Surge, propera, amica mea,columba mea, 850.] Sive sancta ecclesia, sive anima unaquæqueelecta caelesti est sponso amico per amorem, columba perspiritum, formosa per morum pulchritudinem. Quæ cum jamde corruptione carnis educitur, ei proculdubio hyems transiit,quia præsentis vitæ torpor abscedit. Imber quoque abiit, etrecedit; quia cum ad contemplandum in sua substantia omnipotentem Dominum educit, jam verborum guttæ necessariænon erunt, ut pluvia debeat praedicationis infundi. Namquod minus audire potuit, amplius videbit. Tunc apparent.flores in terra, quia cum de æternæ beatitudinis vita, quædamsuavitatis primordia prægustare anima cæperit, quasi jam infloribus odoratur exiens, quod postquam egressa fuerit, infructu uberius habebit. Unde et illic subditur, Tempus putationis advenit. In putatione quippe, sarmenta sterilia reciduntur, ut ea quæ prævalent, uberius fructum ferant. Nostræitaque putationis tempus tunc advenit, quando infructuosamac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructumanimæ pervenire valeamus. Qui fructus erit nobis uberrimus,visio Dei. '
In expos. Hom. Evangelicæ xxv.—-In lectulo meo per noctesquaesivi, quem diligit anima mea, &c.] Dilectum in lectuloquærimus, quando in præsentis vitæ aliquantula requie, Redemptoris nostri desiderio suspiramus. Per noctem quærimus, quia etsi jam in illo mens vigilat, tamen adhuc oculuscaligat. Sed qui dilectum non invenit, restat ut surgat,civitatem circumeat; id est, sanctam electorum ecclesiammente et inquisitione percurrat. Per vicos eum et plateasquærat, id est, per angusta et lata gradientes aspiciat, ut siqua invenire in eis valeat vestigia, exquirat. Quia sunt nonnulli etiam vitæ secularis, qui imitandum aliquid habent deactione virtutis. Quærentes autem nos, vigiles inveniunt, quicustodiunt civitatem, quia sancti patres, qui ecclesiæ statutum custodiunt, bonis nostris studiis occurrunt, ut suo velverbo vel scripto nos doceant. Quos cum paululum pertransimus,invenimus quem diligimus ; quia Redemptor nosteretsi humanitate homo inter homines, divinitate tamen superhomines fuit. Cum ergo transeuntur vigiles, dilectus invenitur; quia cum prophetas et apostolos' infra ipsum esse conspicimus, illum qui natura Deus est, esse supra hominesconsideramus. Prius ergo non inveniendus quæritur, ut postinventus strictius teneatur.Item in ezpos. beati Job, lib. xv1n.—-Cum Redemptoremsuum ecclesia quæreret, in ipsis antiquis praedicatoribus spemfigere noluit; quæ dicit, Paululum cum pertransissem eos,inveni quem diligit anima mea. Illum quippe invenire nonposset, 'si istos transire noluisset.Item in eæpos. Ezech. Hom. VI. part. n.—Sic sponsain Canticis Canticorum sanctis desideriis anxia loquitur,dicens: In lectulo meo per noctem quæsivi, quem diligitanima mea. Quæsivi illum, et non inveni. In lectulo enimdilectum quærit, quando in ipso suo otio et vacatione, quamappetit, jam videre Dominum concupiscit, jam ad eum exiredesiderat, carere præsentis vitæ tenebris anhelat. Sed quæritillum, et non 'invenit ; quia quamvis magno amore desiderat,adhuc tamen ei non conceditur videre quem amat.In expos. Ezech. Hom. x. part. "'.—Quæ est ista quæascendit per desertum, u.?] Sancta electorum ecclesia, cumab hoc mundo in sanctis precibus ardenti amore se erigit.
per desertum, quod deserit, ascendit. Qualiter vero ascendat, adjungit: Sicut virgula fumi ex aromatibus. Fumusde incenso nascitur. Et per Psalmistam dicitur, Dirigaturoratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Fumus excutere lachrymas solet. Itaque fumus ex aromatibus, compunctio orationis, concepta ex virtutibus amoris. Quæ tamenoratio, fumi virgula dicitur, quia Deum sola cælestia postulat. Sic recta progreditur, ut ad terrena atque temporaliaappetenda pro terreno studio minime reflectatur. Et notandum, quod non virga, sed virgula nuncupatur; quia interdum in compunctionis ardore tantæ subtilitatis æstuat visamoris, ut hanc nec ipse animus possit comprehendere, quiilluminatus meruit habere. Bene autem dicitur, Myrrhæet thuris. Thus enim ex lege Domino in sacrificio incenditur. Per myrrham vero corpora mortua condiuntur, nevermibus corrumpantur. Myrrhæ ergo et thuris sacrificiumofferunt, qui et carnem afliciunt, ne eis corruptionis vitiadominentur; et redolentem in conspectu Domini, amorissui hostiam incenduni. Myrrham itaque, quia se cruciant,et cruciando a vitiis conservant. Thus vero, quia Dei visionem diligunt, ad quam pervenire medullitus inardescunt; .seque ipsos ei in sanctis virtutibus exhibent. Unde et illicsubditur, Et universi pulveris pigmentarii. Pulvis pigmen—tarii est, virtus bene operantis. Et notandum, quod virtutesbene operantium, non pigmenta, sed pulveres dicuntur.Cum enim quælibet bona agimus, retractamus, et ne quidin eis sinistrum sit judicio retractationis attendimus, quasiex pigmentis pulverem facimus, ut operationem nostramDomino per discretionem et amorem subtilius incendamus.In expos. beati Job, lib. VII. —En lectulum Salomonisseæagz'nta fortes, &c.] Justorum fortitudo, est carnem vincere, propriis voluptatibus contraire, delectationem vitae præsentis extinguere, hujus mundi aspera pro æternis præmiisamare, prosperitatis blandimenta contemnere, adversitatis metum in corde superare. Lectulum ergo Salomonis sexagintafortes ambiunt ex fortissimis Israel, quoniam sancti quiquesine ulla dubietate desiderii internam requiem contemplantur.In expos. beati Job, lib. x1x.—— Omnes tenentes gladios, et
ad bella dnctissimiJ Quid in divina scriptura per gladiumfiguretur, Paulus aperuit, dicens: Et gladium Spiritus, quodest verbum Dei. Salomon autem non ait, Omnes habentes,sed tenentes ; quia videlicet verbum Dei non est mirabilesolummodo scire, sed facere. Habet quippe, sed non tenetgladium, qui divinum quidem eloquium novit, sed secundumillud vivere negligit. Et doctus esse ad bella jam non valet,qui spiritualem, quem habet, gladium minime exercet: namresistere tentationibus omnino non suflicit.In expos. beati Job, lib. xk.— Uniuscw'usque ensis superfemur suum, &c.] Noctumi- timores sunt insidiæ mutationumoccultæ ; ensis vero super femur, est custodia vigilans, carnisillecebram premens. Ne ergo nocturnus timor, id est, occultaet repentina tentatio subrepat, necesse est ut femur nostrumsuperpositus custodiæ ensis premat. Sancti etenim viri sicde spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti; quippe quibus dicitur, Servite Domino in timore, etexultate ei cum tremore; ut et de spe exultatio, et de suspicione nascatur tremor.De eodem in codice Regulæ Pastoralis titulo, lib. v1.—Ensissuper femur ponitur, quando acumine sanctæ prædicationisprava suggestio carnis edomatur. Per noctem vero caecitasnostræ infirmitatis exprimitur; quia quicquid adversitatis innocte imminet, non videtur. Uniuscujusque ergo ensis superfemur suum propter timores nocturnos ; quia videlicet sanctiviri dum ea quæ non vident, metuunt, ad intentionem certaminis semper parati assistunt. '. In expos. Ezech. Hom. IH. part. u. ——- Ferculum fecit sibirem Salomon de lignis Libani, &c.] Neque credendum estSalomon tantæ magnitudinis regem, qui sic immensis divitiisafHuebat, ut pondus auri ejus æstimari non posset, et argentum in diebus illis pretium non haberet, quia ferculum sibiligneum fecerit. Sed Salomon est pacificus noster, qui sibide lignis Libani ferculum fecit. Libani quippe ligna cedrina,valde sunt imputribilia. Ferculum itaque Regis nostri, sanctaecclesia est; quæ de fortibus patribus, quasi lignis cedrinisimputribilibus mentibus est constructa. Quæ recte ferculumdicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad æternum conviviumConditoris sui. Cui ferculo columnæ argenteæ factæ sunt ;
quia prædicatores sancti eloquii luce resplendent. Est autemcum columnis argenteis reclinatorium aureum; quia per hocquod a sanctis prædicatoribus lucide dicitur, mentes audientium fulgorem caritatis intimae, in qua reclinentur, inveniunt.Per hoc enim quod luculente et aperte audiunt, in illud quodclarescit in corde, requiescunt. Columnæ argenteæ, et reclinatorium aureum factum est; quia per lucem sermonis iuvenitur apud animum claritas quietis. Ille jam quippe fulgorinternus mentem radiat, ut per intentionem ibi requiescat,ubi praedicationis gratia non i'equiratur. Sed ad hoc quodclarum intus ostenditur, qualis sit ascensus, adjungit, cumde eodem ferculo protinus subdit: Ascensum, inquit, purpureum. Vera quippe purpura, quia sanguine tingitur, nonimmerito in colore sanguinis videtur. Et quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis ecclesiæ per martyriisanguinem pervenit ad regnum, rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo; quia ad clarum, quod intus aspicitur,. per tribulationem sanguinis pervenitur. Quid ergo de nobiagendum est ?, Quæ spes erit, si nullus ad regnum pervenit,nisi qui summis præditus virtutibus fuerit? Sed adestquoque nostra consolatio. Amemus in quantum possumusDeum; diligamus proximum, et simul quoque nos ad Deiferculum pértinebimus: quia sicut illic scriptum est, Mediacaritate constravit.‘ Habe quippe caritatem, et ibi sine dubiopervenis, ubi et columna argentea erigitur, et ascensus purpureus tenetur. Nam quia hoc propter nostram infirmitatem dicitur, aperte monstratur, cum illic protinus subdit,Propter filias Hierusalem. Sermo etenim Dei, qui non filios,sed filias dicit, quid aliud per sexum foemineum, quam mentium infirma signavit?In expos. beati Job, lib. IX.— Quam pulchra es, amicamea! £30.] Pulchram narrat, et pulchram replicat; quia aliaest ei pulchritudo morum, in qua nunc cernitur, atque aliapræmiorum, in quam tunc per Conditoris sui speciem suisublevatur. Cujus videlicet membra, omnes electi; quia adcuncta simpliciter incedunt. Ejus oculi, columbarum vocantur; quia magna luce irradiant, quia magnorum signorummiraculis coruscant; sed quantum est hoc miraculum; quodvideri potest? Illud de internis miraculum est'mirabilius,
quod videri non potest. De quo aperte subditur, Absque eoquod intrinsecus latet. Magna quippe gloria est apertioperis, sed longe incomparabilis, occuitæ retributionis.In expos. beati Job, lib. III. — Sicut vitta coccinea, labiatua sponsa, ga] Vitta crines capitis astringit. Labia ergosponsæ sicut vitta sunt, quia exhortatione sanctæ ecclesiæ,cunctæ in auditorum mentibus dilfusæ cogitationes ligantur;ne remissæ defluant, ne se per illicita spargam, ne sparsacordis oculos deprimant, sed quasi ad unam se intentionemcolligant, dum vitta eas sanctæ prædicationis ligat. Quamrecte et coccineam asserit, quia sanctorum prædicatio solocaritatis igne flammescit.In expos. beati Job, lib. xxx1u.—Dentes tui sicut grextonsarum, &c.] Sanctæ ecclesiæ dentes accipimus eos, quiprædicationibus suis peccantium duritiam conterunt. Quinon immerito detonsis ac lotis ovibus comparantur ; quia innocuam vitam sumentes, in lavacro baptismatis conversationis pristinæ vellera vetusta posuerunt.In expos. Ezech. Hom. IV. part. n.—Sicut tunis Davidcollum tuum, &c.] In collo guttur, in gutture vox est. Quidergo per collum sanctæ ecclesiæ, nisi sacra ejus eloquia designagtur? in qua dum mille clypei dependere memorantur,per hunc perfectum numerum numerus universus ostenditur;quia universa nostra munitio in sacro eloquio continetur.Ibi quippe sunt præcepta Dei, ibi exempla justorum. Incollo ergo ecclesiæ, id est, in sacri eloquii prædicatione, quæpro sua munitione et altitudine, turri David similis dicitur,mille clypei dependent; quia quotquot illic præcepta, tot suntetiam pectoris nostri munimina. Ecce enim contra aeriaspotestates festinantes fortes existere, in hac turri armaturamnostræ mentis invenimus, ut inde præcepta Conditoris,inde sumamus exempla præcedentium, per quæ contraadversarios nostros inexpugnabiliter armemur. Et notandum, quia aedificata cum propugnaculis suis dicitur. Hocquippe agunt propugnacula, quod clypei, quia uterque pugnantem muniunt; sed inter utraque distat, quia clypeumpro nostro munimine, ubicumque volumus, movemus; propugnaculis autem defendi possumus, sed hoc movere nonpossumus. Clypeus in manu est, nam propugnaculum non
tenetur. Quid ergo inter propugnacula et clypeos distat,nisi quod in sacro eloquio partim præcedentium et miraculalegimus et virtutes bonorum opemm audimus? Hi itaquequam vera de Deo dixerint, testantur miracula; quia taliaper illum non facerent, nisi de illo vera narrarent. Et quampii, quam humiles, quam benigni extiterint, eorum testanturoperationes. Quid igitur illorum miracula, nisi nostra suntpropugnacula? Quia et muniri per illa possumus, et tamenhæc in manu nostri arbitrii non tenemus ; nam talia facerenon valemus. Clypeus vero in manu est, et defendit; quiavirtus patientiæ, virtus misericordiæ, præcedente nos gratia,et in potestate est arbitrii, et a periculo protegit adversitatis. ~In expos. beati Job, lib. xx1v.—Duo ubera tua, &c.] Quæsunt duo ubera, nisi ex Judæa et gentilitate veniens uterquepopulus, qui in sanctæ ecclesiæ corpore, per intentionemsapientiæ, arcano esi: cordis infixus? Ex quo populo, hiqui electi sunt, idcirco capreæ hinnulisque comparantur, quiaper humilitatem quidem, pravos se ac peccatores intelligunt;sed de his per caritatem currentibus, si qua obstacula deimpedimento temporalitatis obviant, transeunt, et datis contemplationis saltibus, ad superna conscendunt; qui, ut hæcagant, præcedentium sanctorum exempla conspiciunt, unde etin liliis pasci referuntur. Quid vero per lilia, nisi illorumvita declaratur, qui veraciter dicunt, Christi bonus odor sumusDeo? Electi ergo, ut assequi summa praevaleant, conspectaodorifera et candida justorum vita, inhianter jam quidemvidere Dominum sitiunt: jam de ejus contemplatione satiaricaritatis æstibus inardescunt; sed quia in hac vita positi,necdum valent, per præcedentium interim patrum exemplapascuntur. Unde et apte illic tempus de ipso liliorum pastudefinitur, dum dicitur, Donec aspiret dies, et inclinenturumbræ. Tamdiu quippe refici justorum exemplis indigemus,donec præsentis mortalitatis umbras æterno die aspirantetranseamus. Cum enim hujus temporalitatis umbra transacta,ac mortalitas fuerit inclinata, quia ipsius diei internumlumen cernimus, nequaquam jam appetimus, ut ad amoremejus per aliorum exempla flagremus. Nunc autem, quia necdum eum intueri possumus, summopere necesse est, ut
eorum qui illum perfecte sunt secuti, conspectis actionibusincitemur.In expos. beati Job, lib. xvn.—Coronaberis de capiteAmana, &c.] Quid leonum nomine, quam dæmonia designantur, quæ ira contra nos atrocissimæ crudelitatis insæviunt?Et quia peccatores ad fidem vocati sunt, quorum quondamcorda leonum cubilia fuerunt, dum vicisse mortem Dominuseorum confessione creditur, quasi de leonum cubilibus coronatur. Remuneratio quippe victoriæ, corona est. Totiensergo ei coronam fideles offerunt, quotiens hunc vicisse mortemex resurrectione confitentur.In expos. beati Job, lib. xv.—Mel et lac sub lingua tua.]Plerique justorum, dum quosdam agere perverse conspiciunt,qui duris sunt increpationibus feriendi, linguæ asperitatemsumunt; sed sub lingua mentis suæ benignitatem contegunt.Unde sanctæ ecclesiæ sponsi voce dicitur, Mel et lac sublingua tua. Qui enim mentis dulcedinem aperire infirmisnolunt, sed loquentes quadam eos asperitate feriunt, et tameninter verba aspera, quasi latenter quiddam dulcedinis intermittunt: hi videlicet non in lingua, sed sub lingua habentdulcedinem ; Iquia inter dura, quæ proferunt, emittunt quædam blanda et dulcia, quibus mens possit ex benignitaterefoveri.In codice Regulae Pastoralis, tit. xv.—Emz'ssiones tuæ paradisus malorum punicorum] Quid per mala punica, nisi fidelium unitas designatur? Nam sicut in malo punico, unoexterius cortice, multa interius grana muniuntur; sic innumeros sanctæ ecclesiæ populos unitas fidei contegit, quosintus diversitas meritorum tenet.In expos. beati Job, lib. xxvn.—Surge, aquilo, et veni,auster.] Per austrum, qui nimirum calidus ventus est, nonimmerito Spiritus Sanctus designatur; quo quisque, dumtangitur, ab iniquitatis suæ torpore liberatur. Unde bene inCanticis Canticorum dicitur, Surge, aquilo, et veni, auster,perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Aquiloni enimjubetur ut surgat; ut nimirum is, qui mortalium corda restringit, adversarius spiritus fugiat. Auster enim venit, ethortum perflat, ut ejus aromata defluant ; quia per adventumSancti Spiritus, dum mens hominis repletur ex eo, mox
opinio virtutum aspergitur, ut jure jam sanctorum lingua,quasi hortus austi'o perflatus, dicat, Christi bonus odorsumus.In expos. Ezech. Hom. II. part. IL—Ego dormio, et cormeum vigilat] Contemplativæ vitæ amabilis valde dulcedoest, quæ super semetipsam animam rapit, cælestia aperit;terrena autem debere esse contemptui ostendit, spiritualiamentis oculis patefacit, corporalia abscondit. Unde beneecclesia in Canticis Canticorum dicit, Ego dormio, et cormeum vigilat. Vigilanti enim corde dormit, qui per hocquod interius contemplando proficit, ab inquieto foris operequiescit.Item in expos. beati Job, lib. XXIII., de quo supra.—Egodormio, et cor meum vigilat] Ac si diceret, Dum exterioressensus ab hujus vitæ solicitudinibus sopio, vacanti mentevivacius interna cognosco. Foris dormio, sed intus vigilo;quia dum exteriora, quasi non sentio, interiora solerter apprehendo.In Expos. Evangelica, Hom. xxv.—Am'ma mea liquqfactaest, &c.] Mens hominis,.Conditoris sui speciem non quærentis male dura est; quia in semetipsa manet frigida. At siardere jam ex desiderio cæperit ad sequendum quem diligit,liquefacta per ignem amoris currit. Fit desiderio anxia,vilescunt in seculo cuncta quæ placebant; nil est quod extraConditorem libeat; et quæ prius delectabant animum, fiuntpostmodum vehementer onerosa. Nihil ejus mæstitiam consolatur, quousque adhuc quod desideratur, non aspicitur.Moeret mens, lux ipsa fastidio est. Talique igne in mentedecoquitur rubigo culpae. Et succensus animus, quasi moreauri, quia per usum speciem perdidit, per incendium clarescit.In expos. beati Job, lib. xxvn.—Invenerunt me custodes,qui circumeunt civitatem, &c.] Quærentem sponsam vigilesinveniunt, eamque vulnerant; quia unamquamque animamRedemptoris sui jam speciem requirentem, cum soliciti doctores inveniunt, hanc per prædicationis verbum cælestisamoris spiculis vulnerant; et si quod ei adhuc de vetustaconversatione tegmen inest, subtrahunt; ut quo exuta abhujusmodi onere redditur, eos is qui quæritur, ab illa citiusinveniatur.
In expos. beati Job, lib. xxxrv.—C'ajmt gins aurum optimum.] Quia caput' Christi Deus. Nil vero est in metallisauro fulgentius: sponsi caput aumm dicitur, quia ejus humanitas ex divinitatis suæ nobis claritate principatur.In expos. Ezech. Hom. v1n.—'Pulchra es, amica mea, &c.]Quia Hierusalem visio pacis interpretatur, cujus nominepatria cælestis exprimitur, sancta ecclesia suavis et decora utHierusalem dicitur, quia ejus vitæ desiderium visioni jampacis intimæ comparatur; ut in eo, quod auctorem suumdiligit, quod ejus speciem videre concupiscit; de quo scriptum est, In quem desiderant angeli prospicere, per ipsa jamamoris sui desideria angelis similis dicatur. Quæ quantumDeo amabilis afficitur, tantum agit, ut malignis spiritibusterribilis fiat. Qualiter autem sit terribilis, subjuncta comparatione ostenditur; id est, ut castrorum acies ordinata.Quid est quod ecclesia sancta hostibus suis, ut castrorumacies sit timenda? Non enim a magno intellectu vacat istacomparatio; et idcirco subtiliter intuenda. Scimus et constat, quia castrorum acies tunc hostibus terribilis ostenditur,quando ita fuerit constipata atque densata, ut in nullo locointerrupta videatur. Nam etsi ita disponitur, ut lo'cus vacuus,per quem hostis possit ingredi, dimittatur; profecto jam suishostibus terribilis non est. Et nos ergo, cum contra malignosspiritus certaminis aciem ponimus, summopere necesse est,ut per caritatem semper uniti atque 'constricti, ut nunquamihterrupti per discordiam inveniamur; quia quamlibet bonaopera in bonis fuerint, si caritas desit, per malum discordiælocus aperitur in acie, unde ad feriendos nos valeat hostisintrare. .In Hom. IV. Ezech. part. [!.—Sicut cortem mali punici,gem tuæ absque occultis tuis.] Genæ sunt sanctæ ecclesiæspirituales partes, qui nunc in ea miraculis coruscant, et velutin ejus facie venerabiles apparent. Cum enim videmusmultos mira agere, ventura prophetare, mundum perfecterelinquere, caelestibus desideriis ardere, sicut cortex malipunici sanctæ ecclesiæ genæ rubent. Sed quid illud est,omne quod miramur in illius rei comparatione; de qua scriptum est, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in corhominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se?VOL. IX. D d
Bene ergo, cum miraretur genas ecclesiæ, subdidit, Absqueoccultis tuis. Ac si aperte diceretur, Ea} quidem quæ in tenon latent, magna sunt; valde ineffabilia, quæ latent.In expos. beati Job, lib. xxrx.—Quæ est ista quæ progreditur, quasi aurora consurgens ?] Sancta ecclesia cælestis vitæpræmia appetens, aurora vocata est; quia dum peccatorumtenebras deserit, justitiæ luce fillgescit. Habemus tamensubtilius aliquid, quod considerata qualitate diluculi velauroræ pensemus. Aurora namque et diluculum, noctemquidem præteriisse nuntiant, nec tamen diei claritatem integram ostendunt. Sed dum illam pellunt, hanc suscipiunt;lucem tenebris permixtam tenent. Quid itaque in hac vitaomnes qui veritatem sequimur, nisi aurora vel diluculumsumus? quia et quædam jam quæ lucescunt, agimus; tamenin quibusdam adhuc tenebrarum reliquiis non caremus.In expos. beati J ob, lib. xxx.-—Nasus tuus sicut tum": David,&c.] Per nasum odores fætoresque discemimus. Et quid pernasum, nisi provida sanctorum discretio designatur? Turrisvero speculationis in altum ponitur, ut hostis veniens longevideatur. Recte ergo nasus ecclesiæ turri in Libano similisdicitur; quia sanctorum provida discretio, dum solicite circumquaque conspicit, in altum posita, priusquam veniatculpa, deprehendit; eamque quo vigilanter prænotat eo fortiter declinat. 'In eæpos. Ezech., de qua sup., Hom. XL—Ut ergo serveturveritas praedicandi, tenéatur necesse est altitudo vivendi.Unde recte quoque sanctæ ecclesiæ spon'si voce in CanticisCanticorum dicitur, Nasfis tuus sicut turris Libani. Quæergo laus est, fratres méi, ut sponsae näsus turri comparetur?sed quia per nasum semper odores fætoresque discernimus,quid per nasum, nisi speculatorum discretio designatur ? Quinimirum nasus sicut turris Libani dicitur; quia videlicetpræpositorum discretio, et munita semper debet esse ex circumspectione et altitudine vitæ consistere; id est, in valleinfirmi operis non jacere. Sicut enim turris in monte idcircoad speculandum ponitur, ut hostes qui veniunt longius videantur; sic prædicatoris vita semper in alto debet fixa permanere, ut more narium discernat fætores vitiorum, odoresque virtutum; incursus malorum spirituum longe prospiciat,
et commissus sibi animas per suam prudentiam cautus reddat. .In expos. beati Job, lib. xu.—-Videamus si floruit vinea,si floresfiwctua parturiunt.] .Florent vineæ, cum mentes fidelium bona opera proponunt. Sed fructus non pariunt, si abeo quod proposuerant, aliquibus victi terroribus infirmantur.Non ergo intuendum est, si vineæ florent, sed si flores adpartum fructuum convalescant ; quia mirum non est, si quisbona inchoet, sed iralde mirabile, si intentione recta in bonoopere perduret.In expos. beati Job, lib. xxv1. —Quæ est ista quæ ascenditde deserto, deliciis qfluem ?] Nimirum sancta ecclesia, nisiverborum Dei afïiuerit deliciis, de deserto vitæ præsentisascendere ad superiora non poscit. Deliciis ergo afHuit etascendit, quia, dum mysticis intelligentiis pascitur, ad supernaquotidie contemplanda sublevatur.In expos. beati Job,1ib.xv1u., juxta Lxx Intei'pretes.—Quæ est uta quæ ascendit dealbata ?] Quia sancta ecclesiacælestem vitam naturaliter non habet, sed supervenienteSpiritu, pulchritudine donorum componitur, non alba, seddealbata memoratur.In expos. beati Job, lib. xxx.—Pom me ut signaculum supercor tuum.] Idcirco rebus signaculum ponitur, neque diripientium præsumtione temerentur. Sponsus ergo in cor, ut signaculum ponitur, quando fidei ejus mysterium in custodiamnostræ cogitationis imprimitur, ut ille infidelis servus, nimirum noster adversarius, cum signa fidei considerat, tentandoeum irrumpere non præsumat.In Expos. Evangelica, Hom. vn.-—Quia fortis est, ut mors,dilectio.] Sicut mors corpus interimit, sic ab amore rerumcorporalium æternæ vitæ caritas occiditur. Nam quem perfecte absorbuerit, ad terrena fbris desideria velut insensibilemreddit.In expos. beati J ob, lib. xxx.—Soror nostraparva est, et uberanon habet.] Sicut uniuscujusque hominis, sic sanctæ ecclesiæætas describitur: parvula quippe tunc erat, cum a nativitaterecens verbum vitæ prædicare non poterat. Hinc enim deilla dicitur, Soror nostra parvula est, et ubera non habet;quia nimirum sancta ecclesia, priusquam proficeret per incren d 2
menta virtutis, infimis quibusque auditoribus præbere nonpotuit ubera praedicationis. Adulta ver_o ecclesia, quando Deiverbo copulata, Sancto Spiritu repleta, per prædicationisministerium, in filiorum conceptione fætatur, quos exhortandoparturit, convertendo parit. De hac ejus ætate Domino dicitur, Adolescentulae diléxerunt te. Universæ quippe ecclesiæ, quæ unam catholicam faciunt, adolescentulæ vocantur;non vetustæ per culpam, sed noVelIæ per gratiam ; non seniosteriles, sed ætate melitis ad spiritualem congruæ foecunditatem. 'In exp'os. Ezech. Hom. 11. part. n.—-Quæ habitas in hortis,amici auscultant, fac me audire vocem tuam.] In hortis sanctaecclesia, in hortis unaquæque anima habitat, quæ jam viriditate spei et bonorum operum est repleta. Sicca quippe spesest hujus seculi, quia omnia, quæ hic amantur, cum festina,tione marcescunt. Et Petrus nos apostolus festinare admonetdicens, In hæreditatem incorruptibilem, incontaminatam, et.:immarcessibilem. Quæ ergo jam in hortis habitat, oportet utsponsum suum, suam vocem audire faciat; id est, canticumbonæ prædicationis emittat, in qua ille delectetur, quemdesiderat. Amici auscultant, videlicet omnes electi; qui, utad cælestem patriam reviviscant, verba vitæ desiderant.In expos. beati Job, lib. xvu.-—Fuge, dilecte mi.] ‘ Fugitnos’ dicimus, quoties menti nostræ, id quod reminisci volumus, non occurrit. ‘Fugit nos’ dicimus, quando id quodvolumus, memoria non tenemus. Sancta ergo ecclesia, postquam mortem ac resurrectionem Domini et ascensum describit, clamat ei prophetico plena spiritu, ‘ Fuge, dilecte mi,fuge., Ac si diceret, Tu qui ex carne comprehensibilis factuses, ex divinitate tua intelligentiam nostri sensus excede, et inteipso nobis incomprehensibilis permane.